1429-05-19 Officiales extimatores pro ser Mateo et ser Marino de Gradi cum monasterio Sancti Simeonis
Ser Mateus de Croxi et ser Martolus de Binzola ex parvo consilio electi fuerunt extimatores domum monasterii Sancti Simeonis que est prope casalia ser Matei et ser Marini de Gradi et domum predictorum de Gradi quod dare volunt dicto monasterio in cambium unam vel pluras quas dare volunt et ad referendum extimationem eorum presenti consilio.
Die XXX iunii 1429 ser Mateus et ser Martolus extimatores suprascripti retulerunt domino rectori et suo minori consilio vidisse et extimasse suprascriptum domum contentam in suprascrpita parte monasterii Sancti Simeonis et domum unam dictorum ser Matei et ser Marini de Gradi positam in sexterio Sancti Nicole quam emerunt ipsi de Gradi a Ratcho Camerich cum suis iuribus et pertinentiis et cum angaridio grossorum decem cum dimidio quod annuatim pro ea solvitur, et terena ipsorum fratrum de Gradi que fuerunt illorum de Benessa posita in sexterio Sancti Blasii in ruga illorum de Slavze super quibus terenus hedificate sunt domus et pro quibus terenis ipsis (!) de Gradi annuatim solventur de affictu yperperi septem et grossi tres et parvuli 24, cum modis, formis et condicionibus quibus tenent et habent ipsi de Gradi. Et quod in eorum extimatorum conscientia cambium dicte domus et terenorum ipsorum de Gradi cum dicta domo Sancti Simeonis iustum, equum et conveniens est et in utilitatem et commodum ipsius monasterii Sancit Simeonis redundat verum quod de pluri etiam ipsi fratres de Gradi dare et solvere debeant in contatis pro huiusmodi cambio dicto monasterio Sancti Simeonis yperperos centum grosos. Et ita reportaverunt et reportant eorum sacramento et conscientia.
In margine: Die XXVIII iulii 1249 captum fuit de firmando hanc extimationem et relationem factam per extimatores hic scriptos prout hic scribetur in diebus prout iacet.
(CMin 4, f. 241v)
1429-10-12 Pro procuratoribus Sancti Simeonis cum illis de Gradi
Captum fuit de dando libertatem procuratoribus monasterii Sancti Simeonis pro cambio domorum quod fecerint cum illis de Gradi videlicet quod pro defensione domus que datur dictis de Gradi per dictis procuratoribus possint promittere et obligare bona dicti monasterii sic quod defendere teneantur dictam domum ab omni homine et persona que cum iustitia litem vel questionem moveret. (CMin 4, f. 269v)
1436-02-16 Pro officialibus laboreriorum pro domo magistri Luce balistarii
Captum fuit quod officiales laboreriorum reparare debeant quod neccessarium est tam coperte quam palmento et portis domus et fenestrarum domus comunis nostri quam tenet magister Lucas balistarius. (CMin 7, f. 25r)
1436-04-26 Pro magistro Lucha balistario
Captum fuit quod magister Lucas balistarius suis expensis possit facere unum solare supra copertam domus comunis non vastando ipsam copertam. Et quod officiales laboreriorum comunis in stacione sibi fieri facer debeant unam foxinam expensis comunis nostri. (CMin 7, f. 46r)
See also: Liber domorum, 216
1438-12-16 Pro ser Nicola Alo. de Goze
Captum fuit quod cum vigore partis capte in maiori consilio die 7 novembris 1436 per dominium nostrum fuerat data domus cum statione alias tenta per Antonium peliparium Luce balistario salariato communis et similiter data fuerat per comune Tripcho a candellis una domus cum duobus magazenis pro faciendo candellas sepi iuxta pactum quod habet in camera dominio nostro scriptum in libro minoris consilii sub die 9 octobris. Et dicte domus, statio et magazena una cum affictu ipp. 2 grossi 6 <et dimidie> domus que fuit empta per comune a Dobrosslavo Ziso fuerunt date et posite in affictibus communis venditis ser Nicolo Alo. de Goze anno presenti de diffalchando et pro receptis faciendo eidem ser Nicole de Goze de summa et precio venditi dictorum affictum ypp. LXXX pro domo et statione date suprascripto Luce et ypp. XLIII pro affictu domus date dicto Tripcho pro candellis et ypp. duos cum dimidio pro domo que fuit dicti Dobrossavi qui pro tanto sibi ser Nicole fuit posita in eius conputum. (CMin 8, f. 4r)
1441-10-12 Pro domo magistri Luce balistarii salizanda
Captum fuit quod officiales laboreriorum salizari facere debeant domum comunis in qua nunc habitat magister Lucas balistarius. (CMin 9, f. 31v)
1447-06-27 Pro magistro Luca balisterio
Captum fuit quod magister Lucas balistarius debeat aufere lignamina cum quibus se acostavit domuni Petroe Obradovich et pro decreto non possit amplius se acostare cum aliquo legnamine dicte domui dicti Petroe. (CMin 11, f. 106v)