1408-02-20 Pro domo Chechoye
Captum est [in minori consilio] quod mittantur officiales nostri ad extimandum domum Ratchi Chechoe aurificis et si extimatores extimabunt dictam domum valore yperperos nonagentis quod accipiatur dicta domus pro comuni, si non, quod sit in voluntate partium de dando et non dando, accipiendo et non accipiendo salvis condicionibus civitatis. Ser Raphael de Gociis, ser Andreas de Volcio et ser Iohannes Iacobi de Gondola extimatores ad extimandum domum predictam.
Die XXX februarii 1408 predicti ser Andreas et ser Iohannes de Gondola extimandi domum predictam retullerunt extimasse omnia laboreria lapidum et lignaminis dicte domus perperi nonaginta grossis. (Ref 33, f. 44v)
1414-06-11
Captum fuit [in minori consilio] de portando ad maius consilium de accipiendo libertatem de emendo pro comuni domum olim ser Marini de Benessa que est prope ecclesiam Sancte Marie si domino rectori et minori consilio videbitur. (Ref 34, f. 125v)
1414-06-14
[in consilio maiori, ball. LXXXVI]
Prima pars est de dando libertatem domino rectori et minori consilio quod possint emere pro precio condecenti domum que fuit olim filiorum ser Marini de Benessa positam prope ecclesiam Sancte Marie si dictis dominis rectori et minori consilio videbitur. Captum per LXX. (Ref 34, f. 304r)
1414-12-01
Captum fuit [in minori consilio] de defalcando pro Alegreto sutori grossos quindecim ser Marino de Restis de pagamento affictuum terrenorum et stacionum comunis quia dixit solvisse illos grossos XV ser Marino de Benessa antequam comune emeret dictam domum. (Ref 34, f. 148v)
1415-6-29 Pro comune pro domo Iacobi de Cotrullo
Captum fuit de accipiendo in comune a Iacobo Cotrullo domum que fuit filii Radovaç vel Obrad Regud apud Sanctum Franciscum super terenum comunis ad extimationem murorum, volte, coperte et lignaminis fiendam per tres officiales eligendos sive extimatores et solvendo de denariis comunis ad ipsorum bonam conscienciam Electio dictorum trium officialum sive extimatorum predictorum ser Marinu Ia. de Gondola, ser Clemens de Bodaza, ser Zore de Palmota.
Isti ambo dixerunt extimasse murum veterem ypp. IIIC et novum totidem videlicet ypp. IIIC, summa ypp. VIC. (CMin 1, f. 32v)
1417-4-17 Pro domibus accipiendis in comune
Captum fuit de portando ad maius consilium de accipiendo in comune nostrum omnes domos que sunt ad marinam incipiendo a cantone domus ser Michaelis de Babalio usque ad Sanctam Margaritam pro extimatione, faciendo officiales superinde in ipso maiori consilio. (CMin 1, f. 129v)
1417-5-29
Per dominum rectorem et minus suum consilium captum quod mandetur ser Dobre de Binzola, ser Natali de Proculo, ser Iunio de Georgio, ser Nicolao de Poza et ser Clementi de Bodaça officiali alibi ad extimandum domos et casalia accipiendas in Communi quatenus sub pena iperperorum quinque pro quolibet usque ad diem sabati proxime futuri debeant fecisse id propter quod electi fuerunt.
In margine: Preceptum fuerit eis.
(CMin 1, f. 139r)
1417-6-5 Pro extimatoribus domorum
Captum fuit de prorogando terminum octo dierum proximorum officialibus extimatoribus domorum quod infra dictos octo dies proximos debeant extimasse dictas domos sub pena ypp. XXV. (CMin 1, f. 140r)
1417-6-14 Pro extimatoribus domorum
Captum fuit de prologando terminum extimatoribus domorum accipiendarum in comune nostrum usque ad per totam diem sabati proxime futuri pro peremptorio termino sub pena ypp. XXV pro quolibet ut in primo termino continentur. (CMin 1, f. 141v)
1417-7-19
Captum fuit quod precipiatur sive imponatur pena officialibus deputatis ad extimandum domos accipiendas in comune iperperorum vigintiquinque pro quolibet quod usque ad diem sabbati debeant presentasse domino rectori Et minori consilio extimationem factam per eos.
In margine: Dei XVIIII iulii imposita fuit pena omnibus dictis officialibus preterquam ser Iunio de Georgio per dominum rectorem quatenus ad penam ypp. XXV pro quolibet debeant presentasse domino rectori et minori consilio extimationem factam per eos secundum hanc partem captam. (CMin 1, f. 146r)
1418-3-7 Pro venditione illorum de Gisela
Captum fuit se dando libertatem ser Iunio de Georgio, ser Clementi de Bodaza, ser Nicolao de Poza, ser Natali de Proculo officialibus ad emendum domos nomine nostri comunis possendi declarare (?) emtionem per eos factas nomine nostri comunis illorum de Gisela videlicet quorum de Gisela fuerit dicta domus de qua venditione apparet in libro venditionum in MCCCCXVII die VIIII augusti ad cartam 182. (CMin 1, f. 191r)
1418-4-13 Pro Michna Pribislavi conderarii
Captum fuit de faciendo poliçam Michne uxori Pribislavi conderarii de yperperi IIC pro domo eius recepta in comune ita quod poliça predicta fiat in persona dicti ser Mathei de Gradi et ser Marini sui fratris. Et quod dictos denarios ponant in cuncimine domus quam dicte Michne dederunt. (CMin 1, f. 199r)
1419
See also: murus comunis et adiacentes domus
1420-3-27 Pro residio domum Zivchi de Marcholino
Captum fuit de emendo et in venditionem accipiendo per commune residium domus Zivchi de Marchollino pro quo resto solvantur yperperi centum et quinquaginta. Et hoc vigore libertatis habite a maiore consilio de qua patet per partem captam in reformationibus eiusdem consilii sub die XIII martii 1419. (CMin 2, f. 120v)
1423-6-27 Pro domo Antonii pilizarii accipenda pro comuni
Captum fuit quia domus Antonii pilizarii pro debitis vendi debet quod quia posita est super tereno comunis et secundum ordines Ragusii si comune illam vult emere debet per extimatores ellectos ad hoc extimari et per comune Ragusii domus ipsa rivatur, secundum extimationem factam seu faciendam per extimatores ad hec ordinandis et elligendis secundum ordines predictos Ragusii. Ser Nicola Iohanis de Poza iuravit, ser Clemens de Bodaza iuravit, ser Martolus de Zamagno iuravit, officiales electi as extimandum domum Antonii piliparii que ut supra vendi debet … .
MCCCCXXIII die X novembris. Scripti tres officiales ellecti ut supra ad extimandum domum Antonii piliparii omnes in concordia retulerunt sese vidisse et diligenter examinasse domum predictam. Et in eorum conscientiam eam extimare et extimaverunt ypp. mille septingentis quinquaginta. (CMin 3, f. 76v)
1424-2-19 Pro statione domus quondam Anthonii pelliparii
Captum fuit quod statio domus quondam Anthonii pelliparii solvere debeat uxori dicti quondam Anthonii a die quo preconiçata fuit domus predicta comuni yperperos triginta ad racionem anni et hoc usque ad medium mensem augusti proxime futuri. (CMin 3, f. 123v)
1424-2-20 Pro debito ser Marini de Goze
Captum fuit de eundo ad maius consilium pro dando libertatem domino rectori et suo minori consilio faciendi extimare terrenum ser Nicole Mar. de Goze quod est in civitate (sub turrim illorum de Goze cancell. Menze cancell.) et illud accipiendo per extimationem pro nostro comuni pro debito ser Marini eius filii declarando primo et cognoscendo suam partem (si est a parte ponentis aut levantis cancell.). (CMin 3, f. 123v)
1424-7-1 Officiales extimatores pro tereno ser Nicole Mat. de Goze
Ser Pasqualis de Resti, ser Nicola Pe. de Poza, ser Natalis de Proculo electi fuerunt ad extimandum terrenum ser Nicole Mar. de Goze quod est in civitate prope Sanctum Vitum quod ipse ser Nicola dat communi pro satisfaciendum debito ser Marini filii ipsius ser Nicole. Et hoc vigore partis maioris consilii et iuxta ipsam partem captam die XXIII februarii 1424. Qui officiales extimatores ad delationem domini rectoris et minoris consilii iuxta consuetudinem iuraverunt … .
In margine: 1424, die XXVII augusti. Officiales predicti omnes tres concordes extimaverunt terrenum ser Nicole de Gozis predicti esse valoris yperperorum mille gross. de Ragusio quod terrenum deinceps debet esse comunis Ragusii ut in parte superiori continetur.
(CMin 3, f. 151v)
1425-10-17 Officiales
Ser Paladinus de Gondola iuratus, ser Iunius Mat. de Gradi iuratus, ser Stephanus de Zamagno iuratus, electi fuerunt officiales ad emendum domum comiti Volcho Rogatich donandum prout patet in maiori consilio ipsa presenti die cum modis et conditionibus consuetis. (CMin 3, f. 260r)
1428-05-20 Pro denariis dandis Marusse domini Zore ex precio domus per comune accepte pro parte solutionis
Prima pars est de dando Marusse domini Zore protovistiarii ut soli epitrope ipsius domini Zore yperperi mille quos requirit pro solvendo quamdam sententiam obtentam qua eam Marussam epitropam predictam per quandam neptem dicto domini Zore. Et quia vendicio de domo quodam dicti domini Zore per comune nostrum accepta ipsi nostro comuni bandita est secundum usum, dato quod presentati et presentandi ad vendicionem et banditionem ipsius domus, cassi et depenati non essent. Que solutio et datio yperperorum ille sit et esse debeat pro parte solucionis vendicionis ipsius domus. Et pro quibus yperperis mille sibi dandis ut supra annuatim scontari et defalcari debet pro rata de illis yperperis quadringentis qui annuatim sibi pro comune nostrum dantur pro domo ipsa accepta ut prefertur. Captum per LXXI, contra VI. (CMa 3, f. 213r)
1431-12-18 Pro ser Nicola Io. de Poza
Prima pars est de accipiendo in comune nostrum ser Nicole Io. de Poza in vendicionem domus quas idem ser Nicola emit de epitropis testamenti done Paule relicte ser Michaelis de Lucaris et filiorum quondam domini Andree de Gondola pro perperis tribus milibus et uno cum omnibus suis iuribus, videlicet pro ipso eodem precio yperperorum trium millium et unius. Captum per LXXI, contra XII (?). (CMa 4, f. 171r)
1432-12-13 Pro medietate domus olim Maroie Camarich in comune accipienda
Captum fuit quod medietas domus olim Maroe Chamarich posita in sexterio Sancti Nicolai Ragusii vendita per Dobrossavum Mergich stacionarium solum epitropum testamenti dicti Maroe per cridam die X octobris proxime preteriti Luce de Braicho debeat accipi in venditionem in comune nostrum per extimationem fiendam per tres nobiles nostros officiales elligendos in presenti consilio et reportandam in scriptis presenti consilio.
Officiales pro dicta medietate domus
Ser Iohannes de Volzo, ser Stefanus de Zamagno, ser Blasius de Georgio ellecti fuerunt officiales ad extimandum scriptam medietatem domus et factam extimationem presenti reportare consilio in scriptum teneatur.
Die 31 decembris 1433 (1432!). Scripti ser Blasius, ser Iohannes et ser Steffanus, extimatores ut supra electi, in facto ad extimandum medietatem domus venditam Luce de Braicho secundum formam scripte partis quam comune et regimen Ragusii accipere vult pro se concorditer retulerunt se diligenter vidisse et extimasse scriptam mediam domum venditam ut prefertur et ipsam in eorum bona consciencia extimare, videlicet ipsam mediam domum yperperis quingentis grossis Ragusii.
Die XIII ianuarii 1433. Captum fuit quod extimatio scriptorum officialium medietatis domus olim Maroe Camarich, empte per Lucam Braichi facta ex yperperis 500 ut supra et scripta ipsorum officialium auctoritate et non de voluntate consilii minoris sit et esse debeat solummodo yperperorum quadrigentorum quinquaginta pro quantis ipsa domus fuerat vendita dicto Luce de Braicho. (CMin 6, f. 4r)
1433-01-13 Pro Luxa de Braicho
Captum fuit quod de denariis nostri comunis dare debeant Luxe de Braicho emptori medietatis unius domus ab epitropis testamenti quondam Maroe Camarich yperperi centum quinquaginta grossorum quod ipse Luxa solverat ante quam comune nostrum accepisse ipsam medietatem domus in comune. Et hoc non obstante quod presentati (?) dicte venditioni nundum cassi sint. (CMin 6, f. 16v)
1433-01-27 Pro Luca Braicho
Captum fuit quod duanerii nostre maioris doane dare et restituere teneantur et debeant Luce de Braicho id quod ipse Lucas solvit pro duana medietatis domus quam dictus Lucas emerat ab epitropo Maroe Camarich. Et quia comune nostrum dictam medietatem domus in se et pro se recepit et habere voluit. (CMin 6, f. 20r)
1433-03-03 Pro domo empta a ser Nicola Iohanis de Poza per comune Ragusii
Captum fuit de dando libertatem ser Georgio de Goze et ser Iohani de Volzo consiliarii minoris consilii quod videre debeant venditionem domus quam emit comune nostrum a ser Nicola Io. de Poza qui illam emerat ab epitropis domine Pervule. Et ipsam venditionem opportune ordinare et comune nostrum pro ea debitorem facere prout iustum et congruum est, prout eis melius videbitur. (CMin 6, f. 27r)