domus et stationes communis pro salariatis

 

ballistario

1403-08-03 Pro Petro ballistario
In conscilio rogatorum ballotis XXX. Prima pars est de dando Petro Alegreti Zupana magistro a ballistis unam domum pro eius habitatione in Ragusio cum statione pro 1 anno proximo expensis nostri comunis cum condicione quod teneatur venire ad standum in Ragusio cum eius familia et operandum eam artem predictam et de mutandis ei de bonis nostris ad terminum unius anni predicti yperperos sexaginta annui quibus possit mittere pro eius familia et alliis oportunis dando bonam plegiariam aut bonum pignus de restituendo eos comuni ad finem dicti anni. Captum per omnes. Plegii pro predicto. Peter Gherdezevich de Zupana. Luchxa Michanovich de Zupana, Iuan Bratichievich de Broze, Maroe Ratichi Squazich de Ragusio, constituerunt se plegios et paccatores comuni Ragusii pro dicto magistro Petro ballisterio de dictis yperperis sexaginta ipsos mutuandis et restituendis ad terminum unius anni ut sibi ad melius tenendo. Renunciantes. (Ref 32, f. 163r)

1407-12-30
Item [in minori consilio] quod concedatur affictus magistro Bernardo balisterio unam domum comunis que olim fuit Vlachote Bogdanich pro annis quatuor proxime venturis incepturis in medio augusti proxime venturi pro yperperis quadraginta singulo anno. Item quod ex nunc, vacua domo, possit eam intrare et tunc solvere pro eo tempore quo steterit usque ad festum Sancte Marie de mense augusti pro racione anni ad racionem yperperorum quadraginta ut dictum est. (Ref 33, f. 37r)

barberio

1409-06-30
Captum fuit [in minori consilio] de concedendo magistro Iohanni barberio palmenutum domus iusticiarie ad rationem yperperorum decem per annum pro tempore quo stabit intus solvendo per rata temporis affictum. (Ref 33, f. 107v)

coffanarum

1441-10-20 Firma Ivani Oggrianovich
Prima pars est de conducendo ad salarium nostri comunis Ivanum Oggrianovich magistrum coffanorum et aliorum laboreriorum et picturarum pro uno anno hac die incepturo proxime futuro cum salario yperperorum XXV in anno videlicet pro solutione affictus unius stationis in qua publice teneatur exercere magistruram predictam et cetera. Per LXI, contra XIIII.
(Secunda pars est de non conducendo eum. Cancell.)
(CMa 6, f. 140r)

corazario

1419-10-12 Pro magistro Nicolao choraçario
Captum fuit de portando ad consilium maius de salariando ad salarium nostri comunis magistrum Nicolaum coraçarium pro uno anno proxime futuro cum salario ypp. triginta et unam domum dando sibi pro dicta arte. (CMin 2, f. 88r)

magistro a bombardis

1410-09-10 Pro magistro a bombardis
Item captum est [in minori consilio] quod detur magistro bombardariorum domus ubi stetit olim Petichus et precipiatur habitatori dicte domus quod statim disgumburet (?) dictam domum. (Ref 33, f. 159r)

1415-5-18 Pro magistro Lilo
Captum fuit de crescendo domum communis in qua magister Lilus facit bombardas passis duobus versus ponentem.(CMin 1, f. 26v)
1441-11-16 Shema magistri Luce ballistarii [ball. CVIIII] Prima pars est de firmando ad sallarium communis nostri magistrum Lucam magistrum a balistis pro uno anno proxime incepturo die crastina presentis mensis cum sallario ypp. septuaginta in anno et cum domo et statione nostri communis gratis que fuit Antonii piliparii. Et cum aliis pactis, modis et condicionibus consuetis. B LXXVI, contra XXVII.
(Secunda pars est de non firmando. Cancell.)
(CMa 6, f. 149v)

1440-05-30 Pro Philippo Tubeta
Prima pars est de dando Philippo Tubete ultra suum salarium consuetum affictuum ypp.-i XX pro una statione in qua exercere debeat publice artem cultrarum et bombardarum. Et hoc pro uno anno proxime futuro heri incepturo. Per LX. contra I.
(Secunda pars est de non dando. Cancell.) (CMa 6, f. 34r)
1441-05-13 Pro Philippo Tubeta
Prima pars est de dando Phillipo Tubete nostro ultra suum salarium consuetum pro una statone in qua exercere debeat publice artem cultrarum et bombardarum et hoc pro anno proxime futuro incepturo die penultimo presentis. Per CVI, contra III.
(Secunda pars est de non dando. Cancell.)
(CMa 6, f. 106r)

magistro casselarum

1411-11-.. Magistro Laurencio
Captum fuit [in minori consilio] de dando in auxilium unius stacionis ypp. decem Laurentio magistro casselarum pro uno anno et quod de gratia fiat sibi policia dictorum X yperperorum ad dohanam vini. (Ref 33, f. 210r)
1411-11-30
Captum fuit [in minori consilio] de eundo ad maius consilium quando fiet de accipiendo ad salarium nostri comunis Laurentium de Sagutino pro uno anno ut ipse teneat hospicium in civitate Ragusii comune omnibus et habeat pro salario ypp. quinquaginta per dicto anno, conducendo predicto domum suis sumptibus et reperiendo alia ad hoc necessaria. (Ref 33, f. 210v)

magistro clavium

1415-6-13 Pro Milcho conzario
Captum fuit de dando stationem (Milcho cancell.) Petro magistro clavium quam tenebat frater suus Paval nuper defunctus a comuni eo modo et forma et prout et sicut tenebat idem frater suus. (CMin 1, f. 30v)

magistro scholarum

1412-01-28 Pro magistro Daniele
[in consilio rogatorum, ball. CIIII] Prima pars est de confirmando magistrum Danielem a scolis ad salarium nostri comunis pro uno anno proxime venturo a die sui termini finiti, qui finiet die ultimo februarii 1412, et dando sibi de salario yperperos trecentos et domum pro sua habitatione et scolis. Et nil accipiat a scolaribus venientibus ad scolas. Et debet recipere omnes venientes ad scolas ac illos instruere et docere fideliter. Captum per LXX, contra 31. (Ref 34, f. 235r)

pavesario

1402-06-28 Pro magistro Francischo pavesario
In ultrascripto maiori consilio ballotis LXI. Prima pars est de firmando magistrum Franciscum de Bononia pavisarium nostrum salariatum ad salarium communis nostri Ragusii pro uno anno proxime futuro a die finiti sui termini qui finiat die XII presentis mensis iunii cum salario et condicionibus quibus fuit salariatus anno proxime preterito, videlicet, cum salario ducatorum quinquaginta ad grossos XXX pro ducato, et cum domibus et stationibus comunis quas tenet ad presens et quod dictus magister Francischus teneatur tenere secum ad artem pavesorum unum famulum discipullum Raguseum et tenere secum in stacione sua unum pictorem. Item teneatur reparare pro dicto anno centum pavexios et centum lanceas comunis nostri absque ulla sollutione eius magisterii seu laborerii manuum artis sue oportunum recipiendo a communi res oportunas pro reparatione dictorum pavesorum et lançearum et cum aliis modis et condicionibus consuetis. Captum per LVI. (Ref 32, f. 191v)
1403-05-03 Pro magistro Francisco pavesario.
[Idem] (Ref 32, f. 210v)
1411-07-18
Item captum fuit quod magister Francischus de Bononia pavisarius possit dare unam de stacionibus quas tenet totam vel partem Iohanni filio suo pro stacione mercarie tenenda. (Ref 33, f. 196r)
1416-11-17 Pro domina Blasia uxore magistri Francisci pavesarii
Captum fuit quod donna Blasia uxor olim magistri Francisci pavesarii habeat terminum usque ad per totum mensem decembris proxime futurum ad evacuandum domum comunis in qua habitat. (CMin 1, f. 92r)

1408-04-07 Pro Braycho pavexario
Prima pars est de dando de dando Braicho pavesario olim famulo magistri Franascischo (!) pavisarii pro affictu unius stacionis pro uno anno proxime futuro pp. viginti. Per: omnes. (Ref 33, f. 340r

sartore

1409-09-20
Pro Volcho sartore
In minori consilio more solito congregato captum fuit de dando ad affictum Volcho sartori unam domum comunis positam super Platea in qua stabat Petrus ballistarius pro iperperis quadraginta singulo anno et teneat ipsam domum usque ad complimentum quinque annorum quibus incantate fuerunt alie domus et stationes comunis. Et hoc presente dicto Volcho et se obligante ad solvendum dictum affictum, videlicet pp. quadraginta singulo anno et ad rationem anni. (Ref 33, f. 116r)