b2

turris Pillarum

1418-02-16 Pro tabulis apportandis de Segna
Captum fuit quod massarii bladorum debeant dare Zivcho Petrovich de insula Medii ituro nunc Segnam tot denarios quod sufficiant pro onerare barcham suam de saraticiis de Segna quos apportari debeat huc pro aptando turrim Pilarum pro salvando milium. (CMin 1, f. 188r)
1418-04-12 Pro massariis bladorum
Captum fuit de dando libertatem massariis bladorum emendi lignamina et petras et omnia alia laboreria neccesaria pro reparatione turris Pilarum pro ponendo ibidem milium nostri comunis. (CMin 1, f. 199r)
1418-05-22 Pro turri Pilarum
Captum fuit de faciendo voltam in turri magna Pilarum hoc modo, videlicet, quod dicta volta fieri debeat circha illam portam secundam (?) dicte turris que est supra archettos muri comunis et si fieri opportebit aliquas scalinas ibi quod fieri debeant scaline predicte. (CMin 1, f. 206r; citirano u / cited in Beritić 1955, 41, 226 bilješka / note 163)
1418-05-22 Pro calce concedenda pro dicta turri
Captum fuit de dicendo officialibus laboreriorum comunis quod debeant dare de calce nostri comunis massariis bladorum pro eorum denariis tantum quod sufficiat pro laborerio futuro in dicta turri Pilarum. (CMin 1, f. 206r)

1419-02-09 Pro turrim Pilarum aptando
Captum fuit de cavando turrim Pilarum unum palmum et super terreno fundare pilastros <quot dixerint magistri> quorum unusquique sit altitudinis duorum brachiorum et ponere supra pilastris tantum lignaminis quod sit sufficiens ad substinendum honus et quod intabuletur circumquaque cum cantinellis ita quod sit sufficiens. (CMin 2, f. 42v)
1419-04-28
Captum fuit de dando libertatem massariis bladorum nostri nostri(!) communis possendi facere aptare turrim Pillarum videlicet tabulatum et faciendi disfacere palmentum tam existentem et reficiendi illud de novo. Et omnia neccessaria faciendi quod in eo reponendo millium nostri comunis habendo in predictum consilium, cum bonis magistris et in predictis agendo ut melius eis videbitur. (CMin 2, f. 59r; citirano u / cited in Beritić 1955, 41, 226 bilješka / note 164)
1419-08-06 Pro milio comunis ponendum in turrim Pilarum
Captum fuit quod massarii bladorum nostri comunis exnunc poneri se debeant seu poni facere milium nostri comunis in turri Pilarum tabulata quod poneri debeant per mensuram. (CMin 2, f. 77v)

1420-03-19 Libertas data massariis bladorum
Captum fuit de dando libertatem massariis bladorum comunis reficiendi pavimentum in turri Pillarum cum schallis et ceteris necessariis prout eis massariis videbitur opportunum. (CMin 2, f. 119r)

1432-02-21 Libertas massariorum bladorum
Captum fuit quod massarii bladorum possint et debeant claudere facere cum lignamine sive ferreis videlicet faciendo gratem ad fenestram turris Pillarum que fenestra aperta est ut bladum nostri comunis quod est in ipsa turri sit salvum. (CMin 5, f. 180r)

1435-08-06 Pro officialibus laboreriorum pro turri Pillarum aptanda cuius expensam solvant massarii
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis aptari facere debeant turrim Pillarum comunis prout opus est. Et quod massarii bladorum ex denariorum massarie eorum debeant dare sibi denarios expense reaptationis ipsius turris. Que turris aptari debeat secundum quod dicent ipsi massarii ut milium capere et conservare possit. (CMin 6, f. 269v; citirano u / cited in Beritić 1955, 58, 227 bilješka / note 280)

1440-04-09 Pro coronis thurrium Pillarum aptandis
Captum fuit de commitendo officialibus nostris de laborerio quod aptari facere debeant coronas thurrium illarum ad Pillas que ruynate sunt. (CMin 8, f. 147r)

1441-05-18 Pro contriscriptis laboreriis faciendis
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum quod fieri facere debant infrascripta laboreria per eos in parvo consilio delata.
Et primo duas coronas duarum turrium ad Pillas existentium. Item aptari faciant barbashanum ad palatam becharie. Et simul cohopertam in parvo arsenatu faciendo etiam cambiri pontes eiusdem. Item aptari faciant domum custodii Sancti Sergii faciendo cohopertam ipsius. Item repezari faciant in tinctoria magna comunis extra Pillas videlicet cohopertam prout eiusdem. (CMin 8, f. 253r; citirano u / cited in Beritić 1955, 63, 227 bilješka / note 319)