e6

cantonata meniorum et turris Pusterle

1408-08-10 Pro repecando cantonatam meniorum apud Sanctum Iohanem
Captum est [in minori consilio] de accipiendo (slaniças cancell.) magistros muratores qui laborant slanicas comunis noviter fiendas apud Sanctum Iohanem et de faciendo repicare cantonatam meniorum Ragusii apud Sanctum Iohanem de Pusterla. (Ref 33, f. 64r)

1410-03-24 Pro barbachano
Captum fuit quod fiat unus barbachanus pro assecurando murum cantonate a parte maris ubi cecidit turis in Pusterla. (Ref 33, f. 143v)
1410-07-10 Pro turri de Pusterla
Captum fuit per dictum consilium [minus] quod laboretur et fiat turris de via di Posterla pro ut sicut fuit ante. (Ref 33, f. 153v)

1412-01-04
Ser Blasius de Sorgo, ser Paulus de Gondola, ser Nicolas P. de Poza electi fuerunt ad videndum arsenatum bregantinorum et turrim Pusterle et reducent consilio minori. (Ref 34, f. 4r)

1414-06-21
Captum fuit [in minori consilio] de precipiendo officialibus laboreriorum comunis quod debeant ordinare magistrantiam unam ad laborandum muros civitatis et incipiant a cantono Sancti Iohannis et aliam magistrantiam ad laborandum domos comunis post aurifices. (Ref 34, f. 127v)

1424-9-28 Pro reparandis barbacannis in arsenate et aliis
Caputm fuit de imponendo penam yperperorum vigintiquinque pro quolibet officialibus laboreriorum comunis quod usque ad per totum mensem octobris proxime futurum debeant reparasse et reaptasse barbachanes in arsenate et ad Sanctum Iohanem de Pusterna et pontes sive molos portus ubi est opportuna. (CMin 3, f. 164r)

1428-04-20 Pro cantona moli reaptanda
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant reparari facere cantonatam moli sive barbacanis turris ser Iacobi de Gondola et complendi id quod non est completum et similiter quod debeant reparari facere cantonatam subtus domum Zivchi custodis catenarum. (CMin 4, f. 155r)

1431-04-28 Pro turi inter Sanctum Andream et Sanctam Mariam murandam et barbachano turis ser Iacobi de Gondola murandis
Captum fuit de commitendo officialibus laboreriorum quod murari et laborari solicite debeant turim existentem inter Sanctum Andream et Sanctam Mariam de Castello que corruerit levando et murando ipsam in altum tantum quantum fuerunt muri ibidem. Et similiter fieri ac laborare et murare facere debeant barbachanum turris ser Iacobi de Gondola post turrim moli. Et quod ad scolium Sancti Petri fieri facere possint et debeant lapides oportunos pro ipso barbachano longitudinis palmorum quatuor vel circa ad minus pro quolibet lapide et latitudinis per racionem. (CMin 5, f. 110v)

1445-07-01 Pro duabus portis fiendis apud schallam Sancti Iohannis
Captum fuit quod officiales sallinarii debeant fieri facere duas portas ligni cum saratiis et clavibus unam videlicet ad schallam muri civitatis apud ecclesiam Sancti Iohannis de Pusterna et aliam portam ad callescellum apud dictam eclesiam Sancti Iohanis. Quarum portarum claves tenere debeat ille presbiter qui vadit ad officiandum ad ipsam eclesiam et moratur in hospitali. (CMin 10, f. 143v)