c4

ruga aurifficum

1407-01-17 Pro Iohanne Zivancho
Item in predicto minori consilio captum fuit de concedendo ser Iohanni quondam Zuanchi (?) de Bastariis de Florencia unam stacionem comunis in ruga auriffichum ad affictum usque per (totum mensem iulii cancell.) et ad medietatem anni 1407. (Ref 33, f. 8r)

1408-02-20 Pro domo Chechoye
Captum est [in minori consilio] quod mittantur officiales nostri ad extimandum domum Ratchi Chechoe aurificis et si extimatores extimabunt dictam domum valore yperperos nonagentis quod accipiatur dicta domus pro comuni, si non, quod sit in voluntate partium de dando et non dando, accipiendo et non accipiendo salvis condicionibus civitatis. Ser Raphael de Gociis, ser Andreas de Volcio et ser Iohannes Iacobi de Gondola extimatores ad extimandum domum predictam.
Die XXX februarii 1408 predicti ser Andreas et ser Iohannes de Gondola extimandi domum predictam retullerunt extimasse omnia laboreria lapidum et lignaminis dicte domus perperi nonaginta grossis.
(Ref 33, f. 44v)
See also: Liber domorum, 199, 203

1412-10-03 Pro Francischo
Captum fuit de dando stacionem quam tenuit anno preterito Kalenda Ceclinovich (?) Francischo de Pergamo aurifficho pro eo precio quo habuit idem Kalenda. (Ref 34, f. 43v)
1424-8-8 Pro domo stacionis in qua stat Franciscus aurifex
Captum fuit de aptari faciendo domum a parte interiori in stacione cuius habitat seu stat Franciscus aurifex expensis comunis de eo quod est de necesse. (CMin 3, f. 158v)
See also: Liber domorum, 200-201

1413-01-21
Item captum fuit [in minori consilio] de fundamentando medium terminum terreni positi post domos sive stationes aurificum (pro faciendo staciones ad vendendum oleum cancell.) et fundamentato dicto medio termino quod sequatur fundamentando alium (medium cancell.) terminum integrum. (Ref 34, f. 62v)

1414-03-14
Captum fuit [in minori consilio] de prolongando ad consulendum usque ad mensem augusti proxime futurum an debet destrui murus vel non factus in capite stationum comunis que de novo edificatur post aurificis. (Ref 34, f. 114r)
1414-06-21
Captum fuit [in minori consilio] de precipiendo officialibus laboreriorum comunis quod debeant ordinare magistrantiam unam ad laborandum muros civitatis et incipiant a cantono Sancti Iohannis et aliam magistrantiam ad laborandum domos comunis post aurifices. (Ref 34, f. 127v)

1417-7-12 Pro magistro clavium et ferarum
Captum fuit de dando huic Petro fabro <…> magistro clavium et clavaturarum sive ferarum de Fororulii stationem comunis qua est in ruga aurificum quam tenere solebat conzarius pro faciendo artem suam absque solutione alicui affictus. (CMin 1, f. 145r)

1418-4-13 Pro tutoribus heredum Pierchi de Radoye
Captum fuit quod tutores heredum Pierchi de Radoye solvant stacionem quam idem Pierchio tenebat a comune in ruga aurificum et quod dictam stacionem affictare debeant Georgio Florentino ad annum et Georgius predictus solvat pro ea sicut solvebat Pierchus predictus videlicet quod dicti tutores solvant pro dicta stacione usque quo ipsam affictabit Georgio predicto. (CMin 1, f. 199r)

1425-3-22 Pro officialibus laboreriorum comunis
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis fieri facere debeant in domo comunis quam tenet Radovaç faber unum caminum et ipsum domum ubi opus est reaptari facere ita quod ipse Radovaç eam habitare possit. (CMin 3, f. 209v)
See also: Liber domorum, 204
1425-5-10 Pro officialibus laboreriorum libertas
Captum fuit de precipiendo et dando libertatem officialibus laboreriorum quod reparari faciant conductum stationis Radovani aurificis qui est fractum et defluunt feces inmundice in stationem predictam. (CMin 3, f. 221v)
1425-7-3 Pro apotecis aurificum reparandis
Captum fuit de commitendo officialibus laboreriorum quod debeant reparari et aptari facere apotecas Ratchi aurificis et Radovani et aliorum aurificium qui tenent apotecas comuns ad affictu in quas penetrant feces et inmunditie de latrinis et quod erigant limina sive solaria portarum ne aque pluvie intrent in ipsas apotecas. (CMin 3, f. 237r)

1426-2-19 Pro Bogosavo et Radoslavo aurificis
Captum fuit quod Bogossav et Radossav aurifices tenere debeant illam stationem quam habuit ad incantum Sredan aurifex qui aufugit pro eo precio quo illam habuit idem Sredan ab hodie in antea usque quo incantabitur dicto statio cum aliis stacionibus. Et a nunc retro medietatem pensionis dicte stationis solvere debeat Bogossavus predictus et aliam medietatem solvet et solvere teneatur idem Sredan qui aufugit. (CMin 3, f. 288v)
See also: Liber domorum, 198
1426-05-07 Libertas laboreriorum pro lontariis aurificium
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum quod reaptare facere debeant lontarias portarum aurificum ubi opus fuerit de lapidibus. (CMin 4, f. 4r)

1431-07-12 Pro statione communis quam tenet Gliupchus aurifex
Captum fuit quod Radissa pater Gliupchi aurificis solvere debeat affictum stationis comunis quam tenebat ipse Gliupchus pro duobus annis videlicet XXX et XXX usque ad quintamdecimam diem augusti proxime futuri. Et abinde in antea affictum solvere non teneatur sed clavim restituere debeat comuni nostro. (CMin 5, f. 128r)
See also: Liber domorum, 197.
1431-11-20 Pro tutoribus heredis Petri Conzar
Captum fuit de dando libertatem tutoribus heredis Petri Conzar quod pro solvendo comuni nostro affictu stationis pro uno anno vendere possint de massariis et rebus ipsius heredis. (CMin 5, f. 156v)
See also:  Liber domorum, 197.

1435-04-07 Pro officialibus laboreriorum pro domo marescalchi et conducto domus Francisci de Pergamo aurificis
Captum fuit quod officiales laboreriorum repezare facere debeant scalas et palmentum domus marescalchi nostri ubi et prout opus est. Et quod similiter facere debeant conductum domus comunis nostri quam tenet magister Franciscus de Pergamo aurifex. (CMin 6, f. 242v)

1436-08-05 Pro officialibus laboreriorum comunis pro domibus reaptandis
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum communis quod tam cohopertam Spongie quam aliorum domorum comunis circumstantium que vasta et destructa fuerunt propter incendium suprascriptum in domibus comunis quas tenebat Pascoe et magister Franciscus aurifex repezare et reaptare facere debeant prout opus fuerit. Et quod hic emere aut alibi ad emendum mittere debeant legnada opportuna pro cohopertis et palmentis domorum ipsarum comunis conbustarum et alia que neccessaria sunt pro ipsis domibus reaptandis parari facere debeant. (CMin 7, f. 76r)
1436-08-27 Pro magistro Francisco aurifice pro domo
Captum fuit quod Franciscus de Pergamo aurifex solummmodo solvere teneatur et debeat affictum domus comunis in qua morabatur que combusta fuit. Et quod stare debeat in domo Radossavi Moraz in quam cum licencia minoris consili se reduxit ad habitationem cum rebus suis quousque domus sua seu comunis conbusta reaptata fuerit et quod pro domo ipsius Radossavi Moraz que est comunis nichil pro affictu solvere debeat ipse magister Franciscus. (CMin 7, f. 82r)
1436-08-31 Pro officialibus laboreriorum pro domibus combustis reaptandis pro grano reponendo per mercatores
Captum fuit quod officiales laboreriorum per totum mensem septembris proxime futurum debeant opportuno modo aptari fecisse domos comunis quas tenuit Paschoe Radichievich sub pena yperperorum XXV pro quolibet et ipse domus dare debeant mercatoribus conducantibus granum ad illud salvandum cum condicione quod massarii nostri bladorum tenere debeant unam clavem pro quolibet domo et mercatores bladorum quorum erunt alteram. Et ipsa blada vendi non possint alio quam in funticho nostro. (CMin 7, f. 83r)
1436-09-04 Libertas deliberandi domum comunis olim tenutam per Radossavum Mocar
Captum fuit quod dominus rector solus ad publicum incantum possit deliberare et ad affictum dare domum communis quam tenuit Radossavus Mochar aurifex pro annis tribus proxime futuris finientibus die XV mensis augusti 1439 non dando illam minori precio quo illam tenuit dictus Radossavus. (CMin 7, f. 84v)
1436-09-11 Pro officialibus laboreriorum pro scala Francisci aurificis
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis in domo comunis quam tenet ad afictum Franciscus aurifex fieri faciant unam fenestram slanzatam que servat et lucem det scale introitus dicte domus si videbitur ipsis officialibus fore necessaria. (CMin 7, f. 85v)
1436-09-25 Pro officialibus laboreriorum pro domo Sriedani
Captum fuit quod officiales laboreriorum fieri facere debeant in domo comunis quam habet ad affictum Sriedanus aurifex unam travaturam solectam(?) cum porta pro camera. (CMin 7, f. 89r)

1437-02-14 Pro ser Francesco de Prodanello cum massariis bladorum
Captum fuit quod massarii nostri bladorum secundum partem captam in minori consilio die ulitmo augusti proxime preteriti pro affictu magazenii in quo ser Franchus de Prodanello posuit ordeum suum eidem ser Francho solvere debeant pro ipso affictu prout per ipsam partem declaratur. (CMin 7, f. 124r)

1438-05-13 Pro travatura fienda in domo comunis
Captum fuit quod officiales laboreriorum nostri comunis in domo nostri comunis in qua habitant Stipan aurifex et Giuray riparius debeant fieri facere unam travaturam et emundare conductum ipsius domus. (CMin 7, f. 218r)

1439-05-05 Pro aurificibus
Captum fuit quod nemo cuiusvis condicionis existat non audeat nec presumat (vendere cancell.) tenere nec extendere pelles in ruga aurificum intelligendo totam rugam sub pena ypp. quinque pro quolibet contrafaciente et qualibet vice. Et similiter non audeat ludere ad pillam nec proicere lapides in dicta ruga sub eadem met pena. (CMin 8, f. 53v)
1439-10-08 Pro travatura fienda in domo comunis in qua habitat magister Iacobus aurifex
Captum fuit quod officiales laboreriorum nostri comunis fieri facere debeant travaturam neccessariam et opportunam inter domum nostri comunis in qua habitat Iacobus aurifex et domum ser Ellie de Crieva eidem contingentam ita tam quod facta dicta travatura dictus ser Ellias solvere debeat medietatem expensis eiusdem travature tamquam communalis inter eas domos. (CMin 8, f. 94r)

1440-05-23 Pro domo magistri Iacobi aurificis reperzanda
Captum fuit quod officiales nostri laboreriorum debeant repezari facere tectum domus quam magister Iacobus aurifex conduxit ad affictum a comuni nostro ubi expeditus fuerit. (CMin 8, f. 161r)

1444-07-28 Contra Nicolam aurificem
Captum fuit quod Nicolaus Palosalich aurifex domum ruinosam quam habet … viam communis aut aptari facere debeat id quod ruinosum est aut deiactas … debeat ita … damnum nec periculum inficere veniat. (CMin 10, f. 54v)

1445-10-12 Pro aptando domum comunis affictam Nicole fornario
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant repezari facere prout fuerit necessarium domum communis quam conducit ad affictum Nicola Pribisalich aurifice. Et di plura salizari debeant palmentum ipsius domus et fieri feralia ad fenestras de lignamine opportunas. (CMin 10, f. 170r)

1449-01-08 Pro statione Bosgchi acceptata pro comuni
Captum fuit de recipiendo pro comuni nostro stationem nostri comunis quam tenebat Bosgchus aurifex his diebus interfectus. Et de ponendo ipsum ad incantum pro afictando pro comuni. Et hoc attento quod de bonis dicti Bosgchi non est unde affictum haberi possit. (CMin 12, f. 44r)