d5

portus

1408-05-22 Officiales pro nettando portum
Ser Nalcho de Georgio et ser Iohannes de Goziis fuerunt electi officiales ad faciendum nettandi portum civitatis. (Ref 33, f. 56v)
1408-07-19 Pro porto
Item data fuit auctoritas officialibus portus quod possint nettari faciendo portum et saligiare in illis locis in quibus videbitur eis. (Ref 33, f. 62r)

1409-01-15
Ser Iunius de Ragnina et ser Iunius de Gondola [in minori consilio] fuerunt electi officiales pro reparacione portus nostri. (Ref 33, f. 85r)
1409-03-12
Captum fuit [in minori consilio] quod dentur et solvantur officialibus portus septuaginta perperis (de camera de cecha cancell.) in camera. (Ref 33, f. 93r)

1410-06-11
Officiales portus Ser Simon Michailis de Resti et ser Paulus Z. de Volcio officiales ad faciendum arcare portum de lapidibus et muraliciis. (Ref 33, f. 150v)

1411-01-19
Ser Marinus Matei de Georgio, ser Iohanes de Gociis, ser Simon Martolis de Resti electi fuerunt officiales [in minori consilio] ad curandum portum. (Ref 33, f. 175v)
1411-04-28 Officiales super portum
Captum fuit [in minori consilio] quod officiales super portum debeant vendi facere lapides et prohici facere post molum. (Ref 33, f. 186r)

1414-03-23
Captum fuit [in minori consilio] de proclamando quod quilibet persona habens lignamina, barcas <et> lapides super ponte portus vel alia debeat ipsas res inde removere per totum presentem mensem marcii sub pena perdendi ipsas res.
Proclamata per Pribil.
Die ultimo marcii. Per dominum rectorem et minus consilium fuit prorogatus terminus supradictus usque ad diem iovis post Pascha Ressuressionis Domini proxime venturum. (Ref 34, f. 115r)
1414-05-05 Electio trium officialium ad saligiandum civitatem et insuper habeant providere super portum ad purgationem ipsius et fiant per annis V proxime venturis
[in maiori consilio, ball. LXXX] Ser Iunius de Ragnina ball. 0
Ser Dominicus de Baballio ball. 0
Ser Martolus I. de Crieva ball. XLV
Ser Iohannes Lampre de Zrieva ball. 0
Ser Michael de Martinussio ball. 0
Ser Vita de Restis ball. XXXVIII
Ser Martolus de Georgio ball. LX – Iuravit.
Ser Marinus Marini de Resti ball. XXXII
Ser Daniel de Sorgo ball. XLI – Iuravit.
(Ref 34, f. 301v)

1415-3-1 Pro pontibus portus
Captum fuit quod si aliquis discaricaverit aliquos lapides supra pontes portus de lignamine debeat solvere grossi duodecim pro singulo vice qua discaricaverit pro pena cuius medietas sit comunis et alia accusatoris.
Cridata ipsa eadem die per Milasium. (CMin 1, f. 13v)

1425-2-24 Quod nullus audeat proicere savornam in portu
Captum fuit de faciendo publicam cridam quod nullus cuiuscumque conditionis exstat, audeat illo modo proicere savornam necque caricando neque scaricando in portu Ragusii neque in mare usque ad locum furche nec etiam usque ad goctom sub pena ypp. quinque pro quolibet contrafaciente et qualibet vice qua sint contrafactum. Et hec comissa sint iustitiariis. (CMin 3, f. 202r)

1427-06-16 Pro fenestris in portu ferrandis [ball. LXIIII] Prima pars est quod tam pro contrabannis evitandis quam pro maiori securitate civitatis quod omnes illi qui habent domum supra portum Ragusii et fenestras in primo solario domus ultra stragno debent et teneantur usque ad per totum mensem iulii proxime futurum fecisse ferrari ipsas fenestras primi solarii et stragni prout sunt fenestre primi solarii domus voivode Sandagl sub pena yperperorum centum pro quolibet contrafaciente et qualibet fenestra qua contrafecerit et accusator habeat dimidiam dicte pene si per eius accusa veritas habebitur et teneatur in credentia. Captum per L, contra III, extra <->. (CMa 3, f. 171r)
1427-06-25 Pro lignamine de portu exportando crida
Captum fuit de cridando publice quod omnes illi qui habent aliquod lignamine in portu Ragusii in mari illud debeant inde extraxisse et exportasse hinc usque ad octo dies proxime futuros et si non apportaverint usque ad dictum terminum quod elapso termino esse debeat comunis Ragusii. (CMin 4, f. 97v)

1429-05-07 Pro lapidibus a littore portus levandis
Captum fuit quod quicumque habentes lapidas et pianchas ad litus portus civitatis eos et eas inde levasse et asportasse debeant usque ad quintamdecimam diem huius sub pena perdendi ipsos et ipsas qui sint ipso causa et facto comunis nostri. Et quod quicumque decetero exoneravit lapides et pianchas ad litus portus nostri predicti infra quatuor dies a die qua ipsos exoneraverint debeat illos asportasse et inde levasse sub pena predicta. Et de hoc fieri debeat proclama.
In margine: Eodem die cridata per Ratchum preconem.
Die 14 mai 1429 declaratum fuit per dominum rectorem et parvum consilium quod ser Nicola I. de Caboga non subiaceat pene huius partis pro lapidibus suis qui sunt in portu. (CMin 4, f. 239v)

1430-01-24 Pro arena non fodienda de portu
Captum fuit quod nullus cuiusque condicionis decetero audeat vel presumat intra catenam portus in mari vel extra mare fodere et accipere arenam sive sablonum sub pena yperperorum trium pro quolibet contrafaciente et qualibet vice cuius pene medietas perveniat in accusatorem si accusator fuerit et teneatur de credentia. Et de hoc fieri debeat proclama.
In margine: Die scripto cridata per Pascoe ripparium.
(CMin 5, f. 11r)
1430-10-17 Pro barchis et lignaminibus existentibus ad portus
Captum fuit quod pro ultimo termino per totam diem domenicam proxime futuram die 22 huius quicumque habentes barchas fragendas, legnamina, lapides, arenam et letamen (ad pones portus cancell.) et alia obstacula et impedimenta <ad portus> ea amovisse et alio aportasse debeant infra dictum terminum quo elapso perdita sunt et per comune nostrum accipienda debenat et de ipsis nulla contra fieri possint.
In margine: Eodem instanti cridata per Ratchum preconem.
(CMin 5, f. 69v)

1431-09-26 Pro lignamine levando de mari et littore portus
Captum fuit quod quelibet persona que habet legamen in mari intra portum ipsum legnamen per totam diem hodiernam levasse et extraxisse debeat de mari sub pena perdendi ipsum quod ipso facto ex contrabando perdita sit. Et similiter quelibet persona que habet lignamen in terram ad litus per quod impeditur ne barche trahi possint in terram ipsum inde levasse debeat usque per totam tertiam diem octobris proxime futuram aliter ipsum lignamen perditum sit et habeatur pro contrabando. (CMin 5, f. 146v)

1432-02-20 Pro arena non cavanda intra portum
Captum fuit quod nullus audeat vel presumat fondere vel cavare arenam seu sablonum intra portum nostrum Ragusii sine speciali licentia domini rectoris sub pena cuilibet contrafacienti vel pro qualibet vice qua quontrafactum fecerit yperperus unus. (CMin 5, f. 180r)
1432-03-22 Pro officialibus laboreriorum communis
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis teneantur et debeant aptare et refficere barbacanum arssenatorum nostrorum parvi et magni ac cohopertos ipsorum repezare et pontem sive ripam lignaminum portus nostri usque ad turrim moli videlicet ex laborerio lapidum ubi fuerit opportunum repezare et similiter muros becarie. Item post dictum laborerium dicti oficiales teneantur et debeant fieri facere unam aliam lapidum penes catenam nostri portus videlicet citra catenam ad cantonatam aliam usque ad primam fenestram domus catene que vadat in mari versus barbacanos arsenatus nostri et longam tantum quantum non possit deinde transire nisi per aquam maris. Item dicti officiales similiter teneantur et debeant fieri facere et sequi novum murum civitatis nostri inceptum a monasterio Sancte Marie de Castello usque ad foveas bladorum comunis. (CMin 5, f. 186v)
1432-07-18 <……>
Captum fuit quod decetero omnes barche vacue que exibunt portum nostrum pro savorna levare et accipere debeant de terreno iactato ad molum penes murum civitatis ubi calx reponitur. Et quod Zivchus custos catene nullam barcam vacuam que non levet ex dicto terreno portum exire non permittat quod terrenum deponere et iactare in mare non possint citra Sanctam Margaritam. (CMin 5, f. 209v)
1432-07-18 <……>
Captum fuit quod decetero omnes barche vacue que exibunt portum nostrum pro savorna levare et accipere debeant de terreno iactato ad molum penes murum civitatis ubi calx reponitur. Et quod Zivchus custos catene nullam barcam vacuam que non levet ex dicto terreno portum exire non permittat quod terrenum deponere et iactare in mare non possint citra Sanctam Margaritam. (CMin 5, f. 209v)

1434-02-20 Quod navigiis et barchis levare debent savornam monasterii Sancti Dominici
Captum fuit quod unusquisque navigium sive barcha que erit in portu nostro et egerit savorna non possit nec audeat exire catenam portus nisi accepit savornam opportunam ex savorna que est penes ecclesiam monasterii nostri Sancti Dominici ubi petrarii laborant donec tota fuerit asportata. Quam savornam portandam comune nostrum solvere debeat portantibus illam usque ad marinam portus et quam nullo modo possit in mari nec infra proicere de versus levantem a ponta furcarum citra et de versus ponentem a loco Glotoni citra sub pena yperperorum quinque pro quolibet et qualibet vice qua contrafactum fuerit. Quorum exequendorum Matchus armiralius noster sit superstes et Zivchus custos cathenarum sub pena yperperorum quinque quemquam navigium sive barcam non permittat portum exire nisi accepta savorna modo predicto.
Cridata ipsa die per Simonem preconem. (CMin 6, f. 110v)
1434-05-22 Pro officiales laboreriorum pro lapidibus, magistris incidendis barbacano novo aptando et ponte lapidis reparando
Captum fuit quod officiales laboreriorum incidere facere debeant lapides magnos a fondamento penes ad mollum apud barbachanum novum et si in aliquo dictus barbachanus eget emendatione debeat ipsum prout expedit facere aptari. Et similiter aptari facere debeant si et prout expedit pontem lapidis de medio qui est ad portum nostrum. (CMin, f. 136r)
1434-07-24 Pro mundando portum nostrum de lapidibus
Captum fuit de dando Radino marinario yperperos tres ita tamen quod per totum mensem augusti proxime futurum debeat de portu nostro usque ad catenam traxisse et levasse omnes lapides apparentes in aqua et existentes in ipso portu qui lapides debeant esse ipsius Radini. (CMin 6, f. 155v)

1436-05-26 Officiales
Ser Paladinus de Gondola et ser Marinus Mi. de Restis ellecti fuerunt officiales ad eundum cum magistris Appulis ad molendina Breni et ad Vergatum et alibi ubi sunt aque ad ostendendum aquas sive loca aquarum nostrarum et ab eis sciscitandum si aliquo modo aliqua aqua dictorum locorum posset conduci Ragusium et quomodo qua via et quo precio, et voltas arsenatus, portum quam mundandam iuxta formam partis hodie in rogatorum captam. (CMin 7, f. 60r)
1436-08-28 Pro barchis et lignamine levandis de portu
Captum fuit quod crida publica fieri debeat quod quelibet persona habens barcas fragidas vel lignamen in terra ad pontem et pescariam portus nostri illas et illud inde levasse et asportasse debeat infra octo dies a die cride facte aliter ipso termino elapso barce ipse et lignamen perditum erunt et per comune nostrum accipierint. Cridata eodem die per Ratchum. (CMin 7, f. 82r)

1437-11-19 Pro barche zopolis et ladiis fragidis levandis de portu
Captum fuit in minori consilio ad bussolas et ballotas quod omnes et singule barche, zopoli et ladie que et qui sunt et esse reperiuntur in partibus maris Ragusii frazide et frazidiet nullus valoris debeant asportari inde per eos quorum sunt per totum mensem presentem sub pena perdendi tales barchas et ladias ac zopolas et communi nostro applicandi. (CMin 7, f. 171v)

1439-12-01 Quod lapides non descaricantur ad portus
Captum fuit quod deinceps nulla persona audat nec presumat descaricare super aliquo loco ex pontibus existentibus in portu nostro aliquos lapides alicuius manericy sub pena ypp. V pro quolibet contrafaciente et qualibet vice. Et similiter quod nulla persona audat nec presumat laborare ad portum nostrum aliquos lapides sub pena ypp. xxv pro quolibet contrafaciente et qualibet vice. (CMin 8, f. 110v)
1439-12-03 Pro Maroe Grigurevich
Captum fuit de faciendo graciam Maroe Grigurevich quod posit vendere ad portum fructus comestibiles quod habet in barcha civibus nostris Ragusii et pro libito voluntate non obstantis ordinibus in contrarium superinde loquentibus. (CMin 8, f. 111r)

1440-03-09 Pro petris levandis de portu
Captum fuit quod officiales nostri fabrice regiminis expensis nostri communis debeant amoveri et nectari facere petras existentes in buca portus nostri. Ita quod navalia libere intrare possint in portum nostri communis. (CMin 8, f. 138r)

1441-06-27 Inferetur fenestra thesauriorum
Captum fuit quod tesaurerii Sancte Marie inferare et aptare faciant fenestram existentem in domo tesaurarie que fuit ser Petri de Ragnina et que respiciat supra portum. Ita et taliter quod stet et reducatur in forma qua et prout sunt alie fenestre circumvicine.
Die XXVII iulii 1441 captum fuit quod dicti tesaurarii inferare et aptare faciant scriptam fenestram ad tardius usque per totam decimum diem augusti proxime futurum sub pena yperperorum XXV pro quolibet. (CMin 9, f. 2r)
1441-07-30 Pro officialibus armamenti
Captum fuit quod officiales nostri armamenti fieri facere debeant unam sirochetam ad locum portus nostri ubi naves intrant ut naves in portum intrare non possint. Et quod ipsi officiales dare debeant custodi chatene portus unum canepum de brachiis passibus septem pro cathena trahenda. (CMin 9, f. 10r)
1441-11-23 Officiales
Ser Franciscus de Benessa, ser Iacobus Laurentii de Sorgo et ser Iohannes de Restis ellecti fuerunt officiales ad mittendum pro pallis et alia faciendum que opportuna fuerint circa portum et cathenam ipsius aptandum.
Die 29 novembris. Captum fuit quod suprascripti officiales debeant repizare facere cathenam portus nostri quia de ipsa ceciderunt certa farra cum minori expensa qua fieri poterint. (CMin 9, f. 37v)

1442-02-16 Pro savorna levanda per barchas et navigia Ragusium
Captum fuit quod omnes et singule barche et navigia Ragusii que ibunt extra portum Ragusii non possint abire de portu nisi prius acceperint savornam debitam subtus domum Milorath fabri sub pena yperperorum quinque pro quolibet patrono dictarum barcarum et navigiorum contrafacientem et qualibet vice. Et teneatur Marcus Tudrovich guardianus portus habere curam et diligentiam ad faciendum observari contenta in presenti parte. (CMin 9, f. 62r)
1442-08-06 Contra Radegliam Ghecinotich
Captum fuit de ponendo penam Radeglie Ghecinotich de ipp. XXV quod per totam diem quintamdecimam huius mensis debeat exportasse et subtratasse de suo lignamine pontis portus nostri ad penam predictam.
1442, die XIIII augusti prorogatus fuit dictus terminus per totum mensem presenti.
1442, die 28 augusti prorogatus fuit dictus terminus per totum mensem presenti. (CMin 9, f. 110v)

See also:
Philippe du Fresne Canaye, Voyage du Lévant, M. H. Hauser,Paris: Ernest Leroux editeur MDCCCXCVII, relevant parts.