1418-10-12 Pro Pascoyo Radichievich pro candelis fiendis
Captum fuit de firmando Pascoyum Radichievich pro duobus annis proxime futuris ad artem candelarum de sepo cum omnibus pactis, modis et condicionibus sicut continentur in pacto olim facto inter comune nostrum et Colendam Ciclinovich et quod dictas candelas vendere teneatur a mane tempestive usque ad primas horas noctis qualibet die <exceptis diebus sollemnibus et festivitatibus in quibus non apertitur dohana magna> et vendere teneatur candelas bonas et quod teneatur recipere ad pensionem unam voltam comunis sive apothecam prope Plateam comunis ubi vendere debeat candelas predictas modo predicto. Et quod dictus Pascoe teneatur dare nunc ydoneam fideiussionem pro denariis quod mutuo habet a comune nostro. Et quod comune nostrum teneatur eidem Pascoyo dare pro adiutorio pensionis dicte apotece sive volte ypp. decem quolibet anno ex dictis duobus annis. (CMin 2, f. 16v)
See also: Liber domorum, 170
1421-4-15 Pro ser Nicola P. de Poza
Captum fuit de precipiendo officialibus laboreriorum comunis quod aptari faciant cohpertam stationis ser Nicole P. de Poza quam tenet a comuni Ragusii. (CMin 2, f. 188v)
See also: Liber domorum, 169
1421-5-6 Ser Zore de Palmotha pro apotheca
Captum fuit de concedendo ad affictuum ser Zore de Palmotha apotecam comunis quam petit et quod expensis comunis aptetur illius conductus. (CMin 2, f. 192r)
See also: Liber domorum, 174
1423-12-16 Libertas ser Zore de Palmota
Captum fuit de dando libertatem ser Zore de Palmota quod expendere possit usque ad yperperi quatuor in stacione illa nova quam habet ad affictum a nostro comuni et quod excomputare possit illos ex affictu eiusdem stationis de anno 1424 proxime venturo. (CMin 3, f. 105v)
1425-3-20 Pro domo concessa Marino de Bizea pro cisterna
Captum fuit quod Marinus de Bizea et Marinus de Misglen debeant facere cisternam in domo intus quam conduxerunt a comune Ragusii et non extra domum et quod ghattum quem fieri facient pro purgho debeant dirigere ante domum ad gatum Bartholomei purgatoris. (CMin 3, f. 208r)
See also: Liber domorum, 174
1429-11-22 Pro statione Marini de Bizea reparanda expensis ipsius Marini
Captum fuit quod officiales laboreriorum ducant secum magistros in ea re expertos et vadunt ad videndum stationem quam tenet a comune Ragusii Marinus de Bizea et extimari faciant damnum datum in dicta statione per ipsum Marinum. Et quicquid extimatum fuerit dictum damnum referre debeant domino rectori qui dominus rector sub certa pena debeat rogare dictum Marinum ad deponendum in camera dictam extimationem et terciam partem de pluri de quo deposito dicti officiales laboreriorum debeant reparari facere dictam apotecam et si quid superfuit restitui debet dicto Marino. (CMin 4, f. 279v)
1429-12-20 Pro stationibus quas tenuit Marinus de Bizea
Captum fuit quod Marinus de Bizea pro resto omnium damnorum factorum per Marinum de Bizea in stationibus quas tenuit a comune et reparatis per officialibus laboreriorum comunis idem Marinus solvere debeat dictis officialibus laboreriorum ypp. triginta grossorum et quicquid ultra expendiderint debeat solvi debeat expensis comunis. (CMin 4, f. 283r)
1442-04-12 Pro statione Nicole Mar. de Nale
Captum fuit quod officiales laboreriorum aptari facere debeant tectum et portas stationis comunis nostri quam tenet Nicola Mar. de Nale si opus fuerit aptari examinando prius eam stacionem si egebat aptacione. (CMin 9, f. 73r)
1444-04-23 Pro statione Nixe Marini de Nale repiçanda
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant repizari facere cohopertam stationis communis …… Nicola Marini de Nale …. repizari facere debeant fenestras . …. si opus fuerit. (CMin 10, f. 32v)
See also:
Della mercatura et del mercante perfeto.Libri quattro di M. Benedetto Cotrugli Ragueo scritti gia piu di anni CX et hore dati in luce. In Vinegia all’Elefanta MDLXXIII, relevant parts.
Governo della Famiglia di M. Nicolò Vito di Gozze, Gentil’huomo Raguseo, Accademico occulto, In Venetia: Presso Aldo CIƆDXXCIX, relevant parts.
Philippe du Fresne Canaye, Voyage du Lévant, M. H. Hauser,Paris: Ernest Leroux editeur MDCCCXCVII, relevant parts.