f4

domus de Babalio

1417-4-17 Pro domibus accipiendis in comune
Captum fuit de portando ad maius consilium de accipiendo in comune nostrum omnes domos que sunt ad marinam incipiendo a cantone domus ser Michaelis de Babalio usque ad Sanctam Margaritam pro extimatione, faciendo officiales superinde in ipso maiori consilio. (CMin 1, f. 129v)
1417-5-29
Per dominum rectorem et minus suum consilium captum quod mandetur ser Dobre de Binzola, ser Natali de Proculo, ser Iunio de Georgio, ser Nicolao de Poza et ser Clementi de Bodaça officiali alibi ad extimandum domos et casalia accipiendas in Communi quatenus sub pena iperperorum quinque pro quolibet usque ad diem sabati proxime futuri debeant fecisse id propter quod electi fuerunt.
In margine: Preceptum fuerit eis.
(CMin 1, f. 139r)
1417-6-5 Pro extimatoribus domorum
Captum fuit de prorogando terminum octo dierum proximorum officialibus extimatoribus domorum quod infra dictos octo dies proximos debeant extimasse dictas domos sub pena ypp. XXV. (CMin 1, f. 140r)
1417-6-8
Captum fuit de protrahendo terminum extimatoribus domorum accipiendarum in comune nostrum extimandi domum Michaelis de Babalio. (CMin 1, f. 140v)
1417-11-17 Pro officialibus deputatis ad domorum accipiendarum in comune extimationem
Captum fuit quod prorogetur terminus extimandi domum ser Volcii de Babalio et fratrum officialibus ad extimandum domos acceptas et accipiendas in comune usque ad diem quartum decimum decembris proxime futuri sub pena iperperorum centum pro quolibet. Quo termino preterito non facta dicta extimatione per officiales qui reperientur in Ragusio ad id deputatos quod per dominum rectorem qui tunc fuerit debeant dicti officiales assignari et dari pro debitoribus quilibet ipsorum de iperperis centum in cameram et illi officiales qui reperientur in Ragusio debeant extimasse dictam domum ut supradicitur. Et quod petentibus aliquibus gracias in predictis ipsa gratia non possit fieri eis nisi per omnes consiliarios nemine discrepante. (CMin 1, f. 165r)
1417-12-9 Pro domo de Babalio
Captum fuit de portando ad consilium maius die sabati proxime futuri petitionem ser Volçi de Babalio et fratrum pro facto sue domus. (CMin 1, f. 170r)
1417-12-11 Pro ser Volco de Babalio
[ball. LXXIIII] Prima pars est de providendo in presenti consilio ser Volco de Babalio et fratribus pro illa parte domus eorum que accipietur in servitium comunis nostri prout apparuerit presenti consilio non obstantibus ordinibus in contrarium loquentibus. Captus per XLVIIII, contra 20, ex. V)
(Secunda pars est de stando prout stamus. cancell.)
Prima pars est de dando dictis fratribus de Babalio (ultra cancell.) cum illis domibus quas dabant sibi officiales communis yperperi millequingentos et ipsi murent prout volunt pro illa videlicet parte eorum domus quam dicti officiales deliberaverunt accipere pro comuni. Captus per LIII, contra XVII, ex. XV.
(Secunda pars est de dando solummodo illis ypp. mille modo predicto. cancell)
(CMa 1, f. 87v)
1417-12-18 Pro Volço de Babalio
Captum fuit de precipiendo ser Iunio de Georgio, ser Clementi de Bodaça et ser Natali de Proculo officialibus ad extimandum domos acceptas in comune, aliis absentibus a civitate quod hinc ad per totam diem martis proxime futuri debeant extimasse domum monasterii sancti Andree de Ragusio dandam ser Volzo de Babalio secundum partem captam in maiori consilio sub pena ypp. vigintiquinque pro quolibet eorum. Que pars lecta fuit dictis officialibus coram domino vicerectore ser Gauze de Poza sedente loco ser Volçi de Babalio rectoris non valentis sedere quia per… et minoris consilii. (CMin 1, f. 171v)
1417-12-27 Pro ser Volzo de Babalio et fratribus suis
Nos Iunius de Georgio, Natalis de Proculo et Clemens de Bodaza, absente ser Nicola Pe. de Poza et ser Dobre de Binzola, officiales electi et deputati per maius consilium civitatis Ragusii ut de auctoritate nobis per dictum maius consilium data patet in libro maioris consilii in MoCCCCXVII, indictione Xa, die nono mensis maii vigore dicte auctoritatis nobis date et concesse accipimus in comune nostrum taraçam domus ser Volzi de Babalio et fratrum suorum que taraça est versus pelagus et illam partem dicte domus que est supra porticum vie comunis hoc est tantum quantum tenet dictus portichus, adeo quod dictus portichus cum dicta parte domus predicte derupetur ut ibidem celum appareat. Et quod intra taraççam acceptam in comune et residuum domus dicti ser Volzi et fratrum remaneat via comunis discoperta ad aerem. Pro qua taraçça et parte dicte domus accepte in comune dicto ser Volzo et fratribus per maius consilium civitatis Ragusii, ut patet in una parte capta in dicto maiori consilio in 1417, die VI decembris, videlicet pro solutione provisum fuit de duabus domibus quarum una fuit monasterii Sancti Andree de Ragusio. Que domus est posita in Ragusio iuxta domum dicti ser Volzi et fratrum a parte tramontane mediante muro comunali. Pro qua domo dicti monasterii Sancti Andree comune nostrum est obligatum ipsi monasterio solvere annuatim perpetualiter yperperi quatuordecim ut patet in notaria Ragusii in libro diversarum scripturarum in 1417, die <…> mensis decembris. Altera vero domus est a parte ponentis domus dicti ser Volzi et fratrum, que fuit thesaurariorum Sancte Marie pro qua idem ser Volzus et fratres solvenbant thesaurariis predictis pro tempore preterito yperperi tres annuatim. Quos yperperi tres comune Ragusii obligatur ipsis tesaurariis solvere annuatim dictos yperperi tres in perpetuum. Et ultra predictas duos domos sic datas ut supra dicto ser Volzo et fratribus per dictum maius consilium de denariis nostri comunis Ragusii provisum fuit de yperperi mille quingentis pro aptacione et integra solutione dicte taraze et partis domus dicti ser Volzi et fratrum acceptarum in comune ut supra. (CMa 1, f. 94r)

1418-4-14 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit de precipiendo officialibus laboreriorum quod hinc ad medium mensem maii proximum debeant ruynare illam partem domus ser Volci de Babalio et fratrum que est recepta in comune nostrum. (CMin 1, f. 199v)
1418-4-19 Pro calce comunis danda ser Volzo de Babalio
Captum fuit de concedendo de calce nostri comunis procuratoribus ser Volzi de Babalio pro ipsorum denariis tantum quantum sufficiat pro stampagnando murum domus dicti ser Volzi quem ruynari fecit comune Ragusii pro reparatione et stampagnatione muri predicti. (CMin 1, f. 200r)
1418-5-4 Pro ser Volzo et fratribus de Babalio
Captum fuit de faciendo gratiam procuratoribus ser Volci de Babalio et fratrum possendi accipere usque ad summam perperi centum quinquaginta de illis perperi mille quingentis quod eisdem dare tenetur comune pro parte domus sue eis acceptis in comune quos denarios expendere teneantur in tampanando dictam domum quando erit fracta per comune ita tamen quod pro presentari ad dictos denarios habeant regresse super illam partem domus que remansit illis de Babalio pro dicta quantitate denariorum. (CMin 1, f. 202v)
1418-5-13 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit de prolongando terminum officialibus laboreriorum comunis quod sicut habebant terminum ponendi ad ruinam illam partem domus ser Volzi et fratrum de Babalio usque ad medium mensis mai presentis quod ipsis prolongetur terminum per totum mensem mai presentem. (CMin 1, f. 204r)
1418-5-31 Captum fuit de faciendo graciam procuratoribus ser Volci de Babalio hoc modo videlicet quod sicut officiales laboreriorum comunis habebant terminum proiciendi illam partem domus illorum de Babalio acceptam per comune per totum mensem mai quod prolongetur dictus (?) terminus (?) ad medium mensem iunii proximum ita tamen quod dicti procuratores ad dictum terminum teneantur dennotare dictis officialibus laboreriorum ut ad ruinam ponant dictam partem domus et quod ponatur pena dictis officialibus perperi quinquaginta quatenus ad dictum medii mensis iunii incipant ad ponendum ad ruinam dictam partem domus.
In margine: Cassa quia non bene stabat.
(CMin 1, f. 207r)
1418-5-13 Pro illis de Babalio
Captum fuit de faciendo gratiam procuratoribus ser Volci de Babalio et fratrum hoc modo videlicet quod sicut officiales laboreriorum comunis habebant terminum ponendi in ruinam illam partem domus illorum de Babalio acceptam per comune nostrum per totum mensem mai prolongetur ipsis terminus ipsam proiciendi ad medium mensem iunii ita tamen quod ipsi procuratores incipisse debeant ad dictum terminum ipsam domum ponendi ad ruinam et si non fecerint in dicto termino quod ponatur pena perperi quinquaginta dictis officialibus laboreriorum ut ipsam partem domus in dicto termino ponere ad ruinam incipiant et successive dictam ruinam prosequendi (?). Die dicto preceptum fuit ser Iunio de Gradi officiali laboreriorum prout in dicta parte continetur et in simili modo fuit preceptum ser Paulo M. di Restis alio officiali. (CMin 1, f. 207r)
1418-6-20 De turreta quondam Michaelis de Babalio
Captum fuit de diruendo a summitate usque in fundamenta murum turrete de versus civitatem domus que fuit Michaelis de Babalio. Et quod murus dicte turrete debeat duplicari secundum quod turete alie circumvicine duplicate sunt. (CMin 1, f. 210r)
1418-8-21 Pro muro novo domus ser Volzi de Babalio
Captum fuit quod ser Volzius de Babalio sive qui pro eo est possit murari facere murum domus sue in altus sicut est inceptum per directum in altum ab illa parte versus murum comunis. (CMin 2, f. 9r)
1418-9-20 Pro ser Volzio et fratribus de Babalio
Captum fuit de faciendo gratiam procuratoribus ser Volzi de Babalio et fratrum possendi accipere yperperos centum ex illis yperperis mille quinquagintas quos eis dare tenetur comune pro parte domus eis accepte quos denarios expendere teneantur modo, forma et condicione quibus eis concessi fuerunt alii yperperi centum quinquaginta ut patet in precedente libro minoris consilii sub die quarto maii millesimo presentis. (CMin 2, f. 13r)

1425-6-11 Pro affictu yperperorum trium solvendum thesaurariis pro domuncula data ser Volzio et fratribus
Captum fuit quod comune Ragusii teneatur solvere thesaurariis Sancte Marie yperperos tres pro affictu illius domuncule date ser Volzo de Babalio et fratribus iuxta conventionem factam per officiales ad id deputatos ut in venditione domus et tarazie acceptis in comune continetur de qua venditione patet in libro venditionum per cridam in 1418 die 28 decembris que affictum yperperorum trium conputari debeat a die venditionis eiusdem domus et tarazie predicte. (CMin 3, f. 231v)

See also:
Della mercatura et del mercante perfeto.Libri quattro di M. Benedetto Cotrugli Ragueo scritti gia piu di anni CX et hore dati in luce. In Vinegia all’Elefanta MDLXXIII, relevant parts.
Governo della Famiglia di M. Nicolò Vito di Gozze, Gentil’huomo Raguseo, Accademico occulto, In Venetia: Presso Aldo CIƆDXXCIX, relevant parts.
Philippe du Fresne Canaye, Voyage du Lévant, M. H. Hauser,Paris: Ernest Leroux editeur MDCCCXCVII, relevant parts.