e4

palacium archiepiscopatus

1418-5-18 Pro Ianuense
Captum fuit de concedendo Catanio Lomelino de Ianna domum archiepiscopatus pro excharicando in ea frumentum de quo convenit cum massariis nostris bladorum.(CMin 1, f. 205r)
1418-12-14 Contra Chatannum Lomelinum
Captum fuit de precipiendo Catanio Lomenino de Ianua quatenus cras per totam diem ipse cum eius famiia omnino exire debeat domum archiepiscopatus Ragusii in qua moratur et quod pro nunc non debeat ex ea domo frumentum extrahere. (CMin 2, f. 28r)

1419-2-1 Pro frumento Catanii
Captum fuit quod granum Catanii quod est in archiepiscopatu extrahi debeat et pro expensis comunis et poni in uno granario in fontego si ibidem stare poterit. (CMin 2, f. 41r)

1421-4-28 Pro domino archiepiscopo
Captum fuit de portando ad maius consilium concendendi domino archiepiscopo Ragusii quod casale archiepiscopatus sine tecto existente apud palacium ipsius archiepiscopatus si idem dominus archiepiscopus concors fuerit cum illis cum quibus est in pratica possit facere equari solo cum hoc tamen quod denarios omnes quos de dicto casi recipiet expenditur in reparatione palacii dicti archiepiscopatus et non alibi. (CMin 2, f. 190v)
1421-05-23 Pro domino archiepiscopo [ball. LXXXVI] Prima pars est de concendendo domino archiepiscopo Ragusii quod ipse pro casali sine tecto archiepiscopatus sui quod est apud palacium dicti archiepiscopatus, existens in concordia cum illis cum quibus de alienatione illius est in pratica, casale predictum possit equare solo mansurum deinceps per planicie et platea communis et nunque relevari possit. Ita quod omnes denarios quod pro alienatione dicti casalis percipiet distribuat et expendit in reparatione et opportuna reaptatione palacii dicti archiepiscopatus et non alibi pro qua causa deputentur duo per comune officiales et duo vel unus similiter per ipsum dominum archiepiscopum ad quorum manus denarii predicti deveniant qui illos expendent in reparatione tam dicti palacii ut dictum est et non alibi in illis tamen laboreriis que ipsi domino archiepiscopo videbuntur cum conditione insuper quod alienatio predicta fieri non possit minori precio yperperorum mille. (Prima pars est de deliberando super parte superius scripte pro domino archiepiscopo. cancell.) In margine: Precessit hec pro domino archiepiscopo priorem proximam. Secunda pars est de induciando superinde. Captum per XLVIII, contra 34. (CMa 2, f. 59v)
1421-06-17 Pro domino archiepiscopo [ball. LXIIII] Prima pars est de concedendo domino archiepiscopo Ragusii quod ipse pro casali sine tecto archiepiscopatus sui quod est apud palacium eiusdem archiepiscopatus existens in concordia cum illis cum quibus de alienatione illius est in pratica casale ipsum diruere possit et equare solo manusurum deinceps pro planicie et platea comunis et nunquam possit per tempora relevari conditionibus tamen et modis infrascriptis, videlicet, quod alienatio dicti casalis fieri non possit minori precio yperperorum mille. Et quod omnes denarii qui percipientur ex alienatione predicta distribuantur et exponantur in reparatione utili et necessaria palacii archiepiscopatus predicti et non alibi pro qua causa deputentur per comune Ragusii officiales duo et per dominum archiepiscopum predictum duo similiter aut unus prout sibi placuerit, ad quorum manus perveniant omnes denarii supradicti, qui illos distribuant in reparatione tantum palacii archiepiscopatus predicti ut dictum est, verumtamen in laboreriis illis reparationibus necessarie dicti palacii que sibi domino archiepiscopo videbuntur et placebunt.
Secunda est de non concedendo.
Pro eodem negocio
Prima pars est de induciando super dicto negocio domini archiepiscopi. Captum per XXXII, contra XXXI.
(Secunda est de deliberando cancell.) (CMa 2, f. 61b v)
1421-08-13 Pro domino archiepiscopo
Prima pars est de portando ad maius consilium providendi domino archiepiscopi pro reparatione palacii archiepiscopatus. Captum per xxiiii contra iii
Secunda est de non providendo (cancell.)
Prima pars est de portando ad dictum maius consilium providendi dicto domino archiepiscopo pro reparatione dicti palacii de ypperperis ducentis, cum conditione quod dicti denarii dentur in manibus officiialibus laboreriorum comunis qui illos expediant ad placitum et velle dicti domini archiepiscopi in reparatione necessaria dicti palacii et non alibi. Captum per xvi contra xii
Secunda est de portando providendi ut supra de ypperperis centum tantum (cancell.) (CRog 3, f. 53r)
1421-08-16 Pro domino archiepiscopo Ragusino [ball. LX] Prima pars est de providendo domino archiepiscopo Ragusii pro reparatione sui palacii occasione illati in illo dando per personas per dominium in illo positas. Captum per XLI, contra XXI.
Pro eodem
Prima pars est de providendo de yperperis ducentis sumptibus communis cum additione quod denarii ipsi dent in manibus officialium laborerii communis, qui illos exponant et expendant in reparatione tam dicti palacii et non alibi in illis tamen laboreriis que eidem domino archiepiscopo videbuntur. Captum per XXXVI, contra XXV.
(Secunda est de providendo de yperperis centumquinquaginta tantum modo et conditione quibus supra. cancell.) (CMa 2, f. 70r)
1421-9-23 Pro magistro Iohane Grandoço
Captum fuit quod officiales laboreriorum dare debeant magistro Iohani Grandoçio ypp.sexaginta pro parte yperperorum ducentorum dandorum pro laboreriis archiepiscopatus Ragusii secundum partem captam in maiori consilio et pro parte dictorum laboreriorum. (CMin 2, f. 216v)

1424-4-13 Pro archiepiscopo Ragusii pro venditione domus
(Captum fuit <per octo consiliarios concordes> de eundo ad consilium maius de faciendo graziam domino archiepiscopo Ragusii quod possit vendere domum illam quam accepit a ser Theodoro de Prodanello pro cambio alterius domus et de faciendo officales <in minori consilio> qui recipere et tenere debeant denarios ex venditione domus predicte qui denarii expendi debeant per ipsos officiales et per dictum archiepiscopum in reparatione domum habitationis ipsius domini archiepiscopi. cancell.)
In margine: Cassum de mandato domini rectoris et minoris consilii quia non processerint.
(CMin 3, f. 138r)
1424-4-13 Pro eidem domino archiepiscopo
(Captum fuit per octo consiliarios concordes de portando ad maius consilium quod aliquis vult comprestare domino archiepiscopo yperperos quingentos pro reparatione domus archiepiscopatus predicte per comune Ragusii obliget se dicto homini secundum usum quod dictos yperperos quingentos reddere et restituere teneatur predicto homini infra duos annos proxime futuros a die quo comprestabit dictos denarios. Et quod a die predicta quo denarii predicti comprestati fuerunt dominus arhiepiscopus predictus obliget se et omnia bona sua et archiepiscopatus predicti et affictus domorum dicti archiepiscopatus pro quolibet anno a die predicto ut sibi restituet comuni Ragusii yperperorum centum viginiquinque usque quo dicti ypp. quingenti fuerint integraliter persoluti comuni Ragusii et quod denarii comprestandi domino archiepiscopo ut supra stent in manibus officialium ut supra et quod expendi debeant in reparatione domus predicte et non in alio. cancell.)
In margine: Cassum mandato domini rectoris et minoris consilii quia non potuit procedere.
(CMin 3, f. 138r)
1424-11-16 Pro domino archiepiscopo Ragusii pro mutuo
Captum fuit de portando ad consilium maius de mutuando domino archiepiscopo Ragusi pro reaptatione et reparatione domus sui archiepiscopatus yperperos octingentos ex denariis nostri comunis quod ii denarii dari debeant ad manus duorum officialium nostrorum elligentorum et duorum canonicorum pro expendendo in reaptacione et reparacione predicta pro quibus yperperis octingentis idem dominus archiepiscopus cum consensu capitoli sui solemniter se <et bona sui archiepiscopatus> obligare debeat per cartam notarie comuni nostro Ragusii et promittere dare et solvere quolibet anno ipso nostro comuni incipiendi cum primum receperit ut supra a nostro comuni dictos yperperos VIIIC yperperos ducentos de affictibus ipsius archiepiscopatus sui et sic successive de anno in annum … quousque fecerit integram solutionem comuni nostro de dictis yperperis octingentis sibi ut supra mutuatis sive mutuandis. (CMin 3, f. 176r)
1424-11-18 Pro domino archiepiscopo [ball. LXXXI] Prima pars est de mutuando domino archiepiscopo nostro pro reparatione et reaptatione domus sui archiepiscopatus yperperi octingentos ex denariis nostri comunis cum condicione quod dicti denarii dari debent ad manus duorum nostrorum officialium superinde eligendorum et duobus canonicorum pro expendendo in reaptatione et reparatione predicta pro quibus yperperis octingentis idem dominus archiepiscopus cum consensu capituli canonicorum more solito solemniter se et bona dicti sui archiepiscopatus obligare debeat per publicum instrumentum comuni nostro Ragusii et promittere de restituendo quolibet anno incipiendo cum primum receperit dictos denarios yperperos ducentos de affictibus terenorum ipsius archiepiscopatus in Ragusio et sic sucessive de anno in annum yperperi CC quousque fuerint integre persolutum comuni nostro de dictis yperperis VIIIC qui debeant exigi annuatim per illos eosdem officiales nostros duos qui ut supra eligentur. Qui yperperi VIIIC ut supra mutuandi debeant accipi ad gabellam fontici de tempore in tempus prout erunt opportunum dicta de causa. Captum per LXVIII, contra XIII. (CMa 3, f. 36v)
1424-11-23 Officiales pro archiepiscopo
Ser Zore de Palmota iuratus et ser Nicola Io. de Poza iuratus electi fuerunt officiales pro yperperis octingentis mutuandis per comune nostrum domino archiepiscopo er expendendis in reparatione domus archiepiscopatus Ragusii atque postea exigendis secundum partem captam in maiori consilio die XVIIII presentis mensis novembris. (CMin 3, f. 177r)

1425-1-25 Officiales
Ser Nicola Io. de Poza iuravit et ser Zore de Palmota iuravit, ellecti fuerunt officiales super laborerio domus archiepiscopatus cum auctoritate, baliam, modis et formis quibus ante erant et quas habebant antea. Et prout in ellectione alias die XXIII novembris 1425 de ipsis facta continetur. (CMin 3, f. 194r)
1425-4-17 Pro domino archiepiscopo calcina
Captum fuit quod dominus archiepiscopus Ragusii accipere possit pro suis denariis ad calcarias modia calcine XXV non obstante aliqua contravetatione de dicta calcina facta. (CMin 3, f. 215r)
1425-7-16 Gracia pro domino archiepiscopo pro calce
Captum fuit de faciendo gratiam domino archiepiscopo quod possit accipere de calce Bossidarii debitoris sui modios centum calcis. (CMin 3, f. 240v)
1425-8-11 Pro calcina danda pro domo archiepiscopi
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum comunis quod dare debeat modia ducentum calcis pro solutione officialibus domus archiepiscopatus Ragusii. (CMin 3, f. 247v)
1425-10-26 Pro calcina emenda per officiales domus archiepiscopi
Captum fuit de faciendo graziam ser Nicole Po. de Poza et ser Zore de Palmota officialibus ad murari faciendo domum domini archiepiscopi quod emere possint modia ducenta calcine pro eorum denariis a Bosachicho lapicide non obstante aliqua contravetatione facta. (CMin 3, f. 261r)

1426-2-14 Officiales pro domo domini archiepiscopi Ragusii
Ser Zore de Palmota iuravit, ser Nicola Zive de Poza iuravit, electi fuerunt officiales super laboreriorum domus domini archiepiscopi Ragusii cum modis et condicionibus consuetis. (CMin 3, f. 287v)
1426-11-15 [ball. LXXXVIIII] (Prima pars est de prolongando terminum domino archiepiscopo Ragusii pro denariis in quibus teneatur comuni pro duabus annis proximis, ita tamen quod illos yperperos centum quos solvere debebat comuni isto anno debeat solvi in dictis duobus annis proximis ad yperperos quinquaginta pro anno ita quod ubi solvebat yperperos ducentos in anno solvere debeat yperperos ducantos quinquaginta in anno et hoc ut domus archiepiscopatus celerius compleatur. Qui denarii stare et deponi debeant in manibus officialium. cancell.)
In margine: Cassa quia non fuit ad partitum. (CMa 3, f. 131v)
1426-11-16 Pro domino archiepiscopo Ragusii
Captum fuit per novem ex consiliariis minoris consilii cum dominus archiepiscopus Ragusii pro restitutione denariorum sibi alias per comune nostrum mutuatorum singulo anno solvere teneatur yperperos ducentum dicto nostro comuni de eundo ad maius consilium pro prorogando sibi terminum de yperperis centum ex illis ducentis quos presenti anno solvere teneatur solvendis in duobus annis proxime futuris ad yperperos quinquaginta quolibet anno ita quod decreto ubi antea solitus erat ipse dominus archiepiscopus solvere yperperos ducentos in anno solvere debeat ad yperperos ducentos quinquaginta pro annis duobus predictis proxime futuris ut supra et hoc ut domus archiepiscopatus celerius compleatur qui denarii stare et deponi debeant in manibus officialium. (CMin 4, f. 48v)
1426-11-19 Pro domino archiepiscopo Ragusii
[ball. LXVII] Prima pars est cum dominus archiepiscopus Ragusii pro restitutione denariorum sibi alias per comune nostrum mutuatorum singulo anno solvere teneatur yperperis ducentos comuni nostro, de prorogando ipsi domino archiepiscopo terminum de yperperis centum ex illis ducentis quos presenti anno solvere tenetur, solvendis in duobus annis proxime futuris ad yperperos quinquaginta quolibet anno. Ita quod de cetero ubi antea solitus erat ipse dominus archiepiscopus solvere yperperos ducentos in anno, solvere debeat ad yperperos ducentos et quinquaginta pro dictis duobus annis proxime futuris. Et hoc ut domus archiepiscopatus celerius compleatur. Qui denarii stare et deponi debeant in manibus officialium. Captum per LX, contra VI. (CMa 3, f. 132r)

1427-06-24 Pro gracia fienda domino archiepiscopi Ragusii pro denaris quos comuni debet
Captum fuit de portando ad consilium maius de faciendo graciam domino archiepiscopo Ragusino quod denarii sibi mutuati per comune quos isto anno restituere tenebatur ideo de faciendo sibi graciam quod ubi hoc presenti anno solvere tenebatur ipsos pro anno sequenti illos solvere
et restituere teneatur. (CMin 4, f. 97r)
1427-07-28 Pro domino archiepiscopo Ragusino gratia [ball. CIII] (Prima pars est de faciendo gratiam domino archiepiscopo Ragusino quod denarii sibi mutuati per comune quos isto anno restituere tenebatur quod pro aptatione domus archiepiscopatu ubi eos isto anno reddere tenebatur anno proxime sequenti eos restituere et reddere teneatur et debeat. cancell.)
Secunda pars est de non faciendo ipsam gratiam. Captum per LXV, contra XXXVI. (CMa 3, f. 174r)
1427-08-22 Pro domino archiepiscopo Ragusino [ball. LXXXVIII] Prima pars est de prolongando terminum domino archiepiscopo Ragusino quod de denariis sibi per comune mutuatis ubi hoc anno reddere comuni tenebatur yperperi ducentos quinquaginta quod reddat hoc anno yperperos centum et de yperperis centum quinquaginta sibi unius anni proxime terminum proroget et hoc pro cuncimine domus archiepsicopatus. Captum per LXXIII, contra XV. (CMa 3, f. 175v)

1440-09-09 Loca danda pro grano ponendo
Captum fuit quod turis in fine pallacii posita nec non domus archiepiscopatus dare debeant et possint conducentibus granum Ragusi pro reponendo granum in ipsis. (CMin 8, f. 190v)