c4

pro arte candellarum sepi

1403-07-08 Pro candelis sepi faciendis per Pasquoye de Catharo
(In minori conscilio. Item quod comunis nostrum teneatur dare dicto Pasquoye (sc. Radichievich de Catharo) unam domum prope Slanizias pro comodo artis dictarum candellarum sepi. Cancell.) (Ref 32, f. 44r)

1414-06-13 Pro arte candellarum sepi
Captum fuit in suprascripto minori consilio de confirmando Colendam Cielinovich magistrum candellarum sepi ad faciendum et exercendum dictum artem candellarie sepi pro duobus annis proxime futuris incepturis a die qua finietur duo anni elapsi cum illis pactis, modis et condicionibus cum quibus artem ipsam exercuit predictis duobus annis elapsis prout apparet in presenti libro in partibus minoris consilii die secundo iunii 1412, nichilominus exceptando et declarando aliqua prout infra patebit per ordinem. Et primo quod ubi dictus Colenda habebat mutuo a comuni nostro perperos quingentos habeat nunc solum quadringentos duobus annis proxime futuris prescriptis. Item quod loco duarum domorum comunis quas habebat prope aurifices habeat domum unam comunis que fuit illorum de Sesa prope Sanctum Stefanum cum casali existente prope ipsum domum in qua domo et casali comune nostrum nullum laborerium facere teneatur. Item quod dictus Colenda teneatur suis sumptibus tenere prope Plateam unam stationem pro vendendo candellas que statio stet aperta et cum candellis semper a mane usque ad primam horam noctis. Item facere debeat candellas cum papiris bombicis quadruplis, videlicet octo filorum. Et non possit petere bombicem ab aliquo. Et omnia suprascripta facere teneatur ut supra continetur sub pena yperperorum quinque pro quolibet suprascriptorum et qualibet vice contrafaceret. Item teneatur facere firmare fideiussiones elapsas vel de novo dare sufficientes fideiussores. Pro quo quidem Calenda et eius precibus et instantia ser Teodorus de Prodanello se constituit fideiussorem et principalem solutorem ipsi pro yperperis ducentis at ad melius tenendum cum ipso principali. Renunciando. Pro ipso etiam Colenda ser Michael Andree de Sorgo se constituit fideiussorem et principalem pro reliquis yperperis ducentis et ad melius tenendum cum ipso principali et ad voluntatem ipsius comunis. Renunciando.
1416, die XV septembris, ser Nicola P. de Poza, ser Marinus de Georgio conservatores averis comunis confessi fuerunt habuisse e dicto Colenda Cielinovich pro parte imprestiti quod receperat a comuni ypp. ducentos.
1416, die XXVIII septembris, dominus Pasqualis de Restii, ser Nicola P. de Poza et ser Marinus de Georgio, conservatores averis comunis confessi fuerunt habuisse pro resto huius imprestiti a Colenda predicto ypp. ducentos quos ipse iam est mensis vel circa obtulit ad mandata dominii se restiturum et per dominum rectorem et consilium sibi dictum fuit quod preparet sepum pro arte. (Ref 34, f. 126r)

1418-10-12 Pro Pascoyo Radichievich pro candelis fiendis
Captum fuit de firmando Pascoyum Radichievich pro duobus annis proxime futuris ad artem candelarum de sepo cum omnibus pactis, modis et condicionibus sicut continentur in pacto olim facto inter comune nostrum et Colendam Ciclinovich et quod dictas candelas vendere teneatur a mane tempestive usque ad primas horas noctis qualibet die <exceptis diebus sollemnibus et festivitatibus in quibus non apertitur dohana magna> et vendere teneatur candelas bonas et quod teneatur recipere ad pensionem unam voltam comunis sive apothecam prope Plateam comunis ubi vendere debeat candelas predictas modo predicto. Et quod dictus Pascoe teneatur dare nunc ydoneam fideiussionem pro denariis quod mutuo habet a comune nostro. Et quod comune nostrum teneatur eidem Pascoyo dare pro adiutorio pensionis dicte apotece sive volte ypp. decem quolibet anno ex dictis duobus annis. (CMin 2, f. 16v)

1420-11-5
Item quod comune nostrum teneatur dare dicto Pasquoe unam domum quod ….. pro faciendo artem candelarum de sepo. Et secundam stationem in ruga fabrum ….. [ven]dendo dictas candellas et sepum. (CMin 2, f. 155v)

1422-9-20 Pro Riciardo pro candelis
Captum fuit de accipiendo artem candelarii de sepo a Pasquoe Parvi Radichievich in fine sui anni et de dando illam Riciardo speciario pro annis quinque cum illos propriis pactis et condicionibus cum quibus habebat dictus Pasquoe prout continetur in libro parvi consilii die V novembris 1420 excepto quod ubi in pactis dicti Pasquoe dicitur salvo iusto impedimento in conscientia domini rectoris et parvi consilii hic dicatur solum salvo iusto impedimento propter epidimiam solum. Et de acceptando eidem Ricardo pro suis pleziis pro ypp. trecentis sibi mutuandis per comune secundum pactum predictum videlicet magistrum Iacobum de Salgheriis phisicum pro ypp. centumquinquainta. Et Iohanem Richi speciarium pro aliis yperperis centumquinquaginta. Que pacta sunt infra registrata videlicet. Inprimis quod becharii teneantur dare Ricardo emptori dicte artis candelarum de sepo totum sepum quod faciant in beccharia Ragusii (…).
Item quod comune nostrum teneatur dare dicto Riciardo unam domum prope Sponzam pro faciendo artem candelarum de sepo et secundam stazionem in ruga fabrorum pro vendendo dictas candelas et sepum. (…). (CMin 3, f. 10r–10v)

1425-10-9 Pro Pascoio Radichievich a candelis pro pacto suo pro arte sepi
Captum fuit de accipiendo artem candelarum de sepo a Rizardo de Iustinopoli qui ipsam artem sua sponte renuit nunc et de dando ipsam Pascoio Radichievich pro annos quinque proxime futuros (…). Item quod comune nostrum teneatur dare dicto Pascoio unam domum prope Sponzam pro faciendo artem candelarum de sepo. Et secundam stationem in ruga fabrorum pro vendendo dictas candelas et sepum. (…).(CMin 3, f. 258v-259r)
1426-1-3 Libertas officialibus laboreriorum pro Pascoe a candelis
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum comunis quod reaptari facere debeant Pascoe a candelis furnum pro calderia nova magna sibi fracta per comune nostrum prout sibi videbitur fore opportunum. (CMin 3, f. 277v)

1428-03-30 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit de precipiendo officialibus laboreriorum quod si habent canalia debeant illa apponi facere ad domos comunis novas per totum scoleum ubi habitat Pasquoe a candelis et si non habent facta quod illa fieri faciant quam celerius fieri poterint et apponi ad domos predictas. (CMin 4, f. 151r)

1430-10-21 Pro Zivcho Stanievich pro arte candellarum sepi [simile] (CMin 5, f. 71v)

1431-09-25 Pro domuncula campanarum et porta domus comunis quam habet Pascoe Radichievich
Captum fuit quod officiales laborerii teneantur et debeant facere aptare domunculam campanarum opportune et similiter portam domus comunis quam tenet ad affictum Paschoe Radichievich. (CMin 5, f. 146r)

1432-03-18 Pro domibus communis quas tenet Zivchus a candelis
Captum fuit de precipiendo a Zivcho a candelis quod usque ad octo dies proxime futuros debeat evacuasse et expedisse domos civitatis quas ipse tenebat pro faciendo candelas et claves predictorum domorum ad dictum terminum asignasse regimini nostro. (CMin 5, f. 185v)
1432-08-16 Pro arte candelarum sepi
Captum fuit (…) ad accordandum Pascoe Radichievich ad faciendum candellas et artem candellarum sepi pro usu et fulcimento civitatis pro quinque annis proxime futuris (…). Et habere debeat pro exercendo artem predictam domum comunis quam accipit ad affictum a comune nostro Pacsoe Orlazich in qua moratur ad presens Sriedanus aurifex et stationem notatam in dictis aliis capitulis et pactis. (…) (CMin 5, f. 215r-215v)
1432-09-09 <…………..>
Captum fuit quod officiales nostri laboreriorum debeant domos comunis datas Paschoe Radivoevich pro candelis sepi fiendis pro civitate aptari facere opportune in locis quibus non possit … sive pro dicta arte candellarum fienda. (CMin 5, f. 220r)

1436-03-29 Contra Pascoe Radichievich pro loco ubi vendere debeat candellas
Captum fuit quod Pascoe Radichievich sfichiarius teneatur et debeat a die prima aprilis proximi in antea vendere et vendi facere candellas sepi emere volentibus in stragno teraneo comunis nostri sibi dato et concesso pro ipsa arte candellarum quod expeditum ab oleo et ab omnibus aliis exceptis candellis sepi tenere debeat ita quod ibi candele sepi vendantur et vendi debeant. Et hoc secundum pactum quod habet cum comuni nostro sub pena ypp-orum quinque si contrafaceret quod non venderet ut supra candellas in dicto stragno aut alibi venderet quam in ipso stragno quociens cumquam per ipsum contrafactum fuerit cuius pene medietas sit accusatori si veritas per eum accusatorem habeatur et alia comunis nostri.
Die XXX marcii suprascripta lecta et denunciata fuit suprascripta pars suprascripto Pascoe. (CMin 7, f. 38v)
1436-08-28 Pro Paschoe suichiar pro domo pro candelis
Captum fuit quod Pascoe Radichievich debeat fieri facere in domo sua quam habet penes turim illorum de Menze candelas sepi quas tenetur fieri facere pro communi habendo a nostro communi ad annum et rationem anni yperperos quinquaginta donec aliter provisum fuerit ex domibus comunis quas tenuit et candelas factas et fiendas vendi facere debeat in stacione quam ipse Paschoe tenet a commune penes Plateam Ragusii sub pena ypp. quinquaginta.
In margine: Die 20 septembris 1436 denunciata Paschoe contrascripto per dominum rectorem et eius minus consilium. (CMin 7, f. 82v)
1436-09-25 Pro officialibus laboreriorum prolongacio termini
Captum fuit de prolngando officialibus laboreriorum comunis terminum ad faciendum refici et reaptari domus comunis que incendio Pascoe a candelis cremaveratur usque ad medium mensis octobris proxime cum stricturis et penis primo apositis. (CMin 7, f. 89r)
1436-09-28 Pro officialibus pro rebus predictis propter incendium
Captum fuit de dando libertatem officialibus super rebus predictis pro incendio domus Pascoe a candelis pro illis qui perdiderunt sclavinas per eos acommodatas illas solvere debeant ad yperperos tres et grossos sex pro qualibet. Et que sunt et reperiuntur illis quorum sunt restituere debeant et de pluri sibi dare ad grossos tres pro qualibet sclavina ex iliis que restituent. (CMin 7, f. 90v)

1437-10-08 [ball. LXIIII] (…) pro reperiendo unum qui artem candellarum et sepi (…) cum domo et stationem et stragno (CMa 5, f. 147v)
1437-10-09 Pro Tripcho Andriis pro arte candellarum sepi
[modis et condicionibus consuetis] In margine: 1442 die 26 iulii (…) confirmatum fuit (…). (CMin 7, f. 157v-158v)

1438-05-09 Pro saliziando stacionem domus candellarum
Captum fuit quod officiales laboreriorum communis debeant salizari facere <de matonibus> stacionem seu magazenum domus nostri comunis in qua Tripchus facit candella pro communi usque per totum presentem mensem sub pena ypp. decem pro quolibet eorum contrafacienti officiali. (CMin 7, f. 215v)
1438-11-03 Pro faciendo unum caminum in domo habitationis Tripchi a candellis
Captum fuit quod officiales laboreriorum fieri facere debeant unum caminum in domo in qua suprascriptus Tripchus facit candellas sepi pro comuni expensis comunis prout eis melius videbitur. (CMin 7, f. 260r)

1438-12-16 Pro ser Nicola Alo. de Goze
Captum fuit quod cum vigore partis capte in maiori consilio die 7 novembris 1436 per dominium nostrum fuerat data domus cum statione alias tenta per Antonium peliparium Luce balistario salariato communis et similiter data fuerat per comune Tripcho a candellis una domus cum duobus magazenis pro faciendo candellas sepi iuxta pactum quod habet in camera dominio nostro scriptum in libro minoris consilii sub die 9 octobris. Et dicte domus, statio et magazena una cum affictu ipp. 2 grossi 6 <et dimidie> domus que fuit empta per comune a Dobrosslavo Ziso fuerunt date et posite in affictibus communis venditis ser Nicolo Alo. de Goze anno presenti de diffalchando et pro receptis faciendo eidem ser Nicole de Goze de summa et precio venditi dictorum affictum ypp. LXXX pro domo et statione date suprascripto Luce et ypp. XLIII pro affictu domus date dicto Tripcho pro candellis et ypp. duos cum dimidio pro domo que fuit dicti Dobrossavi qui pro tanto sibi ser Nicole fuit posita in eius conputum. (CMin 8, f. 4r)

1439-05-20 Pro Tripcho candelarum
Captum fuit quod Tripchus a candelis in una ex stacionibus seu magazenis nostri comunis quibus exercet artem et manufacturam candelarum possit tenere quasconque machantias sibi placuerit cum hoc quod in illa ruga qua remansit una ex ipsis stacionibus ad usum et manufacturam ipsarum candelarum idem Tripchus debeat conducere ad revisionem a comuni nostro unam aliam stacionem
loco illius quam accepisset pro tenendo de machantiis. (CMin 8, f. 58r)

1442-02-18 Pro officialibus laboreriorum pro destro domus Tripchi nettando
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant mundificare et nettare facere destrum domus comunis nostre in qua habitat Tripchus a candelis. (CMin 9, f. 66r)
1442-11-20 Pro Tripcho a candelis
Captum fuit visis infrascriptis tribus capitulis in pactis que habet dominatio nostra cum Tripcho de Catharo pro arte candellarum sepi, videlicet, quod dictus Tripchus in domo nec magazenus non debeat operare, salvo artem candelarum sub pena iperperorum XXV pro qualibet vice qua contrafecerit. Et quod deberet tenere magazenum apertum tota die continuo usque ad unam horam noctis sub pena perperi unius. Et quod candelas non auderet vendere in aliquo alio loco salvo quam in magazeno sub pena perperi V, quod non obstantibus dictis capitulis dictus Tripchus ad nullam penam de predictis teneatur dummodo idem Tripchus vendat et det omnibus emere volentibus de candelis et terram nostram teneat fulcitam candelis ad sufficientem iuxta formam pactorum suorum. Et hoc usque ad festum Carnisprivii proxime futurum.
Die XIII martii 1443. Captum fuit de prorogando terminum in scripta parte descriptum pro Tripcho de Catharo usque ad festum Sancti Michaelis de mense septembris proxime futurum. (CMin 9, f. 134r)

1447-05-11 Pro Tripcho a candelis
Visis infrascriptis tribus capitis contentis in partis que dominio nostra habet cum Tripcho de Chataro pro arte candellarum sepi videlicet quod dictus Tripchus in domo nec magazenis non debeat operari preterquam artem condellarum sub pena ypp-i XXV pro qualibet vice qua contrafecerit. Et quod debeat tenere magazenum apertum tota die continuo usque ad unam horam noctis sub pena ypp-i unius. Et quod candelas non audeat vendere in aliquo alio loco salvoque in magazeno sub pena ypp-i V. Captum fuit quod non obstantibus dictis capitulis dictus Tripchus vendat et det omnibus emere volentibus de candelis et terram teneat sulatam(?) candelis ad sufficiamina iuxta formam pactorum suorum. Et hoc usque ad festum carnisprivium proxime futurum. (CMin 11, f. 95r)