de calce danda

1409-05-02 Pro ser Pasquali de Restis
In minori consilio more solito congregato captum fuit quod fiat gratia ser Pasquali de Restis quod officiales de lavorio dent eidem ser Pasquali pro suis denariis usque ad centum modios calcine. (Ref 33, f. 98v)
1409-05-18 Pro ser Andrea de Volcio
Captum fuit de concedendo ser Andree de Volcio de calcina comunis solvendi ipsam modia quinquaginta et hoc ideo quia alias acceptatum fuit per comune de calcina dicti ser Andree et etiam quia preparat nuptias pro filio. (Ref 33, f. 101v)
1409-05-18 Calcina
Captum fuit de concedendo ser Dobre de Calich modia XXXa calcis et ser Nicolo de Georgio XXXa et ser Iohanni de Chaboga XXti. (Ref 33, f. 101v)
1409-05-27
Item in dicto [minori] consilio fuit captum de dando calcinam infrascriptis hoc modo:
Ser Marino de Caboga mogia X
Ser Gugno de Giorgio mogia (XL) L
Ser Alvixio de Goze mogia XXX
Ser Nichola de Martinusso mogia XL
(Ref 33, f. 102v)
1409-05-30
Item captum fuit de dando et concedendo Andree de Bonda quinqua ginta modiis calcine. (Ref 33, f. 103r)
1409-05-30
Per consilium presens congregatus more solito etc. captum est de dando et concedendo eclexie Sancti ….. (?) Damiano S. de Bencho presbitero dicte eclexie treginta modios calcine. (Ref 33, f. 102v)
1409-07-25
In minori consilio captum fuit de concedendo ser Andree de Volcio modia sesaginta calcis pro precio consueto.
Item concessum fuit quod dentur ser Nicholao Martholi modios decem.
Item ser Iohanni de Goziis modios decem.
(Ref 33, f. 110v)
1409-07-29 Pro ser Vita de Resti
In minori consilio captum fuit de dando ser Vite de Resti modia X calcis pro solucione consueta. (Ref 33, f. 111r)
1409-07-29 Pro calce non danda
In dicto consilio captum fuit de non dando alicui persone de calce eo quia est necessaria pro comune. (Ref 33, f. 111r)
1409-10-15
In minori consilio fuit facta gratia ser Dobre de Callich quod habentes calcem ad vendendum possint dare modia quadraginta dicto ser Dobre, non obstante ordinem primo facto. (Ref 33, f. 119v)
1409-10-19
Captum fuit [in minori consiliio] quod concedatur ser Raphaeli de Gociis de calcina presbiteri Iohannis modios treginta.
Item monasterio Sancte Marie de Castello modios quindecim. (Ref 33, f. 120r)
1409-10-29
Item captum fuit [in minori consilio] quod detur ser Aluvixio de Gozis viginti modia calcine. (Ref 33, f. 121v)
1409-11-16 Pro ser Iohanni de Chaboga
In dicto consilio [minori] fuit facta gratia ser Iohanni de Chaboga quod possit habere a quemlibet vendere volente modia L calcis. (Ref 33, f. 123v)
1409-12-01 Gratia
Item in dicto [minori] consilio captum de dando ser Michaeli de Lucaris decem modios calcine. (Ref 33, f. 125v)
1409-12-21 Pro ser Marino de Bucignolo
In minori consilio concessum fuit ser Marino de Bucignolo quod possit emere (?) modia L calcis. (Ref 33, f. 117r)

1410-02-18 Pro calce danda ser Marino de Resti
Captum est de concedendo ser Marino de Resti modia XX calcis comunis pro suis denariis. (Ref 33, f. 135v)
1410-02-18 Pro calce non danda
Captum est [in minori consilio] de non dando nec concedendo alicui deinceps de calcina comunis quam (?) illis quibus concessum fuit per consilium minus. (Ref 33, f. 135v)
1410-05-13
In minori concilio captum fuit de faciendo gratiam ser Pasquali de Resti quod Mircho petrarius possit dare de calcina sua de prima modios treginta, non obstante quod Mirchus sit obligatus dare officialibus comunis totum quantitatem calcis de prima. (Ref 33, f. 148v)
1410-07-21 Pro ser Iunio Tripe de Georgio
In minori consilio captum fuit de concedendo quod ser Iunius Tripe de Georgio possit emere modia centum calcis pro suis serviciis de calçe comunis pro pretio consueto. (Ref 33, f. 155v)
1410-07-28
Ser Marino de Chaboga Captum fuit per dictum consilium quod dentur XX staria calcine ser Marino de Caboga pro suis denariis. (Ref 33, f. 156v)
1410-12-04
Captum fuit [in minori consilio] de concedendo domino capitaneo Antibari [Matei Gradenico] possendi onerare hic duo miliaria cupporum et possendi illos extrahi facere et aportare Antibarum. (Ref 33, f. 166v)

1411-01-14 Pro calcina
Captum fuit [in minori consilio] de concedendo ser Martolo de Zrieva quod ipse possit emere de calcina calcarie ser Iacobi de la Camera (?) et sociorum pro suis denariis usque modios LXX. (Ref 33, f. 174r)
1411-04-28
Captum fuit [in minori consilio] de dando ser Andree de Volcio modios duodecim de calce pro suis denariis. (Ref 33, f. 186r)
1411-07-13
Captum fuit [in minori consilio] de concedendo et dando licenciam ser Iacobo racionato possendi vendere calcinam certis persone specialis modia ducenta ad modia X pro persona et caligariis modia XVI. (Ref 33, f. 195r)
1411-08-07
Captum fuit [in minori consilio] de concedendo ser Marino P. de Zrieva modia XXV de calce comunis
Captum fuit [in minori consilio] de concedendo ser Martolo Marini de Zrieva modia XXX. (Ref 33, f. 197v)
1411-08-31
Captum fuit de dando ser Iohanni de Caboga modia XX calcis.
Item captum fuit quod Iacobus a Camara possit medietatem calcis furnacis sue vendere specialibus personis. Et aliam medietatem det comuni et diffalcetur de debito suo. Item captum fuit quod decetero non detur alicui de calce communis. (Ref 33, f. 201r)

1412-06-28 Pro Pierco Clunovich
Captum fuit [in minori consilio] de dando Piercho Clunovich modia quinquaginta calcis ex fornace Lacrome quia ipsam facere fieri incepit. (Ref 34, f. 33r)
1412-07-22 Pro ser Lampre de Menziis
Captum fuit [in minori consilio] de faciendo gratiam ser Lampre et ser Petro de Menziis fratribus quod ipsi possint accipere suis denariis modia quindecim calcis. (Ref 34, f. 35v)
1412-07-27
Captum fuit [in minori consilio] de comitendo officialibus laboreriorum comunis quod dare debeant ser Andree de Sorgo modia calcis XXV.
Et ser Alovisio de Goze modia quinquaginta.
Et ser Marincho P. de Gondola quindecim.
Et ser Nalcho de Proculo quindecim.
(Ref 34, f. 36v)
1412-09-28
Item captum fuit [in minori consilio] de dando de calçe Iacobi computiste comunis ser Raphaeli de Goze, videlicet modia quinquaginta pro suis denariis.
Item de dando de dicta calçe ser Iohanni de Menziis modia X. (Ref 34, f. 42r)
1412-09-28
Captum fuit [in minori consilio] de faciendo gratiam ser Iohanni Andree de Volzo quod possit accipere pro suis denariis modia XII calcis. (Ref 34, f. 42r)
1412-10-25
Captum fuit [in minori consilio] de dando de calce comunis infrascriptis personis, primo illam solventibus secundum consuetudinem:
Ser Marino de Bucignolo modia V
Domino Nii. de Goziis rectori modia X
Ser Paulo de Gondola modia XX
Ser Blasio de Sorgo modia XX
Dompno Savino de Bonda modia V
Ser Nadal de Proculo modia X
Summa: 70. (Ref 34, f. 46r)
1412-10-20
Captum fuit [in minori consilio] de concedendo procuratoribus monasterii Sancti Andree quod possint accipere pro denariis monasterii modia viginti calcis. (Ref 34, f. 45v)
1412-11-03
Captum fuit [in minori consilio] de concedendo ser Lodovico de Goziis modia XXV calcine pro denariis suis. (Ref 34, f. 47v)
1412-12-14
Captum fuit [in minori consilio] de dando ecclesie Sancti Blasii pro servicio ecclesie modia viginti calcis. (Ref 34, f. 53r)

1413-01-21
Pro ser Matheo de Gradi Item [captum fuit in minori consilio] de faciendo gratiam ser Matheo de Gradi quod possit accipere pro denariis suis modia XXX ex calce comunis. (Ref 34, f. 62v)
1413-02-04
Captum fuit [in minori consilio] de concedendo gratiam ser Lodovico de Goziis quod possit accipere pro denariis suis modia XX calcis comunis. (Ref 34, f. 64r)
1413-02-25
Captum fuit quod ser Marinus Martholi de Bucignolo possit habere pro suis denariis de calce comunis modia quindecim. (Ref 34, f. 95v)
1413-03-13
Item [in minori consilio] datum fuit similiter libertatem dominis massariis quod possint accipere ex calce comunis quantum sibi expedierit pro coaptando cisternam Sancti Andree. (Ref 34, f. 67r)
1413-06-10
Captum fuit [in minori consilio] de faciendo gratiam ser Rafaeli de Goze quod possit emere de calce comunis pro suis denariis modia triginta. (Ref 34, f. 77v)

1414-06-24
Captum fuit [in minori consilio] de non dando alicui persone de calce comunis salvo si fiet per gratiam minoris consilii in quo sint omnes consiliarii et fiat dicta gratia per novem ipsorum adminus. (Ref 34, f. 128r)

1415-4-5
Captum fuit de precipiendo officialibus laboreriorum quod sub pena yperperorum vigintiquinque non dent alicui persone de calce comunis. (CMin 1, f. 19r)
1415-4-5
Item captum fuit de precipiendo dictis officialibus quod accipiant ex fornace ser Iacobi a camera racionati comunis ex ista cocta sive vice miliare unum cum dimidio modiorum calcis et aliam calcem presentis cocte dictus ser Iacobus possit vendere cuicunque voluerit. (CMin 1, f. 19r)
1415-7-12 Pro ser Micho de Martinusso
Captum fuit se faciendo graciam ser Micho de Martinusso quod non obstante precepto facto racionato possit dare de calce fornacis sue modia centum pro aptando domum ut in ipsam intrare possit. (CMin 1, f. 35r)

1417-6-8 Pro calce pro Sancta Maria
Captum fuit de concedendo procuratoribus Sancte Marie pro reparatione eclesie calcis modios decem de calce nostri comunis suis denariis. Captum fuit de concedendo de calce nostri comunis ser Alovisio de Goziis pro fabrica eclesie sancte Marie de Vergato calcis modios viginti suis denariis. (CMin 1, f. 140v)
1417-8-7 Pro calce concedenda procuratoribus sancte Marie
Captum fuit de concedendo procuratoribus sancte Marie modia viginti calcis nostri comunis pro eorum de denariis et de dicendo officialibus laboreriorum comunis quod concedant dicta modia calcis ut supra.(CMin 1, f. 150r)
1417-8-7 Pro calcis thesaurariis concedendis
Captum fuit de concedendo thesaurariis sancte Marie modia quindecim calcis nostri comunis pro eorum denariis et de dicendo officialibus laboreriorum comunis quod concedant dicatm calcem ut supra. (CMin 1, f. 150r)

1418-1-16 Pro Mircho petraro
Captum fuit de precipiendo Micho petrario quatenus pena perperorum XXV nemini dare debeat calcem suum nisi officialibus laboreriorum comunis de qua faciet ipsos officiales sibi solvere. (CMin 1, f. 180v)
1418-1-28 Pro calce Mirchi petrarii
Captum fuit quod nullo nodo concedi possit de calce quam ad presens Mirchus petrarius alicui persone nisi habeatur gracia per dominum rectorem et omnes consiliarios minoris consilii. (CMin 1, f. 182v)
1418-4-19 Pro calce comunis danda ser Volzo de Babalio
Captum fuit de concedendo de calce nostri comunis procuratoribus ser Volzi de Babalio pro ipsorum denariis tantum quantum sufficiat pro stampagnando murum domus dicti ser Volzi quem ruynari fecit comune Ragusii pro reparatione et stampagnatione muri predicti. (CMin 1, f. 200r)
1418-5-10 Pro procuratoribus sancti Blasii
Captum fuit de faciendo graciam procuratoribus sancti Blasii quod emere possint pro eorum denariis modios centum calcis ab illis quibus eis melius videbitur pro laboreriis necessariis per eos faciendis. (CMin 1, f. 203r)
1418-5-12 Pro ecclesia sancti Petri
Captum fuit de concendendo presbiteris ecclesie sancti Petri ut emere possint modios centum calcis nostri comunis pro eorum denariis pro reparatione ecclesie predicte que tendit in ruinam. (CMin 1, f. 203v)
1418-5-18 Pro procuratoribus Sancti Dominici
Captum fuit de concedendo ser Natali de Georgio et sociis procuratoribus Sancti Dominici de calce nostri comunis modios quinquaginta pro eorum denariis pro reparatione ecclesie sancti Dominici. (CMin 1, f. 204v)
1418-5-22 Pro calce concedenda pro dicta turri
Captum fuit de dicendo officialibus laboreriorum comunis quod debeant dare de calce nostri comunis massariis bladorum pro eorum denariis tantum quod sufficiat pro laborerio futuro in dicta turri Pilarum. (CMin 1, f. 206r)
1418-7-16
Captum fuit de consentiendo procuratoribus ecclesie Sancti Francisci de Ragusio <pro> reparatione ecclesie modia centum calcis pro eorum denariis. (CMin 2, f. 1v)
1418-7-30
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis dare debeant de calzina nostri comunis modios centum ponzellis de Sancta Clara pro earum denariis. (CMin 2, f. 3v)
1418-7-30
Captum fuit quod predicti officiales laboreriorum dare debeant de dicto calze monasterio Sancti Symeonis modios decem pro eius similiter denariis. (CMin 2, f. 3v)

1420-10-13 Pro calce danda fratribus predicatoribus
Captum fuit de concedendo de calcina nostri comunis quam habet Miroslavus Nuzconich lapicida videlicet de prima quam conduceret Ragusii et de Miroslavi fratribus predicatoribus modia ducentam pro eorum denariis. (CMin 2, f. 150r)

1421-6-6 Pro calce poncellarum
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis debeant concedere monialibus Sancte Clare modia centum de calce non obstante inhibitione sibi factam per hoc consilium. (CMin 2, f. 197r)
1421-8-13 Pro ser Ursio de Zamagno
Captum fuit de concedendo ser Ursio de Zamagno pro reparatione unius sue domus modia centum calcis ab illis videlicet magistris emende qui non sint debitores comunis. (CMin 2, f. 211r)

1423-5-31 Pro calcina danda procuratoribus eclesie Sancte Marie
Captum fuit de dando libertatem officialibus laborerii comunis quod dare possint procuratoribus eclesie Sancte Marie usque ad summam modiorum centum calcis sive calzine ipsis tamen solventibus eam dictis officialibus. (CMin 3, f. 72r)
1423-9-28 Pro ser Nicola Io. de Poza
Captum fuit de faciendo gratiam ser Nicole Io. de Poza pro decem modiis calcis sive calzine et de dicendo officialibus ut ipsam calzinam sibi ser Nicolo dare debeant, ipso tamen eam solvente. (CMin 3, f. 90v)

1425-4-17 Pro domino archiepiscopo calcina
Captum fuit quod dominus archiepiscopus Ragusii accipere possit pro suis denariis ad calcarias modia calcine XXV non obstante aliqua contravetatione de dicta calcina facta. (CMin 3, f. 215r)
1425-7-16 Gracia pro domino archiepiscopo pro calce
Captum fuit de faciendo gratiam domino archiepiscopo quod possit accipere de calce Bossidarii debitoris sui modios centum calcis. (CMin 3, f. 240v)
1425-8-11 Pro calcina danda pro domo archiepiscopi
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum comunis quod dare debeat modia ducentum calcis pro solutione officialibus domus archiepiscopatus Ragusii. (CMin 3, f. 247v)
1425-10-26 Pro calcina emenda per officiales domus archiepiscopi
Captum fuit de faciendo graziam ser Nicole Po. de Poza et ser Zore de Palmota officialibus ad murari faciendo domum domini archiepiscopi quod emere possint modia ducenta calcine pro eorum denariis a Bosachicho lapicide non obstante aliqua contravetatione facta. (CMin 3, f. 261r)
1425-3-14 Pro ser Clemento de Bodaza pro calce
Captum fuit de faciendo graciam ser Clementi de Bodaza quod officiales laboreriorum comunis sibi ser Clementi vendere et dare debeant de calce comunis modios centum calcis pro suis denariis pro levando murum (conductus cancell.) domus sue penes Sanctum Petrum qui cecidit. (CMin 3, f. 206v)
1425-3-19 Pro ser Marino Ia. de Gondola pro calze
Captum fuit de faciendo graciam ser Marino Ia. de Gondola quod emere possit a Bosidar petrario et ipse Bosidar sibi vendere possit modios quinquaginta calcis non obstantis partem huius consilii in contrarium capta pro calce die XII marcii presentis. (CMin 3, f. 208r)
1425-3-31 Gracia pro calce
Captum fuit de dando libertatem habentibus calcarias a calce quod possint vendere de calce mensis presentis pro eorum denariis, non obstante parte in contrarium capta, dando et vendendo cuilibet ipsarum infrascriptarum personarum tantum calcis quantum cuilibet ipsarum infra anotatum est videlicet.
Ser Marino de Getaldo modia quinquaginta
Ser Georgio Dra. de Goze modia quinquaginta
Ser Martolo de Zamagno modia vigintiquinque
Ser Nicole Io. de Caboga modia viginti
Ser Andree Mar. de Volzo modia vigintiquinque
Ser Natali de Proculo modia decem
Ser Iohannis de Goze modia vigintiqunque
Ser Clementi de Bodaza modia decem
Ticorad pro uno sepulcro modia sex
Marino de Bizia modia ducentos
calcis.
(CMin 3, f. 212r)
1425-4-18 Pro ser Vita et ser Clemente de Restis pro calcina
Captum fuit quod de franchando ser Vitam et ser Clementem de Restis quod pro suis denariis emere et accipere possunt sexaginta modios calcine non obstante aliquid contravetationem iam factam. (CMin 3, f. 216r)
1425-6-25 Pro ser Martolo de Zamagno gracia pro calcina
Captum fuit de faciendo gratiam ser Martolo de Zamagno quod pro suis denariis emere possit a Bosidaro lapicida modia ducenta calcine non obstante quod comune Ragusii ad hunc non habet quantitatem suam calcine quam debet habere. (CMin 3, f. 235v)
1425-8-26 Grazia procuratoribus Sancte Marie pro galcina (!)
Captum fuit de faciendo graziam procuratoribus Sancte Marie quod emere possint a facientibus galcinam qui fecerunt pactum cum nostro comune, usque ad modia quinquaginta galcine pro eorum denariis non obstante aliqua alia conditione super huiusmodi facta. (CMin 3, f. 251v)

1426-06-08 Pro calce danda salinariis
Captum fuit quod officiales laboreriorum nostri comunis dare debeat salinariis comunis nostri modios centum calcis pro necessitete eorum officii. (CMin 4, f. 13v)

1428-05-10 Pro officialibus laboreriorum libertas
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum de scripta sive ordinariorum quod dare debeant sine pagamento ser Vite de Resti et sotiis officialibus vie Sancti Antonii et gatorum de calce comunis modia usque ad duodecim quinquaginta. (CMin 4, f. 160v)
1428-07-22 Pro officialibus laboreriorum libertas
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum comunis quod de calce comunis dare possint officialibus laboreriorum quod fieri debeat ad Pillas usque ad modia trecenta. (CMin 4, f. 177v)
1428-08-05 Pro officialibus laboreriorum libertas
Captum fuit quod officiales laboreriorum dare debeant procuratoribus ecclesie Sanctorum Petri, Laurentii et Andree pro cohoperiendo domum novam dicte ecclesie modia quindecim de calce comunis dono ob reverentiam dictorum sanctorum. (CMin 4, f. 181r)

1430-11-26 Pro ser Gauze de Poza
Captum fuit quod de grazia officiales laborerii nostri comunis dare debeant ser Gauze de Poza modia triginta calcis nostri comunis pro opportunitate sui laborerii videlicet ipso solvente prius tantum quantum constat dicta calx comuni nostro. (CMin 5, f. 77r)