domus edificande

1409-01-08 Item [captum fuit in consilio minori] de faciendo fondare et edifficare domos comunis usque ad primas listas in terenis non (?) vacuis sub via Sancti Nicolai. (Ref 33, f. 84r)

1411-05-01 Pro Radochna
Captum fuit [in minori consilio] quod Radochna Prieteglovich possit laborare domum sibi locatam per Ielussam uxorem ser Machi de Tani prope ecclesiam Sancte Margarite eo quia per dominum rectorem et minus consilium existentis ad locum dicte domus determinatum fuit quod poterat laborare et quod non erat in preiudicium comunis. (Ref 33, f. 186r)
1411-07-09 Pro ser Paulo de Gondola
Pro domo quam fabricari facit ser Paulus de Gondola prope domum suam a latere montis dominus rector cum suo minori consilio ad instantiam et requisicionem dicti ser Pauli accessit ad videndum laborerium dicte domus et ponendo tugnas tensas prope terram ad angulum domus ducis Chervoye recta linea ad angulum domus quondam Bone de Gondola et similiter per aliam viam ponendo tugnam ad angulum domus condam illorum de Volcassio recte ad angulum porte parve dicti ser Pauli a latere levantis. Et quia predicti dominus rector et consilium invenerunt muri dicte domus ab utraque latere esse bene et rationabiliter imposite et principiate ad dictas vias comunis dixerunt et promiserunt quod dictus ser Paulus in Dei nomine sequatur laborerium dictarum facierum muri recte cum tugnis supradictis ut principiatum est. (Ref 33, f. 194v)

1412-02-23 Pro domo Ruschi cancelarii
In minori consilio per dominum Pasqualem de Resti rectorem et minus consilium euntes in contrata Pusterne ad videndum laborerium quod Ruschus quondam magistri Christofori cancelarium Ragusinus volebat facere in casale per ipsum accepto ad affictum a domina priorissa et procuratoribus monasterii Sancte Marie Angelorum et ibi existentes et diligenter mensurandis cum passo ligneo comunis ius quod comune habet ibi per emptionem factum per officiales comunis a Laurencio de Volcasso ut apparet in libro vendicionum cancelarie MCCCLXXXIIII, die sextodecimo aprilis, captum et declaratum fuit quod incipiendo a facie muri comunis intus civitatem et non a scalis versus caxalem dicti Ruschi remaneat de tereno vacuo per via comunis brachii decem. Et alii brachii duo comunis usque ad sumam brachiorum duodecim empcionis predicte sunt in dicto muro comunis duplicato post empcionem predictam. (Ref 34, f. 12r)
1412-03-13 Pro Vitcho Cranisaglich
Per dominum Stephanum de Lucari rectorem et consilium minus declaratum et determinatum fuit, visa hedificatione et reparatione domus Vitchi Cranisaglich que fuit Palchi Mutinich, quod via a parte montis dicte domus que vadit de austro ad tramontanam remanere debeat lata brachiorum quinque tantum quantum progreditur dicta domus super dictam viam, mensurando ab angulo domus Michaelis de Labona ad angulum domus Miltini Chiuchich per rectam lineam. Et similiter via a parte tramontane dicte domus que tendit de levante a ponentem remanere debeat lata a qualibet parte quantum protendit dicta domus super dicta via, brachiorum octo mensurando ab angulo domus Dmitar Glubisich ad angulum domus Stoyche Stanisaglich per rectam lineam, adeo quod extra lineas non progreditur cum opere super viis predictis. (Ref 34, f. 16v)
1412-03-17 Pro domino Radino
Per dominum Stephanum de Lucari rectorem et eius consilium minus, visa (quam?) hedificatione et fundamentatione domus unius facta per presbiterum Radinum Milosii in ruga illorum de Slavce super terreno quondam domine Mare uxoris ser Marini de Benessa, determinatum et declaratum fuit quod dicta hedificatio et constructio domus facta est recte et bene et super dicto terreno et quod via ibi est sue latitudinis consuetis. (Ref 34, f. 17v)
1412-03-17 Pro Gion Nicolich
Et similiter [per dominum Stephanum de Lucari rectorem et eius consilium minus] visa hedificatione unius domus facta per Gionum Nicolich super dictum terrenum quondam dicte domine Mare in dicta ruga [illorum de Slavce] per dictum dominum rectorem et consilium determinatum et declaratum fuit quod dicta hedificatio et domi constructio facta est recte et bene et super dicto terreno et quod via ibi est sue consuete latitudinis. (Ref 34, f. 17v)
1412-05-04 Pro Pircho Clunovich
Captum fuit per dominum rectorem ser Michaelem de Resti et minus consilium existentem ad rugam Sancti Nichole ad videndum terminos laborerii domus quam Pircho de Clun fieri facit, que tugna ponatur a latere levantis ad angulum domus Giurchi Masinich et vadat recta linea ad angulum domus Radin Iliich versus ponentem. Et sic possit edifficari facere murum dicte sue domus prope viam a latere gerbini sicut posita est tugna. (Ref 34, f. 25v)

1413-12-01 Pro Pribil Brusa
Captum fuit [in minori consilio] de faciendo gratiam Pribilo Bruxa quod pro pannis quos habere debet a dominio nostro dentur sibi denarii et hoc pro faciendo coaptari domum suam. (Ref 34, f. 98r)

1414-03-03 Pro finestris Radini Tholillovich
[in consilio maiori, ball. CX] Prima pars est de precipiendo Radino Tholillovich mercatori vel eius procuratoribus quod statim debeant inturasse omnes finestras et foramina respicientes versus montem in tercio palmento eius domus nove prope monasterium pulcellarum Sacte Clare. Et versus levantem debeant inferari in medio pallastrarum ita et taliter quod capud alicuius persone non possit exporgi (?) extra dictas fenestras. Et similiter precipiendo eis quod in quarto palmento dicte domus aliquo modo finestra vel illa finestra facta in aula sepedicte domus versus montem debeat inferari secundum quod alie finestre per civitatem in foramine. Item quod in dicta domo non possit fieri ali (?) assundi supra copertam dicte domus. Et quod hec laboreria fienda ex precepto nostro fiant expensis comunis nostri. Captum per LXXXI. (Ref 34, f. 298v)
1414-08-04
Captum fuit in dicto minori consilio de concedendo licentiam Andree de Russino quod possit edificare queddam eius casale positum in Ragusio, in sexterio Sancti Petri ex opposito domus dicti Andree, que domus est a latere montis mediante via communis, dimittente ipso vias duas latas per modum infrascriptum, videlicet viam a pelago ad montem que est inter dictum casale et queddam casale Gyni Lesevich a latere pellagi latam brachiis tribus et quarta parte brachii et a latere montis latam brachiis duobus cum dimidio. Alia vero via que vadit a levante ad ponentem debet esse lata a latere levantis brachiis quatuor et quarta parte brachii et a latere ponentis debet similiter esse lata brachiis quatuor et quarta parte brachii. (Ref 34, f. 134r)

1417-7-30
Per dominum Rafaelem de Goziis rectorem et minus consilium captum et determinatum fuit quod Laurentius Martoli de Goziis bono omine fabricari faciat domum suam quam incepit facere fabricari que est penes domum ser Petri de Nassis et confinat cum domo olim ser Nicolai de Gondola mediante via comunis ita tamen quod dimittat viam latitudinis palmorum decem.(CMin 1, f. 148v)
1417-8-7 Pro ser Aloisio de Goze
Captum fuit de dando libertatem tutoribus Nicole filii et heredibus olim ser Stefani de Lucaris quod possint convenire cum ser Aloisio Mi. de Gozze pro domo quam fabricant dicti tutores prope domum dicti ser Aloisii cum illis pactis, modis et condictionibus et per illum modum et formam prout et sicut eis apparuerit pro comodo et utilitate dicte tutele. (CMin 1, f. 150r)

1420-4-12 Pro Nicola de Goze
Captum fuit de dando libertatem ser Nicole Mar. de Goze quatenus si vult murari facere possit terenum comunis quod est prope eius domum ex maceria per modum tam quod viam publicam non impediat ita tam quod ipsam maceriam destruere teneatur ad voluntatem omnem nostri comunis que facere debeat expensis suis si voluent ea facere. (CMin 2, f. 123r)
1420-10-19 Pro ser Marino Bla. de Gradi
Cum ser Marinus Bla. de Gradi coram nobili et sapienti viro domino Michaele de Sorgo honorabili rectore Ragusii et suo minori consilio conparuerit dixerit quod: Cum ego emerim casale quod erat Machoe de Barba ultra Plateam cumque muri eiusdem casalis fuerunt fundamentati et incepti supra quibus intendo murari et ire in altum ideo supleo et requiro per vos dominum rectorem et minus consilium ire debe…. ad videndum si ipsi muri sunt bene positi et edificati ad hoc ut sine impedimento murari possim et edificari supra ipsis muris. Unde pernotatus dictus rector cum suo minori consilio ad sonum campane ad plenum more solito congregati visa conparitione et petitione predicti ser Marini vidensque ipsam petitionem fore iustam una cum dicto suo minori consilio ut supra ad plenum ivit ad dictum locum et vidit muros dicti casalis esse bene edificatos et iuste edificatos esse et quod consequens ipsum ser Marinum Bla. de Gradi posse edificari super dictos muros inceptos et ire in altum prout sibi placuerit. (CMin 2, f. 152v)

1421-1-28 Pro ser Theodoro de Prodanello
Captum fuit quod [auctoritate] presentis consilii dominus archiepiscopus Ragusii possit concedere et locare ad affictum perpetuum ser Theodoro de Prodanello quoddam terrenum dicti archiepiscopatus in Pusterna quod est ante domum dicti ser Theodori pro grossis duodecim annuatim solvendis dicto archiepiscopatui quod dictum Theodorum et eius heredes et successores non possit elevare muros dicti terreni altius quinque brachiis ad mensuram Ragusii et aliud laborerium non possit facere in dicto terreno praeter cisternam et quod teneatur facere unam voltam in dicto terreno que volta dirigat stricturam et conductum que est in gathum maius comunis et hoc secundum relationem ser Simonis de Resti et ser Federici de Gondola consiliariorum electorum et deputatorum per dominum rectorem et minus consilium ad videndum et examinandum super affictationem dicti tereni qui retulerint per eorum sacramentum quod dictum terenum non valet plus et quod modo a predictis suprastantis bene et utile affictatum. (CMin 2, f. 173r)
1421-2-7 Pro volta ser Michaeli de Cathena derupanda
Captum fit quod ser Michael de Cathena infra dies quincedim proxime postquam sibi denuntiatum fuerit teneatur reparare et reaptare voltam sue domus que est super viam comunis sive derupare et destruere ita quod non minetur ruinam transeuntibus quod si non fecerit elapsis dictis XV diebus teneantur officiales laboreriorum comunis derupari facere expensis comunis dictam voltam sub pena ypp. quinque pro quolibet eorum.
Die VIII februarii predicta pars notificata fuit dictis personis per dominum rectorem ser Michaeli de Cathena predicto et ser Nicole de Prodanello et Paulo Ni. de Poza et officialibus laboreriorum comunis. (CMin 2, f. 175r)
1421-10-2 Pro Nixa Druscovich
Captum fuit quod tutores Nixe Druschovich et filii solvant ipsi Nixe et filio ypp. decem quos habere debent in mense pro expensis et ab isto mense in antea …residuum denariorum Nixe predicti expendi debeant in laborerio domus Nixe predicti pro furno in ea futuro et in ponendo domum predictam in se volta ita tamen quod tutori ser tutor eorundem teneatur rationem de expensis predictis solvant denarios pro ipsis expensis. (CMin 2, f. 218v)
1421-12-13 Pro frataglia Sancte Catharine
Captum fuit de dando libertatem frataglie sancte Catharine quod facere possit unam suffittam de muro ad unam aquam cum tribus pilastris … … …-lamnis longitudinis dicta suffita brachiorum septem et longa …… sancte Catharine et amplitudinis seu per largum brachiorum sex ita tamen quod propter hoc aliqua sepultura non … … ocupasse. (CMin 2, f. 230r)

1422-10-3 Pro domo Dabisivi Scape construenda
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum quod dare debeant lignamina et cuppos et agutos necessarios pro domo Dabisivi Scape construenda. (CMin 3, f. 14r)

1424-5-23 Pro Zvitcho precone
Captum fuit de faciendo similiter graciam Zvitcho Simchovich preconi comunis quod isto anno quia dixit velle elevare et reparare domum suam et hoc cum condicione quod ipse Zvitchus non possit habere polizam pro dictis denariis vestium nisi primo incidifaciat illud capitum panni quod habet in domo quo inciso pro usu a dorso suo tunc sibi fiat poliza in camera. (CMin 3, f. 144r)
1424-7-28 Pro Thomasio de Lucari
Captum fuit de dando libertatem Thomasio de Lucari quod ad domum suam supra portum Ragusii facere possit unam fenestram brachii unius et quarte unius ad quadrum faciendo ipsam fenestram bene et optime ferari. (CMin 3, f. 157r)

1425-3-14 Pro ser Clemento de Bodaza pro calce
Captum fuit de faciendo graciam ser Clementi de Bodaza quod officiales laboreriorum comunis sibi ser Clementi vendere et dare debeant de calce comunis modios centum calcis pro suis denariis pro levando murum (conductus cancell.) domus sue penes Sanctum Petrum qui cecidit. (CMin 3, f. 206v)
1425-3-20 Pro domo concessa Marino de Bizea pro cisterna
Captum fuit quod Marinus de Bizea et Marinus de Misglen debeant facere cisternam in domo intus quam conduxerunt a comune Ragusii et non extra domum et quod ghattum quem fieri facient pro purgho debeant dirigere ante domum ad gatum Bartholomei purgatoris. (CMin 3, f. 208r)
1425-4-18 Pro ser Vita et ser Clemente de Restis
Captum fuit quia ser Vita et ser Clemens de Restis fratres hodie duxerunt dominem rectorem et minus consilium ad videndum laborerium quod faciunt in domibus eorum ultra Plateam. Et quia laborerium per eos inceptum est bene inceptum non occupando aliquo alicuius ideo quod sicut inceperunt ita cum Dei benedictione laborent et prosequentur ipsum laborerium sicut inceperunt eum. (CMin 3, f. 216r)
1425-4-18 Pro ser Vita et ser Clemente de Restis pro calcina
Captum fuit quod de franchando ser Vitam et ser Clementem de Restis quod pro suis denariis emere et accipere possunt sexaginta modios calcine non obstante aliquid contravetationem iam factam. (CMin 3, f. 216r)
1425-6-2 Pro ser Martholo de Zamagno pro lapidibus
Captum fuit de concedendo mutuo ser Martholo de Zamagno usque ad sexaginta pecias lapidum de fundamento que sunt in arsenatu nostri comunis ita tamem quod ipse ser Martholus teneatur et debeat dare pignus sufficiens officialibus laboreriorum comunis pro dictis lapidibus de restituendo eos lapides ad locum unde accipiet per totum mensem augusti proximum. (CMin 3, f. 228r)
1425-6-5 Pro domo ser Martoli de Zamagno
Captum fuit quod cum ser Martolus de Zamagno edificare incepit unam suam domum super tereno quod habuit a monasterio Sancti Simeonis ante portam domus sue et ad petitionem dicti ser Martoli dominus rector ser Iohanes de Gondola cum suo parvo consilio iverit personaliter ad videndum murum et fundamenta dicte domus et lecto statuto superinde loquente et mensuratis viis de muro ad murum videlicet tam illa que vadit de levante ad ponentem quam etiam illa que vadit a pelago ad montem cum reperte fuerunt bene stare secundum ordines ideo ut supra captum et firmatum fuit quod dictus ser Martolus bene edificat quod pro quanto spectat ad vias predictas comunis quod quidem idem dominus rector cum consilio ad petitionem dicti ser Martoli et pro cautela eiusdem mandavit in presenti libro describi. (CMin 3, f. 229r)
1425-6-25 Pro ser Martolo de Zamagno gracia pro calcina
Captum fuit de faciendo gratiam ser Martolo de Zamagno quod pro suis denariis emere possit a Bosidaro lapicida modia ducenta calcine non obstante quod comune Ragusii ad hunc non habet quantitatem suam calcine quam debet habere. (CMin 3, f. 235v)

1426-11-10 Pro Nixa de Lono
Cum Nixa de Lono habeat unum terrenum prope domum suam ipsius Nixe a parte levantis seu sirocchi <prope ecclesiam Sancti Nicolay iuxta domum ser Andree Marc. de Volzo> in quo terreno est quoddam fundamentum antiquum et cum idem Nixa intendat murare ipsum terrenum et edificare super eo vocavit et rogavit dominum rectorem et minus consilium ut irent ad videndum quomodo et qualiter idem Nixa debeat murare super terreno predicto qui dominus rector et minus consilium euntes ad locum predictum viderunt terrenum suprascriptum ideo per dictum dominum rectorem ser Zore de Palmota et minus consilium ad plenum viso dicto terreno et fundamento antiquo ipsius determinatum fuit quod idem Nixa de Lono possit murare dictum terrenum incipiendo a cantonata domus ipsius Nixe de Lono a parte levantis et ire versus levantem super fundamento antiquo sicut vadit et usque quo vadit dictum fundamentum antiquum versus levantem quod fundamentum confinat cum via comunis a parte montis inter domos ser Vite et ser Clementis de Restis et domos ser Marini et ser Nicole Bla. de Menze fratrum. (CMin 4, f. 45v)
1427-03-19 Pro ser Paulo et ser Luca fratribus de Sorgo et pro via dimittenda ad casale suum iuxta Sanctum Dominum
Captum fuit per minus consilium ad plenum viso prius et diligenter examinato loco et via quod ser Paulus et ser Lucas fratres de Sorgo possint laborare et fondamentare casale suum quod est penes et prope ecclesiam Sancti Domini dimittendo viam amplam brachiis quatuor et uno tertio brachii tantum quantum durat casale predictum incipiendo ab angulo domus ser Gauze et veniendo usque ad angulum ecclesie predicte Sancti Domini. Ita quod ibi iuxta ipsum angulum ecclesie et ipsammet ecclesiam ut dictum est sit ampla via brachiis predictis quatuor et uno tertio. Et si plus tereni vel maius amplum dimitterent viam quam supra est limitatum quod illud plus quod dimitterent sit et esse intelligatur ipsorum fratrum de Sorgo. (CMin 4, f. 78r)

1427-2-24 Pro Bosidar Bogdanovich pro domo sua
Captum fuit viso prius oculata fide per dominum rectorem et minus consilium loco et laborerio quod facit Bosidar Bogdanovich hedificando et murando domum unam suam iuxta et prope ecclesiam Sancti Domini in ruga que continuat cum ruga ampla quod ipsum laborerium incepit et laborare precipiavit recto et iuste prout esse debet secundum ordines et statuta Ragusii et pro continuado et prosequendo incepta laborare et finire pro suo libito potest hedifacionem et laborerium ipsius sue domus. (CMin 4, f. 73r)
1427-07-26 Pro ser Toma et ser Zupano de Bona pro via casalis demmittenda
Captum fuit quod ser Tomas et ser Zupanus de Bona debeant et possint laborare et fondamentare casale suum emptum ab illis de Bruzola dimmittendo viam amplam et latam prout est via domorum comunis de Platea ad intratam et caput vie ser Blasii de Sorgo et ire debeat cum latitudine sua versus pelagum. (CMin 4, f. 101v)
1427-07-29 Pro via ponentis casalis ser Tome et ser Zupani de Bona
Captum fuit quod ser Tomas et ser Zupanus de Bona fundamentare et laborare possint casale suum emptum ab illis de Binzola dimittendo viam versus ponentem latam et amplam prout est inter domum texaurariorum et domum furni. Et quod cum ipsa amplitudine et latitudine ire debeat versus civitatem veterem et pelagum. (CMin 4, f. 102r)
1427-08-29 Pro ser Thoma et ser Zupano de Bona
Captum fuit quod ser Thomas et ser Zupan de Bona murare possint eorum casale a parte montis dimmitendo rugam que est inter ipsum casale et domum que fuit quondam Nicole de Ostoia et domum in qua habitat Marinus de Nale que est thesaurariorum latam et amplam quantum sicut est ruga que vadit inter domum heredum quondam ser Andree de Sorgo et domum que fuit quondam Nichi de Bizia. (CMin 4, f. 107v)
1427-12-06 Pro ser Thoma et ser Zupano de Bona pro fractura muri
Captum fuit de faciendo graciam ser Thome et ser Zuppano de Bona fratribus quod pro prohiciendo terram quam extrahent ex eorum casali rumpere possint murum comunis retro hospitale comunis et inde possint proicere terram predictam et savornam ex dicto casali extrahendam ita tamen quod in dicta fractura facere teneant ostium unum et illud ferrari et postquam perfecerint seu proiecerint id quod volent reparari faciant eorum expensis murum predictum seu fracturam predictam et hoc facere teneantur usque ad octo dies proxime.
Die VIII decembris 1427 captum fuit de induciando executionem dicte partis.
In margine: Cassum per partem domini rectoris et consilii die XXII decembirs 1427.
(CMin 4, f. 122v)

1428-01-06 Pro palaciis comunis inceptis
Captum fuit de faciendo laborare et conplere pallacia comunis que sunt in Platea que incepta fuere. (CMin 4, f. 132r)
1428-01-06 Pro fondamentando casale comunis penes ser Nicolam de Goçe
Captum fuit de faciendo fondamentare casale comunis quod est sub domo ser Nicole Mar. de Goçe. (CMin 4, f. 132r)
1428-04-30 Pro via casalis comunis existente penes domum ser Nicole Mar. de Goze
Captum fuit quod via existens inter pallacia comunis et casale communis penes ser Nicolam Mar. de Goze quod casale statim per comune laboratur relaxare et remanere debeat ibi iuxta dictum casale et dicta palacia ampla et lata brachiis quinque. (CMin 4, f. 157v)
1428-04-30 Pro adherenti muro domus domine Petrusse uxoris ser Nicole Mar. de Goçe cum casali comunis
Captum fuit quod minus consilium existens ad plenum dummodo ad hoc ascentiat et de hoc conenta sit dona Petrussa uxor ser Nicole de Goze Mar. semper cum consensu et voluntate ipsius ser Nicole viri sui sibi in hoc conscentientis quod adhereri et acostari debeat muro domus ipsius done Petrusse cum casali nostri communis quod presentialiter laboratur et laboreria pro ipso nostro casali opportuna in executione ipsius adherendo ipsi muro facere a fondamento ipsius muri usque ad sumitatem eo modo et forma quod si dictum nostrum casale erectum et elevatum fuerit supra canalia que sunt in muro ipsius domus dicta canalia que sunt in dicto muro cohoperiri debeant expensis nostri comunis prout opus fuerit. Et quod similiter palestrate fenestrarum existentium in dicto muro levari debeant et dicte domine Petrusse dari et fenestre ipse recludi et murari oportune expensis ut dictum est nostri comunis. Et quod pro <adherendo ut supra> refusuraque muri dicte domus dicte domine Petrusse cui ut premittitur adherebitur, solvi in totum et dare debeant ipse domine Petrusse de denariis nostri comunis yperperi trecenti grossis in dohana maiori.
In margine: Facta fuit poliza.
Die XXX aprilis MCCCCXXVIII suprascripta domina Petrussa cum consensu et voluntate ser Nicole viri sui presentis et consentientis acceptavit ad scriptam partem minoris consilii et cum consensu ut supra contenta fuit et voluit quod adhereatur muro domus sue suprascripte cum laborerio casalis comunis, quod ut supra laboratur, secundum formam, modum, condicionem et refusuram sibi fiendam prout in ipsam partem plenius continetur. Renunciando. (CMin 4, f. 157v)
1428-05-16 Pro domibus duabus prope ser Nicola de Goze
Captum fuit quod officiales laboreriorum fieri faciant domos duas super illo terreno comunis quod laborari faciunt prope domum ser Nicole de Goze. (CMin 4, f. 161v)
1428-10-05 Pro precepto faciendo officialibus laboreriorum pro casale comunis penes ser Nicolam Mar. de Goze
Captum fuit de precipiendo officialibus laboreriorum comunis quod per totum mensem novembris proxime futurum debeant murari et levari fecisse murum casalis comunis existentis penes ser Nicolam Mar. de Goze quod inceptum est laborari ad minus altum supra terram uno passu et cum portis opportunis sub pena yperperorum vigintiquinque pro quolibet eorum. (CMin 4, f. 191v)
1428-10-08 Pro ser Nicola Ste. de Lucari pro casale suo quod laborat
Captum fuit per minus consilium ad plenum viso primo oculata fide loco quod ser Nicola Ste. de Lucari possit levare et laborare casale suum prope ecclesiam Sancti Viti quod laborat dimmitendo ibi viam latam et amplam palmis novem de passu secundum formam statuti octavi libri ad caput LVII. (CMin 4, f. 192v)
1428-10-12 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant fieri facere in volta primum solarium domus comunis que construitur prope ser Nicolam de Goze. (CMin 4, f. 194r)

1430-03-31 Pro ser Georgio de Goze pro laborerio domus sue ante eccllesiam Sancte Marie
Captum fuit petente ser Georgio de Goze qui levat et laborat casale suum iuxta eccllesiam Sancte Marie cathedralis Ragusii de versus viam que est versus domum ser Simeonis de Bona, quod minus consilium ad ipsius ser Georgii cautelam et excusationem si aliquid ullo tempore per quemque obiri vellet ire ad videndum debeat prout laborat et si in aliquo excedit terminos suos et fondamenti muri veteris dicti casalis quod est a parte vie que est versus dictam domum ser Simonis et viso per dictum minus consilium quod iuvit ad ipsum locum muro quem levat et laborat dictus ser Georgius super fondamento veteri muri qui ibi erat viseque et cognite oculata fide fondamento predicto veteri super quo laborat ipse ser Georgius per ipsum minus consilium deliberatum et captum fuit quod ipse ser Georgius prout incepit laborare debeat secundum quod est et se extendit et vadit dicum fondamentum muri veteris non excedendo in aliquo de versus ipsam viam terminos ipsius fondamenti veteris. Et preceptum similiter fuit Bossidaro murario dicti laborerii quod sub pena ad voluntatem dominii non audeat excedere laborarando terminos et metam ipsius fondamenti veteris. (CMin 5, f. 26r)

1431-04-10 Pena ser Blasio de Gradi
Captum fuit quod ser Blasius de Gradi sub pena yperperorum XXV non audeat nec presumat laborare nec laborari facere in et super scala domus sue de qua conquerit ser Thomas de Sorgo donec minus consilium viderit et extimaverit dictam scalam et laboreiorum. (CMin 5, f. 105v)

1432-06-18 Pro Zivcho Radoslavich Castrat
Captum fuit quod Zvichus Radosalich possit murare [domum suam] dimittendo latam viam que vadit versus muros civitatis brachiis quinque. Et viam que est a levante versus ponentem latam tantum quantum est inter alias domos vicinas et proximas domui ipsius Zivchi. (CMin 5, f. 203v)

1433-04-02 Pro Zivcho Gruich pro extimatione laborerii domus uxoris Ser Martolus de Binzola et ser Georgius de Goze electi fuerunt officiales extimatores ad eundum ad videndum examinandum et extimandum laborerium et melioramentum quod facit Zivchus Gruich in domo uxoris sue et ipsam extimationem reportando in eorum bona consciencia in minori consilio.
Sub die 14 mai 1433 est relacione extimacionis in presenti libro. (CMin 6, f. 33v)
1433-04-18 Pro ser Nicola Pau. de Gondola
Cum hoc sit quod dominus rector cum suo minori ad plenum ad instantia et requisitionem ser Nicole Pau. de Gondola volentis hedifficare super uno eius casali posito in sexterio Sancti Blasii Ragusii ipsumque murare quod casale circumquaque habet viam publicam ad eundem locum fuerit super ipso casali diligenterque inspectis et examinatis iuribus communis, captum fuit quod idem ser Nicola Pau. de Gondola versus montem per viam publicam qua itur de levante in ponentem et econverso possit et valeat murare dictum casale sive murum ipsius casalis fabricari facere eundo cum ipso muro recta linea ab angulo domus nunc ser Petri Benedicti de Gondola quod est versus levantem ad angulum domus ser Marini Ia. de Gondola, que est versus ponentem, non perintrando quandoque super viam comunis plusquam site sunt dicte domus ser Marini et ser Petri de Gondola. Item quod idem ser Nicola murum eiusdem sui casalis de versus mare de levante in ponentem in Ruga cerdonum nullo modo possit eum fabricari facere nec cum eo viam communis sive pu..m perintrare, nisi recta linea quod tum est angulus domus ser Petri de Gondola suprascripti et angulus domus nunc ser Iohannis Ia. de Gondola. Item prenominatus ser Nicola de Gondola in hedifficando et murando eundo in casale versus mare et que est inter ipsum casale et domum dicti ser Petri de Gondola latam et liberam quantum est via (communis cancell.) domus heredis ser Marini Pe. de Zrieva et domus heredis ser Iohannis Lampri de Zrieva et similiter teneatur et debeat dimittere viam versus ponentem qua itur de monte versus mare et que est inter casale predictum et domos ser Iohannis et ser Marini fratrum de Gondola, latam quantum est via que est inter domum olim ser Nicole Nifchi de Gondola et domum ser Iohannis Marini de Goze. (CMin 6, f. 36v)
1433-05-14 Pro Zivcho Gruich pro extimatione laboreriorum factorum in domo uxori sue
Captum fuit audita relatione extimationis quam faciunt ser Martolus de Binzola et ser Georgius de Goze, consiliarii minoris consilii, officiales electi et facti ad videndum, examinandum, extimandum et minori consilio reportandum laborerium et melioramentum quod fecit Givchus Gruich in domo in sexterio Sancti Nicole, penes domum quondam Vitchi aurificis, uxori sue Goisslave prout de ellectione ipsorum officialium apparet in presenti libro minoris consilii sub die secundo aprillis proxime preteriti. Qui officiales electi in eorum bona consciencia reportaverunt et reportant diligenter vidisse et examinasse dicta laboreria facta per dictum Givchum in dicta domo predicte sue uxoris una cum magistris petrariis et marangonis et ipsa laboreria tam muri quam lignaminis extimasse et extimare videlicet laboreria muri yperperi septuaginta duobus et laboreria lignaminis yperperi centum sex et grossi quatuor, que laboreria sumant in totum valutam et amontantiam yperperorum centum septuaginta octo et grossi quatuor. Quod ipse Zivchus ius et regressum habere possit et debeat supra dictam domum dicte sue uxoris de et pro dictis yperperis centum septuaginta octo et grossi 4 laboreriorum per ipsum factorum in dicta domo, ita tamen quod si quid ipse Zivchus restaret dare sive debitor esset pro ipsis laboreriis sic per eum factis in ipsa domo, quod id ipse Zivchus de suo proprio dare et solvere teneatur et debeat.
In margine: Extradata Givcho. (CMin 6, f. 42v)
1433-07-03 Pro Antonio Dobrosalich pro domo eius confinata
Cum Antonius Dobrosalich comparuerit coram domino rectori et suo minori consilio asserens se velle hedifficare domum quam emit ab epitropis testamenti Paval Martinovich quam ruinavit usque ad fundamenta, positam in sexterio Sancti Nicole in quinta ruga, petens cum instantia eundem dominum rectorem et eius minus consilium deprecans dignaretur ire super loco illius domus ad videndum confines ponendum ubi posset et laborare deberet ad quem non locum domus predicte cum dominus rector et eius parvum consilium annuens petitioni predicte iverit ac diligenter inspexerit viam publicam et mensuram domus prenominate inspecto libro in mensure terrenorum comunis pro quibus terrenis solvunt nostro communi et super quo terreno communis dicta domus hedificata est. Captum fuit quod dictus Antonius Dobrosalich in hedifficatione dicte eius domus et muro illius nullo modo cum dicto hedificando muro possit perintrare in et super viam comunis qua itur a levante in ponentem et econverso nisi recta linea super veteri fundamento dicte domus tantum quantum est angulus domus olim Michoç de Bagicho a parte levantis et alter angulus domus quondam Zivchi Brodarovich versus ponentem qui anguli domorum confinat cum via comunis et ab austro ad tramontanam dictus Antonius habere debeat in dicta domo sua cum muro illius passus quinque et palmum unum per mensuram. (CMin 6, f. 53v)
1433-07-25 Pro officialibus laboreriorum comunis pro domo comunis muranda
Captum fuit de imponendo et committendo officialibus laboreriorum communis quod absque ulteriori dilatione prosequi debeant ad murando et compleri faciendo casale comunis apud domum ser Nicole de Goze diu inceptum murari et levari. (CMin 6, f. 59v)
1433-07-27 Pro officialibus laboreriorum et tutoribus heredis Zivchi Brodarovich pro muro
Captum fuit quod officiales nostri laboreriorum extimare debeant murum occupatum cum cohopertura communis domus olim Zivchi Brodarovich et extimationem factam presenti deferre consilio. (CMin 6, f. 60r)

1434-04-08 Pro laborando domum comunis penes ser Georgium de Goze
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis incipere debeant ad laborari faciendo domum communis que est penes domum ser Georgii de Goze. Et in aliquo alio laborerio quam dicte domus expendere non possit illos centum yperperos de quibus sibi hodie scripta est poliza. (CMin 6, f. 124r)
1434-10-21 Pena officialium ad mensurandum domum Antonii Spagnoli
Captum fuit quod officiales hodie facti ad eundum ad mensurando domum Antonii Spagnoli in consilio rogatorum die crastina post prandium ire debeant ad mensurandum ipsam domum secundum partem rogatorum sub pena yperperorum decem pro quolibet eorum. (CMin 6, f. 180r)
1434-10-23 Pro domo Antonii Spagnoli deicienda
Captum fuit quod illi officiales qui fuerunt ad mensurandum domum Antonii Spagnoli debeant usque per totam diem sabati proxime futurum ire ad mensurando de novo dictam domum iuxta partem rogatorum hodie captam et signandum quousque ipsa domus deici debet. Et precipiendo dicto Antonio quod usque ad diem quintam decimam novembris proxime futurum debeat deicisse dictam domum quousque designatum fuerit per dictis officialibus, si non fecerunt et iverunt ut prefertur yperperorum XXV pro quolibet eorum.
In margine: Die 27 octobris 1434. Scripti quinque officiales, videlicet ser Iohannes de Gondola, ser Marinus Si. de Goze, Ser Blasius de Georgio, ser Iohannes de Volzo et ser Marinus Ni. de Resti per Bosidarum petrarium mensurari fecerunt ab extra dictam domum et signari cum lizolo in rubeo colore quousque dictus Antonius Spagnolus deicere debet murum ipsius domus et eidem Antonio Spagnolo presenti fecerunt preceptum et omnibus secundum formam partis scripte capte presentem melius … (CMin 6, f. 181r)
1434-10-30 Pro ser Elia de Zrieva et Dobroman pro mezalino et volta
Captum fuit quod ser Ellias de Zrieva et Dobroman Dabisivovich qui Dobroman habitat domum dicti Ellie super Plateam comunis, possint fabricare intra domum dicti Elie et domum communis habitatam per Iacobum et Petrum aurifices mezalinum de muro cum volta, non devastando palmentum comunis nec aliter ullo modo occupando terrenum nostri communis nec derogando iuribus ipsius comunis. (CMin 6, f. 182r)
1434-11-08 Pro ser Vita de Resti pro creta et arena
Captum fuit quod ser Vita de Resti inter domos comunis et domos suas novas que sunt ultra Platea reponere possit cretam et arenam pro faciendo unam zisternam et facere tabullatum itam tamen quousque ad festum Pascatis Resurectionis debeat illas cretam et arenam inde levasse sub pena yperperi XXV. Et nichilominus illas postea (?) levare inde teneatur. (CMin 6, f. 185r)
1434-11-12 Contra Zvietchum Radosalich tabernarium pro creta levanda
Captum fuit quod Zvietchus Radosalich Claudus tabernarius cretam quam ipse habet et tenet in via publica pro aptando zisternam eius inde levasse et levari fecisse debeat ita quod ibi non sit nec moretur ad impediendum vias per totum presentem mensem sub pena yperperi XXV.
Denunciata inmediate ipsi Zvitcho per dominum rectorem. (CMin 6, f. 186r)
1434-11-13 Pro advocatores pro clubucinis
Captum fuit quod advocatores nostri comunis qui placitarunt pro viis sive clubucinis comunis occupatis ser Nicolam Io. de Caboga et Zivchum Rugich, donam Iacussam relictam ser dobre de Calich et ser Zugnum Zrieva procuratori ser Iunii de Calich et ser Vladissavum de Goze et Vlacotam Cranchovich venire debeant die martis proximam 16 huic mensis post prandium ad utendum iuribus eorum. (CMin 6, f. 186r)

1435-07-09 Pro ser Doymo de Chuchiulis(?) pro domo laborando(!)
Prima pars est de faciendo gratiam ser Doymo de Chuchiulis(?) quod domum quam habitat que est heredum ser Marini de Benessa et que contigua est muro civitatis nostre, adherendo muro civitatis, laborare et in altum levare possit quantum voluerit et ine a facere terraciam et alia laboreria que voluerit. Ita tamen quod terracia aperta esse debeat a levante, ponente et tramontana supra portum, et subiecta sicut sunt alie domus que confinant cum muro civitatis. Et si ab aliis partibus et locis eam aperire oporteret, quod eam aperire teneatur. Et ita ipsa terracia sit subiecta scut est terracia heredum ser Matei et(!) Georgio et ser Nicole Zive de Caboga. Captum per omnes.
Secunda pars est de non faciendo gratiam (cancell.)(CRog 5, f. 291r)
1435-09-12 Pro muro domus archiepiscopatus ubi furnus erat Deiani murarii
Captum fuit quod Deian et Paval petrarii et alii qui secum murabant domum archiepiscopatus ubi furnus fuit, debeant usque ad decem dies proxime futuris deicere murum quod fecerant et levaverant sub pena yperperorum XXV pro quolibet eorum. Et quandocumque per dominum archiepiscopum sive alium murari voluitur dicta domus ipsam murari fieri et murari debeat secundum terminum quo alias murata et laborata fuit dicta domus. Et quando incipi voluerit ad murandum, primo noticia fieri consilio minori debeat ut ostender possit terminum quo ire et murare debeant. Et huic usque ad decem dies proximos dominos archiepiscopus instrumenta et iura que habet pro ipsa domo ostendere et producere debeat minori consilio predicto.
Denunciatum secundum dictam partem eo die Paval petrario per dominum rectorem et similiter dicto Deian. (CMin 6, f. 279r)
1434-11-15 Per le occupation de le vie over clubucine de comun
Zorzi river referi de comandamento de miser lo rector e lo parvo suo conseio aver comandato a dona Iacussa relicta de ser Dobre de Chalich che al di de doman da piu prandio (?)debia per si o suo procurator legittimo conperer davanti el ditto miser rector e conseio risponder ali advocatori de comun. (CMin 6, f. 296v)

1436-05-20 Pro Brancho Braianovich
Captum fuit quod Branchus Braianovich domum quam fundamentare vult in seterio Sancti Nicolae penes domum Nixe Cepichughie versus meridiem possit murare illam eundo recto tramite de meridie versus montem cum dicto muro quem ad modum est murus domus dicti Nixe Cepichugie dimittendo viam communis latam inter domum ipsius Branchi et domum don Marini Petonilich que est ex opposito domus dicti Branchi tantum quantum nunc lata est ipsa via inter domum dicti Nixe Cepichugne et domum filiorum Vlacote Crinaldich et hoc quia dominus rector cum suo minori consilio secundum ordines ivit a locum dicte domus et oculate vidit laborerium de quo supra fit mencio. (CMin 7, f. 57r)
1436-07-17 Libertas tutoribus heredis Gliubisave Nicole
Captum fuit quod tutores heredum Gliubissave filie Nicole pro muro domus dicte hereditatis contiguo domui Ratchi Dupetine laborato per ipsum Ratchum possint ponere extimationes inter se pro ipso muro et extimationem solvere ac alia omnia et singula pro eodem muro facere cum dicto Ratcho prout ipsis tutoribus melius videbitur redundare in utilitatem dicte eorum tutorie ac si opus fuerit solemniter per scripturam se convenire modis, formis et condicionibus ac bonorum tutorie obligati de quibus et prout ipsis tutoribus melius videbitur facientes. (CMin 7, f. 72v)
1436-09-28 Pro Nicola de Siusda pro tereno sibi dato et concesso
Captum fuit de eundo ad maius consilium pro dando et concedendo proprio iure Nicole de Scusda cancelaro sclavo illud terrenum quod est et restat ex domibus precessorum suorum que alias per comune nostrum accepte fuerunt quod terrenum est apud murum civitatis et ante domum ipsius Nicole. Hoc modo et pacto quod totum illud quod nunc solvit comune nostrum capitolo canonicorum Ragusii pro ipsis domibus acceptis et tereno predicto ipse Nicola super se et bona sua annuatim solvere teneatur et obligatus sit ipsis canonicis. Ita tamen et taliter quod togna poni debeat de versus levantem ad angulum domus ser Michaeli de Babalio et cum ipsa recto tramitte ire debeat versus ponentem ad angulum vie que ibi est et ibi ad ipsum angulum vie debeat dimittere viam latam versus murum civitatis brachiis quatuor quod terrenum sub modis et formis predictis pro suo libito laborare et murare possit. (CMin 7, f. 90v)
1436-11-13 Pro Michaele Marini Zizeri pro hedificio sue domus licentia
Ex relatione facta domino rectori et suo minori consilio per ser Martolum de Georgio, ser Stephanum Vi. de Zamagno et ser Iunium Mat. de Gradi consiliarios parvi consilii qui tres consiliarii de mandato ipsius domini recotris et sui consilii suprascripti ad instantiam vero Michaelis Marini Zizerovich requerente eidem minori consilio hedificari facere velle domum unam in ruga lata et recta Sancti Nicole Ragusii que ruga vadit a dicta ecclesia Sancti Nicole de levante versus ponentem ab impotentiam non nullorum consiliariorum dicti minoris consilii fuerunt ad locum dicte domus fundamentande et ibidem lecto capitulo LVII libri octavi de mensura dicte vie et aliarum loquente captum fuit per dictum minus consilium quod idem Michael possit et valeat muro fundamentare dictam domum et dicto muro recte in altum ipsam murari facere domum eundo cum ipso muro toto tam fundamenti quam a fundamento sursum recta linea quantum est ab angulo muri domus Vochac Mura ex parte levantis ad angulum domus olim Miltini de Priboe que est versus ponentem. Ita quod nil perintret in via comunis nisi prout est via recta ab angulo ad angulum suprascriptarum domorum Vochac et olim Miltini. Et simile modo de pelago versus montem per aliam viam nullo modo per intrare possit viam comunis cum dicto muro et fundamento domus nisi quantum est ab angulo domus veteris dicti Michaelis ad aliam domum que est ex opposito anguli ipsius domus veteris Michaelis predicti. (CMin 7, f. 100r)
1436-12-31 Pro Marussa Radini Bunynich
Captum fuit audita relatione facta per ser Zupanum de Bona et ser Iunium de Gradi consiliares minori consilii missos ad assignandum terminos Marusse uxori Radini Buynich – que laborat et murat domum unam ex opposito ecclesie Sancti Domini quod togna poni debeat ad angulum domus Boxidarii et cum ipsa togna recto tramitte per tognam ire versus pellagum usque ad rugam que vadit de levante in ponentem. Et de ponente similiter poni debeat togna ad domum domine Pervule de Bona poncelle Sancte Clare et ire versus levantem recto per tognam usque ad cantonatam vie a latere Sancti Domini que via vadit a monte versus pellagum iuxta quod terminos per fillum et rectam lineam ipsa Marussa debeat murare et muros ipsius domus facere et levare. (CMin 7, f. 108v)

1437-02-16 Pro precepto facto filiis Vlacote Crancovich pro laborerio sub volta etc.
Captum fuit de precipiendo et preceptum fuit Francho et Nalcho Vlatchotichi presentibus et audientibus quod sub pena yperperorum XXV laborare desistant in via sive sub volta que est sub domo eorum donec terminatum fuerit per minus consilium superinde. (CMin 7, f. 124v)
1437-11-03 Pro ruga que est inter domum illorum de Zamagno et casale illorum de Mislien
Captum fuit in minori consilio ad plenum existenti quod in casu quo Marinus et Martolus de Mislien fratres voluerunt fabricare et murare sive fabricari et murari facere casale per ipsos emptum a domino Bano Matheo de Thalovez et ostentum dicto minori consilio ac diligenter examinato quod id consilium et mensurati ipsi fratres de Mislien teneantur et debeant dimittere pro via comunis inter rugam ibidem existentem inter casale et domos illorum de Zamagno pedes decem comunis in latitudine iuxta formam statutorum. (CMin 7, f. 167r)

1438-06-25 Pro illis de Mislie
Captum fuit per minus consilium viso prius laborerio casalis Martoli et Marini de Mislie ad oculum quod facere inceperunt in muro veteri a latere pelagi versus viam publicam qua itur ad domos illorum de Binzola ad quod id minus consilium personale accessit pro minori rei evidentia quod dicti de Mislie possint murare de petra et calce super muro dicti sui casalis a dicto latere incipiendo a camino domus illorum de Martinis et eundo ad filum recto tramito ad murum antiquum qui est ex parte pelagi. (CMin 7, f. 230v)
1438-07-08 Pro dona Bielava de Baxilio et eius filiis
Prima pars est de faciendo gratiam done Bielave relicte possidenti lectum et bona ser Baxilii de Baxilio et ser Marcho et ser Matheo fratribus et filiis ac successoribus dicti ser Baxilii de Baxilio, quod domum eorum qua contigua est muro civitatis nostre, adherens muro civitatis, laborare et in altum levare possint quantum voluerint et in ea facere teraciam et alia laboreria que voluerint. Ita tamen quod terratia aperta esse debeat a levante ponente et tramontana super portum et subiecta sicut sunt alie domus que confinant cum muro civitatis. Et si ab aliis partibus et locis eam aperire oportere, quod eam aperire teneatur. Et ita ipsa teratia sit subiecta sicut est teratia heredum ser Mathei de Georgio et ser Nicole Zive de Caboga. Captum per XXXII contra I.
Secunda pars est de non faciendo dictam gratiam. (cancell.) (CRog 6, f. 206v)
1438-12-11 Pro Nixa de Lone
Captum fuit quod Nixa de Lone possit portare lapides et eos exonerare in via apud domum suam prosequendo laborerium domus sue inceptum apud ecclesiam Sancti Nicole ita et taliter quod ipsos omnes lapides quos sic portaverit et exoneraverit debeat posuisse in opere dicte domus usque per totum presentem mensem decembris ut via remaneat expedita sub pena ypp. decem. (CMin 8, f. 3r)

1439-09-17 Officiales
Ser Zupanus de Bona et ser Marinus Iunii de Georgio ellecti fuerunt officiales ad videndum, examinandum et extimandum laboreria que faciet Michael Zarilovich in et super domo sibi data in dote per eius uxorem. (CMin 8, f. 90r)

1440-02-02 Pro tutoribus filii Dobraxini Drasinovich
Captum fuit de dando libertatem tutoribus filii Dobroxavi Drasinovich quod possint pactum et concordiam facere et firmare cum ipso Dobrasino pro domo muranda que est communalis inter eos videlicet pro medietate dicti Dobraxini et pro alia medietate dicti eius filii prout ipsis melius videbitur et placuerit. (CMin 8, f. 128v)

1441-01-14 Pro ser Simone de Chuchuola
Captum fuit de concedendo ser Simoni olim Doymi de Chuchuola quod quia in muro civitatis nostre respiciente in domum suam possit fieri et fabricari facere unam fenestram altam a terra brachiis undecim que fenestra sit inferata et uno brachio et dimidio pro quadro. (CMin 8, f. 226v)

1442-04-21 Pro Ifcho tinctore pro via Sancti Viti
Captum fuit quod laborerio quod fieri facit Ivchus tinctor super terreno archiepiscopatus ad Sanctum Vitam quod masseria que unde ab ecclesia Sancti Viti versus ponentem sequi debeat sicut est principiata.Ita tamen quod cum ipsa maseria in nulla parte de via diminui nec stringi possit de statu in quo ad presens est sed si ipsa via in aliqua eius parte esse strictior et minor brachiis quinque quod ampliari et augeri debeat usque ad dictam mensuram et amplitudinem brachiorum quinque. Et hec salvo semper iure confinantium ad dictam viam. (CMin 9, f. 76v)
1442-08-06 Pena contra ser Martolum de Binzole
Captum fuit quod ser Martolus de Binzola ad penam iperperi usque per totam diem quintamdecimam huius mensis debeat amovisse lapides suos existentes circum ecclesiam Sancti Iohannis apud Sanctam Mariam et ibi circha et eos lapides reduxisse super terrenum suum. Ita tamen quod quando dictus ser Martolus cavari faciet fondamentum casalis sui pro murando quod tunc possit pontes super campo ecclesie Sancte Marie de calce … et ecclesia quantum sibi opus fuerit et … …. in lapides smarari facere et alia necessaria facere dicta de causa. (CMin 9, f. 110v)
1442-08-19 Contra ser Martolum de Binzola
Captum fuit de ponendo penam ser Martolo de Binzola iperperi quinque quod per totam diem mercurii proxime futurum debeat amoveri et asportari fecisse terrenum quod cavatum fuit ex fundamento facto in eius domo apud ecclesiam Sancti Iohannis Baptiste et quod terrenum proiectum est ibi in via. Que quidem pars eodem instanti lecta fuit ipsi ser Martolo presenti et intelligenti.
Die XX septembris 1442. Audita relatio ser Marini de Georgio et ser Blaxii de Ragnina consiliariorum missorum ad videndum si contrascriptus ser Martolus adimplevit contenta in suprascripta parte, qui dixerunt et retulerunt ipsum ser Martolum non adimplevisse scripta parte. Captum fuit de habendo ipsum ser Martolum pro condemnato in iperperi quinque scripte pene sibi imposite in scripta parte. Et dari debeat de dictis iperperi quinque pro debitore in camera comunis. Die predicto in… ptus et nuntiatum scripto ser Martolo. (CMin 9, f. 119r)
1442-11-24 Quod Stanussa fondamentare possit domum eius
Captum fuit quod Stanussa relicta domum quam fundamentari vult super eius terreno in sexterio Sancti Nicole penes domum Braychi Brayanovich possit murare eundo recto tramite a cantone domus dicti Braychi versus montem. Ita tamen et cum hoc quod iuxta ordines et statutis superinde loquentibus dicta Stanussa dimitere et laxare debeat pro quanto murabit viam largam in dicta ruga palmis decem. Et hoc quia dominus rector cum suo minori consilio secundum ordinesa ivit ad locum tereni dicte domus et oculate vidit et examinavit dictum locum. (CMin 9, f. 136r)

1445-12-10 Denotatum fuit per Giuray preconem contrascriptibus de Binzola
Captum fuit quod ser Nicola de Binzola et fratres laborare non debeant nec aliquod laborerium facere in et supra ruga qua itur ad domos illorum de Zamagno et Martoli de Mislien. (CMin 10, f. 187r)

1447-06-13 Pro fabrica domus magistri Paxii botarii
Captum fuit quod dante magistro Paxio botario Pribeglic marangono omnia necessaria et opportuna ad conplendam domum habitationis ipsius Paxii. Dictus Pribeglia teneatur et debeat suis expensis complere omnibus laboreriis opportunis dictam domum ad laudem et iudicium bonorum magistrorum secundum formam et tenorem pacti facti per officiales laboreriorum et dicto Pribeglia. (CMin 11, f. 102v)
1447-06-27 Pro tutoria Petroe Obradovich
Captum fuit de dando libertatem tutoribus Petroe Obradovich quod possint expendere ad ypp-i XX in faciendo aptare domum ipsius Petroe que est super Plateam communis et prope ecclesiam Sancti Francisci et hoc de denariis affictuum ipsius domus. (CMin 11, f. 106v)

1448-05-06 Pro fabrica domus ser Io. et ser An. Franchi de Sorgo
Captum fuit visa, occulata fide fabricha domus quam fieri faciunt ser Iohannes et ser Andreas Franchi de Sorgo versus ecclesiam Sancte Marie de consentiendo dictis ser Iohanni et ser Andree de Sorgo quod possint sequi laborando dicte fabrice secundum quod antiquitus fuit videlicet a fondamento suo prius recto tramite. Ita tamen quod archus a parte ponentis qui transversabit rugam de pelago versus montem esse debeat altitudinis brachiorum septem et unius tercii brachii videlicet a terra per medium ruge et dicti archus usque ad sumitatem dicti arcis qua sumitate erant dens positus in muro antiquo a parte pelagi. Et hoc quia altitudo recepta est esse mensurando per illos de consilio a terra per medium ruge et archi usque ad dictum dentem muri antiqui. (CMin 11, f. 193v)
1448-08-22 Pro laborerio domus illorum ser Marini Ra. de Goze
Captum fuit viso laborerio domus quod ser Rafaelus Marc. de Goze et fratres incipiunt facere in sexterio Sancte Marie videlicet de domo empta a Milos Andriich per ser Marcum olim eorum patrem quod illud laboreriorum sicut inciperint ita sequi possint a cantono ubi inciperunt eundo versus levantem cum suo dirrecto. (CMin 12, f. 1v)
1448-11-02 ballotis XXXV
Prima pars est de consentiendo ser Cristoforo de Poza quod in muro civitatis nostri apud portam puncte possit fieri facere duas fenestras pro dando lucem sive lumen sue domui achostate et adherenti ipso muro civitatis. Ita tam quod ipsas fenestras debeat bene inferari facere. et quod etiam ipse fenestre esse debeant supposite illis condicionibus quibus supposite alie fenestre respicientes in dictam punctam. Per b. XXVIII, contra XII.
Secunda pars est de non. (cancell.) (CRog 11, f. 17r)

1449-02-12 Pro Nicola de Cotrulis pro laborerio domus
Viso oculate per dominum rectorem ser Nicolam Mar. de Caboga et eius consilium muro incepto per Nicolam de Cotrulis apud viam communis in ruga posita super terreno archiepiscopatus ubi est domum ser Marini Mi. de Bona quem murum ipse Nicola de Cotrulis fieri facit murando suum caxale quod ibi habet apud suum domum que est a parte levantis et a parte austri. Captum fuit quod ipse Nicola possit sequi ad murandum prout incepit eundo recto a linea cum ipso muro ab una cantonata ad aliam. Et hoc attento quod ipse Nicola laborat in terminis suis debitis si sequet prout incepit. (CMin 12, f. 54r)
1449-03-14 Pro ser Marino de Restis pro casali Pusterne
Viso oculate caxali quod alias fuit alocatum per texaurarios Sancte Marie Brancho Bositchovich marangono positum in sexterio Pusterne prope ecclesiam Santi Iohannis pro ut apparet per locationem scriptam sub die VIIII februarii 1433. Et quod postea ser Marinus Mi. de Restis et fratres subtraxerunt et captum fuit quod ipse ser Marinus Mi. de Restis cum ipsum caxale venit in partem facta divisione cum eius fratribus possit murari facere ipsum caxale a latere versus levantem eundo cum suo recto versus pelagum secundum fondamentum ipsius caxalis. Et dimisis brachiis quinque a cantono dicti caxalis usque ad murum civitatis postea ire debeat de levante in ponentem dimittendo viam comunis latam tam ab uno capite quantum ab alio brachiis quinque. (CMin 12, f. 61v)

1449-11-18 Contra dum Iohannes de Bozde
Captum fuit quod dum Iohanes de Bozde de Dulcigno qui clausit domum suam quam habet in sexterio Sancte Marie de Castello apud murum civitatis faciendo duas alias muri in unam quarum dimisit unam portam videlicet a parte ponentis et in alia que est de levante non fecit portam aliquam in sinistrum personarum volentium inde transire quantum fuit relatum per duos consiliarios minoris consilii qui fuerunt ad locum quod sicut fuit a parte ponentis ita debeat facere a parte ponentis facere portam ut que ambe partes ab utraque parte tota die stare debeat aperte ut inde possint transire qui inde voluerint et hoc per totum presentem mensem. Et si nolunt dictam portam facere quod debeat destruere murum. (CMin 12, f. 123r)

1450-04-22 Pro Stephano Pripzevich
Captum fuit quod Stephanus Pripcevich zimator possit murare super fondamenta antiqua domus sue eo quod fuerunt reperta per dominum rectorem et consilium minus esse dicta fondamenta longinqua a menibus civitatis videlicet cantonum versus levantem longe a dicits menibus brachia II. Et cantonum versus ponentem brachia III. Que domus confinat cum domo Galeaz Bruguoli in sesterio Pusterne. (CMin 12, f. 155v)

See also:
Della mercatura et del mercante perfeto.Libri quattro di M. Benedetto Cotrugli Ragueo scritti gia piu di anni CX et hore dati in luce. In Vinegia all’Elefanta MDLXXIII, relevant parts.
Governo della Famiglia di M. Nicolò Vito di Gozze, Gentil’huomo Raguseo, Accademico occulto, In Venetia: Presso Aldo CIƆDXXCIX, relevant parts.
Philippe du Fresne Canaye, Voyage du Lévant, M. H. Hauser,Paris: Ernest Leroux editeur MDCCCXCVII, relevant parts.