1407-06-11 Pro lapidibus dandis pro saligando stratas
1411-11-30
Captum fuit [in minori consilio] de concedendo domino capitaneo Scutari possendi emere hic quinque milia lapidorum coctorum et duo milia cupporum et una vera et unum pozale et extrahendi et portandi Scutarum. (Ref 33, f. 210r)
1415-11-5 Pro ser Nicoalo de Goziis
Captum fuit de precipiendo officialibus supra salegium quod dent ser Nicolao de Goziis milliaria duo lapidum coctorum solvente ipso inmediate dictos lapides et expensam factam in adducendo eos Ragusium. (CMin 1, f. 46v)
1425-6-2 Pro ser Martholo de Zamagno pro lapidibus
Captum fuit de concedendo mutuo ser Martholo de Zamagno usque ad sexaginta pecias lapidum de fundamento que sunt in arsenatu nostri comunis ita tamem quod ipse ser Martholus teneatur et debeat dare pignus sufficiens officialibus laboreriorum comunis pro dictis lapidibus de restituendo eos lapides ad locum unde accipiet per totum mensem augusti proximum. (CMin 3, f. 228r)
1425-8-11 Gracia ser Iunio de Georgio pro lapidibus coctis
Captum fuit de faciendo graciam ser Iunio de Georgio quod emere possit duo milia lapides coctes non obstante aliqua parte in contrarium loquente. (CMin 3, f. 247v)