c2

nono schoglio et hospitalis misericordie

1415-5-21 Preceptum Iacobo Cotrullo
Captum fuit de precipiendo Iacobo de Cotrullo quod non laboret nec laborare fiant in Plateis communis donec aliud fuerit deliberatum aliud per consilium nostrum. (CMin 1, f. 27v)
See also: Liber domorum, 183
1415-6-29 Pro comune pro domo Iacobi de Cotrullo
Captum fuit de accipiendo in comune a Iacobo Cotrullo domum que fuit filii Radovaç vel Obrad Regud apud Sanctum Franciscum super terenum comunis ad extimationem murorum, volte, coperte et lignaminis fiendam per tres officiales eligendos sive extimatores et solvendo de denariis comunis ad ipsorum bonam conscienciam Electio dictorum trium officialum sive extimatorum predictorum ser Marinu Ia. de Gondola, ser Clemens de Bodaza, ser Zore de Palmota.
Isti ambo dixerunt extimasse murum veterem ypp. IIIC et novum totidem videlicet ypp. IIIC, summa ypp. VIC. (CMin 1, f. 32v)
1415-7-26
Captum fuit de dando libertatem ser Andrea de Bonda et ser Martholo Iunii de Zrieva officialibus ad hoc deputatis ut possint locare domum comunis quam commune accepit a Iacobo de Cotrulo videlicet stragnum ipsi Iacobo per annos <…..> illo precio quo dictis officialibus videbitur. (CMin 1, f. 37r)

1432-02-04 Pro provedimento hospitalis
Prima pars est de induciando super provedimento allato per officiales super fabrica hospitalis pro creaturis que abiciebantur. Et si hoc pars capta …(?) quod officiales possint ipsum provedimentum corrigere prout eis videbitur. (cancell.)
Secunda pars est de deliberando. Captum per xx contra xviiii. (CRog 5, f. 62r)
1432-02-09 Pro hospitale faciendo ad nutrimentum creaturarum que abiciebantur)
[ball. CXXIII] Prima pars est de providendo de faciendo unum hospitale quod vocari debeat de misericordia pro recolligendo, elevando et nutriendo creaturas parvulas que abiciebantur inhumaniter. Captum per omnes.
(Seconda pars est de non faciendo. cancell.)
Prima pars est de firmando primum capitulum provedimenti allatum per officiales super hospitale lectum in presenti consilio. Captum per LXXXXIIII, contra XXVIII
(Secunda pars est de corigendo. cancell.)
Pro hospitale
(Prima pars est de induciando restum providimenti et ordinis hospitalis allati per officiales et lecti in presenti consilio. cancell.)
Secunda pars est de prosequendo ad ipsum providi mentum. Captum per LXXXXV. (CMa 4, f. 180v)
See also: Liber domorum, 183, 285
1432-02-09 Ordo hospitalis misericordie
[ball. CXXIII] (…) la signoria nostra debia dare liberamente la caxa o casal lo qual ha per oposto del monastier de fra minori ala Piaza, il qual fo de Iacomo de Cotrugli. Il qual casal o caxa deli denari i quali fin a mo son ricolti e se ricoglieran de elminosine per questa opera de misericordia se debia con presteza levare et lavorare in doy palmenti e il terzo la coverta; et in esso far se debia una cisterna e per habitare altri lavoreri como sera de bisogno e parera ali officiali a zio ordinati. Et di verso la ruga pizola far se debia una rota granda segondo bisognera como quelle dil monasterio di sancta Chiera et una altra simel rota di lado di verso la piaza; le qual rote esser debiano per ricever piu destramente nelo hospitale da qualuncha ora le crature le qual vignissino portade et riposte. E pur di verso la Piaza far di piu si debia over lassar uno stragno per li officiali del hospital dove possino riponere e salvar lor quaterni, raxon e denari del ditto hospital. (…). (CMa 4, f. 181r, Liber viridis, Cap. 252, 198-199)

1434-01-23 Pro officiales hospitalis misericordie
Captum fuit de eundo ad maius <consilium> pro dando officialibus hospitalis nostri misericordie ex denariis imprestitorum capitalis ipsorum quod habent in comuni yperperos CCos quo complere possint domum ipsius hospitalis. (CMin 6, f. 103v)

1447-10-31 Pro Madussa hospitalis misericoride
Captum fuit quod Madussa relicta Pierchi sartoris pro suo bono deportameno quod fuit erga omnes pueros qui sunt ad hospitale misericordie affictare possit magazenum existentem subtus domum dicti hospitalis et affictum ipsius magazeni hinc accipere et de eo facere possit suam voluntatem. Et hoc sit et intelligetur ad beneplacitum et voluntatem minori consilii et quousque ipsi minori consilio placuerit. (CMin 11, f. 137v)

1450-01-20 Pro Iohanne de Cotrul literas officialibus laboreriorum
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis nostri debeant aptari facere fenestras stationis quam tenet Iohannes de Cotrul in Platea videlicet de petra et lignamine sicut opus fuerit et etiam aptari et repezari faciunt portas ipsius stationis et similiter faciant ponere panestratos ubi opus fuerit in statione quam tenet ser Nicola Pari. de Gondola. (CMin 12, f. 138v)
See also: Liber domorum, 183

See also: de hospitale pietatis: Philippi de Diversis de Quartigianis Lucensis artium doctoris eximii et oratoris Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii [1440], Pars secunda, Cap VIIII, 47

See also:
Della mercatura et del mercante perfeto.Libri quattro di M. Benedetto Cotrugli Ragueo scritti gia piu di anni CX et hore dati in luce. In Vinegia all’Elefanta MDLXXIII, relevant parts.
Governo della Famiglia di M. Nicolò Vito di Gozze, Gentil’huomo Raguseo, Accademico occulto, In Venetia: Presso Aldo CIƆDXXCIX, relevant parts.
Philippe du Fresne Canaye, Voyage du Lévant, M. H. Hauser,Paris: Ernest Leroux editeur MDCCCXCVII, relevant parts.