c1

prope monasterium puncelarum Sancte Clare

1414-03-03 Pro finestris Radini Tholillovich
[in consilio maiori, ball. CX] Prima pars est de precipiendo Radino Tholillovich mercatori vel eius procuratoribus quod statim debeant inturasse omnes finestras et foramina respicientes versus montem in tercio palmento eius domus nove prope monasterium pulcellarum Sacte Clare. Et versus levantem debeant inferari in medio pallastrarum ita et taliter quod capud alicuius persone non possit exporgi (?) extra dictas fenestras. Et similiter precipiendo eis quod in quarto palmento dicte domus aliquo modo finestra vel illa finestra facta in aula sepedicte domus versus montem debeat inferari secundum quod alie finestre per civitatem in foramine. Item quod in dicta domo non possit fieri ali (?) assundi supra copertam dicte domus. Et quod hec laboreria fienda ex precepto nostro fiant expensis comunis nostri. Captum per LXXXI. (Ref 34, f. 298v)

1446-03-12 Pro puteis communis nittandis
Captum fuit quod ser Petrus de Bona et socii officiales super aqueductu fontane debeant nettari facere tres puteos comunis unum videlicet apud eclesiam Sancti Iacobi et reloquos duos apud monasterium poncellarum Sancte Clare. Et ipsis netantis debeant eos coperiri facere et obturari cum chianchis prout sibi melius videbitur. (CMin 10, f. 223r)

1450-01-10 Pro fenestris claudandis
Prima pars est de dando libertatem domino rectori et suo minori consilio precipiendi et mandi ser Iohanni Franchi de Sorgo et suo fratri quod omnino <per totum mensem februarii ad tardius sub pena ypp. centum> faciant claudi illas duas fenestras superiores domus sue que est iuxta monasterium puncellarum videlicet illam que respicit versus ponentem et aliam versus montem et quod etiam ipsi et alii circacircum qui habent fenestras respicientes versus monasterium debeant omnes illas fenestras inferari facere secundum quod domino rectori et consilio videbitur sub eadem pena. Per XVIII, contra XIII.
Secunda pars est de non dando pro illa fenestra. (cancell.) (CRog 11, f. 144v)
1450-01-10 Pro fenestris respicientibus monasterio Sancte Clare
Captum fuit quod ser Iohannes Fr. de Sorgo et fratres faciant inferari facere duas fenestras sale domus sue respicientes iuxta monasterium poncellarum.
Die XXVI februarii 1450 prorogatus fuit terminus quod ubi habeant terminum per totum presentem habeant prorogatum terminum usque ad XV mensis maii. (CMin 12, f. 136v)
1450-01-10 Pro fenestris respicientibus monasterio Sancte Clare
Captum fuit quod heredes ser Thome de Bona faciant inferari duas fenestras eorum domus que est iuxta monasterium Sancte Clare videlicet duas fenestras superiores.
Die XXVI februarii 1450 prorogatus fuit terminus ut supra.(CMin 12, f. 136v)
1450-01-10 Pro fenestris respicientibus monasterio Sancte Clare
Captum fuit quod Radivoi Cathario aut eius uxor facient inferari duas fenestras eorum domum que est iuxta monasterium suprascriptum, videlicet illas que sunt subtus cuppos et faciant claudi et inturari duo fumaria. (CMin 12, f. 136v)