Use also search options for turres et muri
1403-04-21 Pro manteletis
In rogatorum consilio ballotis XXX. Prima pars est de poni faciendo de manteletis ad turres et muros civitatis ubi paruerit et domino rectori et suo minori consilio videbitur opportunum. Captum per ballotis XVII. (Ref 32, f. 142v)
1407-02-12
Item in dicto [minori] consilio captum fuit quod fiat crida per preconem comunis quod nulla persona audeat vel presumat ponere nec poni facere aliquam sclavinam, lintamina nec alio pannos linteos vel laneos super muris comunis sub pena perdendi illam rem que inventa fuerit super dictis muris. Et persona punienda sit arbitrio regiminis. Et similiter quod nulla persona non presumat proicere inmondicia prope muros civitatis. (Ref 33, f. 11r)
1410-01-14 Officiales pro fortificatione
Captum fuit [in minori consilio] de eligendo tres qui viderint id quod eis videntur bonum et necessarium de facto (terre cancell.) Ragusii et de armis pro fulciendo et fortificando civitatem.
Officiales eadem (?) ser Marinus de Bona, ser Paulus de Gondola, ser Pasqualis de Resti electi ad videndum omnia id quod eis videatur necessarium et vale pro fulciendo et fortificando civitatem tam de armis quam de aliis et aducendo consilio minori. (Ref 33, f. 132r)
1410-07-10
Item captum fuit [in minori consilio] quod portetur ad consilium maius factum domorum que sunt super muro comunis. (Ref 33, f. 153v)
1414-08-16
Captum fuit [in minori consilio] de mittendo duos ex consiliariis minoris consilii ad videndum in muris civitatis super mare fenestras et foramina et ipsas fenestras et foramina adducant in scriptis minori consilio. (Ref 34, f. 135r)
1415-11-4 Pro officialibus saligii
Captum fuit de dando licentiam officialibus saligii quod illud terrenum quod tollunt de viis que saligantur possint facere poni in turribus comunis. (CMin 1, f. 46v)
1416-4-2 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant erigere in altum unam aliam turrim ad muros comunis iuxta ordinem per ipsos inceptum reliquendo unam in medio inter illam quam erexerunt in altum et illam quam erigent vigore huius partis. (CMin 1, f. 77/a r)
1418-4-18 Pro faciendis laboreriis in civitate Ragusii
Primo pro muris a latere versus marinam et pelagi ubi non sunt anditi vel scale, aptetur ut fieri possit defensa, si esset necessarium. Captum per 29 contra 3
Item quod monsterium sancti Dominici ponatur in scolio secundum partem captam in minori consilio in 1414(?) die xxvi februarii. Captam per 29 contra 13
Item pro securitate turris moli nobis videtur quod porta dicte turris posita sit in alto, taliter quod aditum habeat, a civitate per murum quo ad eam itur, eo modo, ut habet turris Sancti Luce. Et illa que est inferius si murata. Captum perr 17 contra 12
Item post hospitale comunis iuxta murum civitatis, et similiter post monasterium sancti Marci, fieri debeat una via, secondum partem captam in libro viridi ad capitulum 97. captum per 28 contra 1. (CRog 1, f.105r)
1420-4-11 Pro terreno ponendo in turribus
Captum fuit de dicendo et imponiendo officialibus laboreriorum quatenus dent libertatem omnibus habentibus domos prope murum civitatis a parte montis ut possint ponere terenum quod est prope dictum murum civitatis in turribus dicti muri expensis eorum habentium prope murum domos si volunt. (CMin 2, f. 122v)
1420-05-17 Ordines editi tam pro custodia quam aliorum necessariorum civitatis, ad presens consilium delati per officiales ad hec ellectos firmati prout inferius apparebit
Primo quod omnes buce arsanati murentur usque ad peducia arcus ex subtiliori muro lapideo quo possibile sit facere pro eo negocio. Firmatum per xvi contra xv.
(…)
Item sub turri sancti Luce post comunem domunculam prope pallatam macelli aptetur et reparetur murum taliter quod a parte exteriori civitatis transiri non possit ad veniendum intus portu. Firmatum per omnes.
(…)
Item fieri debeat unum murum a turreta cathene versus arsanatum usque ad mare taliter quod post molum per terram transiri non possit secundum quod in parte per consilium rogatorum capta in millesimo quadringentesimo decimo octavo die quartodecimo Julii continetur. Firmatum per xxx contra i.
(…)
Item compleatur murum et aditus turris moli, et fieri debeat porta dicte turris in alto eo modo quo in parte per consilium rogatorum capta in millesimo quadringentesimo decimo octavo die quarto decimo aprelis(!) continetur. Captum per omnes.
(…)
Et cum videamus, muris civitatis et castri sancti Laurencii multa laboreria esse necessaria, quia dictis muris non sunt scale nec anditus ad sufficientiam.
(…)
(CRog 2, f. 113v-114v)
1420-07-31 Ordines editi pro provisionibus civitati necessariis per officiales ad hec electos ad presens delati consilium firmati prout inferius apparebit
(…) Item ordinamus quod aptentur anditus murorum circum civitatem et repertum est anditus deficere circum palacium regiminis. Item a terracia illorum de Georgio ad terraciam ser Nicole de Caboga necesse est ut fiat una scala lignorum. Et a terracia ser Marini de Caboga usque ad sanctum Thomam anditus deficiunt, et architi(!), nec stari potest ad murum pro faciendo defensam. Item a sancta Foscha usque ad turrim Caleregni anditus et archeti deficiunt, et tamen in aliquibus locis murum est bassum et in aliquibus fractum. Unde ordinamus quod ubi scale deficiunt et anditus fieri debeant, et fracture murorum reaptentur. Et item aptari debeat sub barbachano muri quod est sub monasterio sancte Marie de Castello et inde per aliquos transiri non possit. Dictum autem laborerium modice erit expense. Firmatum per xxvi contra i.
Item scala lapidea que est iuxta Sanctum Lucham qua itur super muris civitatis et removeatur, et ponatur in turri que est supra macellis. Et cum in dicta turri scala fuerit posita quolibet sero dicte turris porta aperiatur, ut custodes super muro ire possint, et de mane quam quando porte aperiuntur claudatur. Et dicte turris clavis cum aliis clavibus portarum ponatur ad claudendum et aperiendum ut dictum est. Similiter turris penne ad caput arsanati levari debeat in altum tantum quantum est apodium et merli ut ea ad defensam operari possit murum latum est et aditus habebit, et si ipsi fieret palmentum melius esset. Et modo simili executioni mittantur partes capte videlicet de faciendo aditus castro sancti Laurencii. Et de murando bucchas arsanati. Et de faciendo murum iuxta cathenam, et murum turris moli ad murum civitatis compleatur, ut turris moli porta a in alto ponatur ut captum est. Et quia dictum est coronam dicte turris moli ab uno ex lateribus ruinam minari, ordo eam aptandi detur. Firmatum per omnes.
Item ordinetur quod bombarde due super domunculam catene ponantur, que bombarde recomittantur custodi catene cum pulvere et lapidibus ut si necessarium fuerit operari possint. Et dictarum cavaleti stent ad postas ubi fuerit expediens. Et duo alii cavaleti ponantur ad macelli pallatam quorum bombarde, pulvis et lapides scribano macelli recomittantur, ut operari possint in necessitate casu. Et similiter duo alii cavaleti ponantur super turri que est ad pontem farine, et eorum bombarde, pulvis et lapides sint in manibus obradi ab arsanatu ut si necessarium fuerit operentur. Et de lapidibus a bombardis detur ordo faciendi in ea quantitate que videbitur expedire. Firmata per omnes.
(…)
(CRog 2, f. 138r)
1424-5-2 Pro mantelletis et alis laboreriis civitati opportunis
Captum fuit vigore libertatis habite a consilio rogatorum de commitendo et precipiendo officialibus laboreriorum quod debeant attendere ad faciendum mantelletos super muros civitatis et aptandum bombardas et alia laboreria contenta in dicta parte scripta in libro dicti consilii rogatorum die 29 mensis aprilis proxime preteriti. Et quod incipiant a turri de molo eundo versus pelagus. (CMin 3, f. 140r)
1424-6-8 Pro turibus reparandis
Captum fuit quod officiales dare debeant tot maderias, videlicet scorzas officialibus laboreriorum quot petierint pro turres. (CMin 3, f. 147v)
1424-06-14 Pro quinque officialibus elligendi pro provedimento fortificationis civitatis
Prima pars est de induciando super arengatis et interim elligendi et faciendi quinque nobiles officiales, qui tam intra, quam extra civitate et ad sanctum Laurentium, videre et examinare debeant, quicquid opus est, et eis opportunum videbitur ad fortificationem civitatis et sancti Laurentii. Et illud provedimentum, quod eis videbitur, faciens, portans ad presens consilium. Captum per xxv contra v
Secunda pars est de deliberando in presenti consilio. (cancell.) (CRog 3, f. 216r)
1424-06-17 Pro provisionibus pro fortificatione et munimine civitatis // Quere provisiones de quibus hic in parte introscripta fit mentio in fine huius libri sub hoc signo
Prima pars est de sequendo provisiones allatas per quinque officiales pro fortificatione et munimine civitatis. Captum per xxvi contra iii extra i
Secunda pars est de induciando super eisdem provisionibus (cancell.)
Prima pars est de dando libertatem domino rectori et minori consilio incipiendi sequi laboreria supradicta et provisiones ubi et a quibus provisionibus ipsis domino rectori et minori consilio videbitur (cancell.)
Secunda pars est de incipiendo sequi provisiones predictas ad laborandum ubi presenti consilio videbitur. Captum per xviii contra xi extra i (CRog 3, f. 216v)
1424-06-17 //quare partem consilii rogatorum per quare partem presentes ordines fuerunt firmate in presenti libro in 1424 die xvii Junii
Quisti sono li ordeni fatti per fortificar la citta de Ragusa, presi in pregado como appare in questo libro, la parte presa in 1424 adi xvii zugno.
Pare alli cinque offiziali azo electi de provedere sopra la fortification de la citta per lo modo infrascritto zoe. Et(!)
E prima pare de provedere al porto in questo modo zoe murare la torre de la penna per mo che sia tanto alta quanto e laltra. Per xiiii contra xviii
Anchora de complire le duy archi de la arsena et de murare le boche de la arsena. Per xii contra xxii
Anchora de far murare uno muro sotto la toretta de la cathena del porto, come altre fiade fo ordena, si che nesun non possa passar oltra. Per xxviii contra iiii
Anchora de far conzare la corona de la torre del molo. Per xxii contra x
Pare anchora ali detti officiali de far fare un muro acomenzando al muro novo dela citta a rente la chiesia de sancta Margarita et andiando dretto per longo passi 22 fin al cantone de ponente de la chiesa de san Michele, accostandose a tutto lo muro de la detta chiesa de san Michele dal lado de pellago, fazando la via drieto la dicta chiesia larga uno passo, toglando algune casete de special persone et façando el muro computando, dove basso e alto lo terrren lun col laltro, alto quanto parera bisogno. E dal detto cantone de ponente da la detta chiesia de san Michel accostandose al muro vecchio de la citta, andando verso ponente, fin a la torreta de ser Marin de Zrieva pare de far alçare el muro vecchio, ingual de questo novo che se die far el qual muro vecchio dal detto cantone de san Michel, fin a la detta torretta son passi 20. per xviiii contra xiii
E dal muro de la torretta de ser Marin de Zriva dove al presente se lavora cosi se vaga drieto lavorando in verso ponente, fin a la chiesia de sancta Maria. Per xxi contra xi
Pare anchora ali detti officiali partandose dal muro alto de hospedal andando verso ponente, de levare quello muro basso de la cita che e a rente lorto de sancta Maria de Castello, e farlo inguale colaltro, e tor due passi e mezo de la casa del refectorio del detto monester. E in li detti passi 2% fare el muro de la citta e lo detto refectorio. E partandose dal detto muro che se fara in refectorio andando verso ponente per lo orto lassando fora li olivari et entro lo morare continuar lo detto muro de la citta, fin a la casetta dela guardia dove fo lo molin. Per xxi contra xi. 1425 die xxx aprilis correpta fuit haec pars per partem captam in presenti consilio rogatorum. In dictis(?) modo(?) indictione die
E partandose da la detta casetta della guardia appresso dove fo lo molin andando verso ponente, fin a la chiesia de sancto Andrea, continuare lo detto muro de la citta, levandolo alto passi due fin ali archetti et façando via al muro larga uno passo. Per xv contra xvii
E da la chiesia de sancto Andrea, fin al muro de Calarigna continuar lo detto muro fazandolo alto due passi. E per tutti questi muri far archetti per andito non fazando via per lo monastier de sancto Andrea. E andando lo muro come va al presente. Per xi contra xxi
E se per questi muri vignera a fir tolte ad algun case terreni o alguna cosa fir guasta, o altro danno fatto, se debia pagar per lo comun, segendo la extimation che sera fatta. E se in parte fosse tolta e levata alguna cosa, lo resto se gli debia murar a costo del comun. Aço che la casa vegna a remagnir integra e complita. Per xxiii contra viiii
Pare anchora alli detti offiziali che in prima de presente una magistranza debia lavorare al muro da fir fatto a sancta Margarita. E che quelli altri che lavora la debiano lavorare de longo. E che unaltra magistranza debia lavorare a la torre dela penna. Per xviii contra xiiii
Anchora pare ali detti offiziali de reconzare quella casetta de legname che e al porto dove se soleva lavorar le bombarde per che sta per cadere. Per xiii contra xviiii
Anchora pare ali detti offiziali chel se debia fare uno ponte levatizo a sancto Lorenzo li dove e al presente. Per xviii contra xiiii
Anchora che a la porta se debia far una fenestrella piccolina inferrata azo che se possa vedere chi battera a la porta. Per xxiii contra viiii
Anchora far fare sopra la porta in su lo muro uno campanilo con una campana, per resviglare et domandar le guardie. Per xxii contra x
Anchora far complir lo andito de li archetti che e acomenzado, azo che se possa andar intorno tutto lo castello. E far una volta alo cantone dal lado de Danze dove e fatto lo muro. E far tre scale de piera, una de lado da la terra, latro de lado de Danze, laltra de lado de pellago. E far due casette per guardia in duo cantoni dal lado de pellago. Per xxvi contra vi
Anchora quello campizello che e sotto lo muro dal lado de pellago che se debia guastar overo fare uno barbacane al muro. Per xx contra xii
Anchora pare alli detti offiziali per che la torre de Menze dal ladi de terra ferma non a fosso chel se debia nettare intorno essa torre e complire lo barbacan. E per che al presente quelle altre doe torre acomenzade, non se pon complire, che per mo se gli debia far li merli aço che se possa stare alla defesa. Per xiii contra xviiii
(CRog 3, f. 301r-302r)
1424-6-27 Pro lapidibus ponendis super menia civitatis
Captum fuit de commitendo officialibus laboreriorum nostri comunis quod mictere debeant expensis comunis barcas pro conducendo lapides ponendas supra menia civitatis pro defensione. Et dum conducti fuerint deberint precipere omnibus famulabis civitatis ad sexterium ad sexterum quod debeant illos lapides portare super menia predicta illis penis, condicionibus et modis quibus captum fuit alias pro fossato porte Pillarum ut patet in presenti libro sub die XV ianuarii 1424. (CMin 3, f. 150v)
1425-3-3 Pro muro civitatis
Captum fuit de committendo et imponiando officialibus laboreriorum comunis quod sine mora et sine ullo intervallo prosequi faciant solicite ad laborerium muri civitatis <continuando> ab hospitale ser Marini de Bodaza et eundo versus monasterio Sancte Marie de Castello. (CMin 3, f. 203v)
1427-05-07 Libertas pro officialibus laboreriorum
Captum fuit et data libertas officialibus laboreriorum comunis quod pro laboreriis que fieri faciunt ut habere possint commodius lapides et savornam possint fieri facere portam unam in muro civitatis a parte pelagi que tam claudi et clavari possint et apperiri dum eis opportunum erit. (CMin 4, f. 87v)
1427-05-13 Pro officialibus armamenti
Captum fuit de dando libertatem officialibus armamenti quod dare debeant officialibus laboreriorum comunis usque ad tres maderios et alios palos pro palestratis pro faciendo portam causa accipiendi lapides de versus mare pro laborerio comunis. (CMin 4, f. 88v)
1427-06-13 Pro portis et feraminibus fiendis in scalis muri civitatis
Captum fuit de precipiendo officialibus laboreriorum comunis quod ordinarent et dicant Benedicto de Zaze quod a die lune sexto decimo presentis mensis in antea fieri faciat portas ad quaslibet scalas muri civitatis de lignamine cum feraminibus et clavis quas claudent ad conservandum vicinis ibidem ubi erunt porte predicte qui vicini conservare debeant dictas claves et de sero illas dant custodibus murorum et mane ipsas claves recipiant et conservant et de precipiendo officialibus armamenti quod dent de scorziis maderiorum armamenti pro faciendo portas predictas et de maderiis … (?) (CMin 4, f. 94v)
1427-06-16 Pro fenestris in portu ferrandis [ball. LXIIII]
Prima pars est quod tam pro contrabannis evitandis quam pro maiori securitate civitatis quod omnes illi qui habent domum supra portum Ragusii et fenestras in primo solario domus ultra stragno debent et teneantur usque ad per totum mensem iulii proxime futurum fecisse ferrari ipsas fenestras primi solarii et stragni prout sunt fenestre primi solarii domus voivode Sandagl sub pena yperperorum centum pro quolibet contrafaciente et qualibet fenestra qua contrafecerit et accusator habeat dimidiam dicte pene si per eius accusa veritas habebitur et teneatur in credentia. Captum per L, contra III, extra <->. (CMa 3, f. 171r)
1430-03-11 Provedimentum pro armamento municionibus et custodia civitatis
(…) Messer lo rector et menor consiglio instare e solicitare debiano de far murar et complir et fortificare li muri de la cita et la cita quanto si puo, et alloro possibile sia in questa estate, non tanto a belleza, quanto a forteza, specialmente li dove piu bisogno glie parera. Captum per omes. (CRog 4, f. 136v)
1432-02-20 Provedimentum allatum per tres nobiles officiales super inde ellectos pro conservatione et augmentatione nostre rei publice, et hoc pro novis presentialiter sonantibus firmatum ut infra
(…)
Item a benplacito del pizolo consiglio che lor vadano a veder e examinar le mure de la citade nostra per mar. E fazano e provedano quanto li parera esser de bisogna de proveder per quelle mura. E specialmente a far murar la torre de la penna del porto nostro. Per omnes.
Item a beneplacito del pizolo consio fazasi serar de muro sotto la torre de le cadene, azio che non sia ambito in torno de quella, come altre fiade fu prexo per conseio del pregato. Per omnes.
Item a beneplacito ut supra, sia provezuto o con muro o con rete de ligname, che larsenate non sia aperto, che si possa intrar ne insir de la citade per la via di mar. E che a questi tempi de mo, sia fatto meglior guardia di quello si fa al presente dentro dal arsenate. Per omnes. (CRog 5, f. 66rv)
1432-03-15 Provedimentum allatum per tres nobiles pro eo ellectos pro custodia civitatis, firmatum fuit capitulatim(?) ut infra
(…)
Item chel sia repezate le casete son intorno le mure, e in le torre per guardia di tuto li fara bisogna. E mancando alguna di quelle ad esser fatta, si debano persimile far di novo…(?). Per omnes
E chel si debia far far le porte con le sue serature e chiave a tute le scale de le mure, dove son al presente et e usitato de esser. Le qual chiave siano ricomandate e date a salvar alli piu proximi visini de quelle scale, siano persone sufficiente. I quali vixini debano di sera aprir le ditte porte ale guardie et la matina serarle, salvando ut supra esse chiave apresso desi.
(…)
Primo chel detto menor consiglio vada a veder et examinar le mure de la citade per mar etc.
Secundo che si faza di muro serar sotto la torre de le cadene etc.
Tertio sia serato larsenate con muro o con rete etc.
(CRog 5, f. 72r)
1432-08-24 Pro turri munitionum bombardiorum aptanda
Captum fuit quod officiales armamenti aptare facere debeant turrim munitionum bombardarum que facit aquam tempore pluviali adeo quod ipse munitiones vastari non possint. (CMin 5, f. 217v)
1433-03-26 Pro portis civitatis refficiendis
Captum fuit quod officiales laboreriorum possint et debeant portas omnes et antimurorum civitatis nostre Ragusii facere renovare sive reparare et repezare illas ex lignaminibus, ferris et aliis quibuscumque prout ipsis melius videbitur bonum esse. (CMin 6, f. 31v)
1433–05-19 Pro non murando versus civitatem cum lapidibus et calce.
Prima pars est quod nullus decetero possit ullo modo murare cum lapidibus et calce sine expressa et speciali licentia consilii rogatorum, a domo quam fecit presbiter super terreno ser Georgii et fratris de Goze, citra versus civitate, intelligendo et eundo cum …(?) suo a mare usque ad viam comunis que est sub domo heredum Ser Marini de Caboga. Captum per xxiii contra xiii.
Secunda pars est de induciando. (cancell.)(CRog 5, f. 141v)
1433-05-26 Pro faciendo murum civitati
Prima pars est de induciando super facto faciendi murum civitati prout arengatum fuit (cancell.)
Secunda pars est de deliberando. Captum per xxii contra xiii. (CRog 5, f. 143r)
1433-05-26 Pro faciendo murum burgo civitatis
Prima pars est de faciendo murum burgo civitatis nostre. Captum per xxv contra x
Secunda pars est de non faciendo. (cancell.) (CRog 5, f. 143r)
1433-05-26 Pro officialibus faciendis pro ordinatione predictorum
Prima pars est de faciendo septem nobiles officiales qui formatis et formatam(?) in scriptis portare debeant consilio rogatorum provedimentum et modum tam faciendi dictum murum burgo civitatis quam ordinandi vias et alia faciendi, que et prout eis melius videbitur et placebit. Qui officiales in consilio rogatorum elligi debeant de septem …(?). Captum per omnes
Secunda pars est de ordinando in presenti consilio (cancell.) (CRog 5, f. 143r)
1433-05-26 Pro muraliis inceptis.
Prima pars est de deliberando super muraliis inceptis fieri in burgo civitatis. Captum per xvii contra xv extra
Secunda pars est de induciando. (cancell.)
Prima pars est quod dicte muralie incepte a superficie terre levari et in altum murari possint brachiis decem (x). captum per xvii contra xiiii extra
Secunda pars est quod levari possint et murari in altum brachiis octo. (cancell.)(CRog 5, f. 143r)
1433-07-11 Pro volta facienda ad turrim salnitrii
Captum fuit pro maiori conservatione salnitrii et pulveris nostri a bombardis quod officiales laboreriorum comunis nostri fieri facere debeant unam voltam ad turrim ubi predicta reposita sunt et reponuntur. (CMin 6, f. 55r)
1433-08-04 Pro officialibus armamenti
Captum fuit quod officiales armamenti debeant levari facere manteletos et apodios qui sunt super muris civitatis et illos reponi faciant in turribus nostris cohopertis sub custodia Matchi armiralii nostri per computum ponendo copiam computi in camera nostri comunis. (CMin 6, f. 61v)
1433-08-06 Pro Ratcho petrario
Item quod Ratchus <……> petrarius continuo debeat laborare barbacanos comunis habendo ad grossos decem pro quolibet die quo laborabat. (CMin 6, f. 62r)
1433-08-14 Pro laboreriis comunis suprastantibus
Captum fuit de supersedendo laboreria comunis usque XVm diem mensis septembris proxime futurum exceptis laborerio barbachani et laboreria catenarum Illius maris que debeant laborari et fabricari et calderia tintorie … Item captum fuit quod laborantes bottas non possint constringi pro laboreriis communis donec durabunt laboreria buttarum. (CMin 6, f. 65r)
1434-03-16 Pro officialibus laboreriorum pro foraminibus murorum civitatis reparatione
Captum fuit quod officiales laboreriorum claudere et murare faciant omnia et singula foramina que facta fuere per speciales personas in muris nostre civitatis dimittendo illa que nomine communis dimissa fuere. (CMin 6, f. 118r)
1434-11-06 Pro murando et ampliando civitatem [ball. CXLIII]
(Prima pars est de induciando super ordine faciendi murare burgo civitatis allato per officiales et lecto in presenti consilio. cancell.)
Secunda pars est de deliberando. Captum per LXXXXI, contra LII.
(Prima pars est de faciendo murum burgi civitatis secundum ordinem allatum infrascriptum et lectum. cancell.)
Secunda pars est de non faciendo. Captum per CXVIIII, contra XXIIII.
Yhesus.
(Riportamento fano li officiali fati ad ordinare lo providimento et modo di murare lo burgo de la cita preso in pregati a murare. Perche non siando preso, ne determinato fin dove stendere et esser debia la tela del muro se die far al borgo ordinatamente non si puo distinguere ne punctalmente ordinare dove, ne como se debia nel muro fare torre, ne in la cita se murara vie ne altro, fa isogno a disponerla bene come si conviene. Ma per dare materia et via pigliando et fermando una cosa che al ordinare et disponere dele altre meglio procedere et determinare si possa, pare ali detti officiali che la tella de esso muro fare et menare se debia comminzando dala torre de quelli de Menze et andando di sotto le caxe di quelli di Caboga, ma disopra la via fina ala castagnola magiore de Colenda Ciclinovich e de la sopra le case de Zoane de Zanin Salimben. E di la per sopra la via ver ponente di sopra li tereni de le ponzelle di Sancta Chiara. E di la andare fin ala via de bel vedere, come meglio parera siando preso fin dove fare et stendere se devera la tela di esso muro. E di la con essa tela andare ale Danze et pigliare tuti li terreni dele Danze, siche rimagnano fine (?) lo muro de la cita che si murera. cancell.) (CMa 5, f. 1r)
1435-07-21 Libertas cazamortuorum
Captum fuit quod officiales cazamortum possint poni facere in una nostrarum turrium per totum presentem mensem exceptis metallibus et aliis mercantiis sive laboreriis auri et argenti alia mercancia que nunc delate fuerunt ex Veneciis per barcham Pauli Radonchovich. (CMin 6, f. 265v)
1438-01-05 Pro domunculis guardiarum in muros civitatis aptandis
Captum fuit quod officiales laboreriorum aptari faciant casetas <et reficere de novo illas que esse consueverunt> in quibus stant super muris civitatis guardie nocturne et portas ad scalas in quibus itur ad muros predictos incipiendo a turri illorum de Menze usque ad turrim de le Ploze <et sequendo per dictos muros civitatis circumcirca> prout fuerit opportunum et expediens et hoc usque dimidium mensis martii proxime futurum sub pena ypp. XXV pro quolibet dictorum officialium contrafacientum.
In margine: Et fuit denunciatum ser Iacomo de Lucaris. (CMin 7, f. 198v)
1440-05-23 Pro foraminibus muri civitatis murandis
Captum fuit quod officiales nostri laboreriorum usque ad quindecim diem proxime futurum debeant inturari et murari fecisse omnia foramina existentia in muro civitatis a domo illorum de Babalio usque ad monasterium Sancte Marie de Castello videlicet illa omnia foramina per que descendi potest de civitate ad mare. Et hoc sub pena ypp-i XXC pro quolibet officialium. (CMin 8, f. 161v)
1440-11-17 Pro faciendo unum archum cum volto ad murum civitatis prope portam portus
Prima pars est de dando libertatem domino rectori et eius minori consilio de fieri faciendo et fabricando petra unum arcum cum volta superius a magazeno sive muro contra magazeni capituli canonicorum ad murum civitatis, qui est prope portus ponte, adherendo ipsi muro, prout melius videbitur ipsi domino rectori et consilio suo pro fortificatione dicti muri magazeni et avantagio nostri comunis. Per XXVI contra V.
Secunda pars est de non dando dictam libertatem. (cancell.) (CRog 7, f. 201v)
1441-06-24 Rumpi murorum civitatis obturandi
Captum fuit quod officiales laboreiorum debeant obturari et claudi facere omnes rumpos existentes factos in muro civitatis nostre de versus mare videlicet in illis locis ubi necessarii non sunt. (CMin 8, f. 264r)
1441-08-01 Pro batello comunis concedendo officialibus laboreriorum
Captum fuit quod officiales armamenti imprestare debeant officialibus laboreriorum batellum comunis pro portando dentes pro turribus. (CMin 9, f. 11r)
1442-05-22
Officiales Steffanus de Volcigna, Zivchus Milenovich et Vlachussa de Vodopia ellecti sunt officiales ad faciendum aperire foramen existentem in muro civitatis ex opposito domus predicti Steffani de Volcigna et per ipsum foramen proici faciendum in mare omnes inmondicias ibidem assumatas. Et expensam que hac de causa fiet compartandi et exigendi super illas domos quas sibi videbuntur misisse et proici fuisse de ipsis inmundiciis sic adunatis. (CMin 9, f. 86v)
1445-07-01 Pro duabus portis fiendis apud schallam Sancti Iohannis
Captum fuit quod officiales sallinarii debeant fieri facere duas portas ligni cum saratiis et clavibus unam videlicet ad schallam muri civitatis apud ecclesiam Sancti Iohannis de Pusterna et aliam portam ad callescellum apud dictam eclesiam Sancti Iohanis. Quarum portarum claves tenere debeat ille presbiter qui vadit ad officiandum ad ipsam eclesiam et moratur in hospitali. (CMin 10, f. 143v)
1446-01-04 Pro dentibus thurrium aptandis
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant parari facere dentes, calcinam et alias res necessarias pro aptando illas thurres muri civitatis quibus dentes ceciderunt. Et quod ex denariis gabelle vini dare debeant singulo mense pro dicta causa ypp-i ducenti. (CMin 10, f. 198r)
1446-02-10 Pro batello comunis dando officialibus laboreriorum
Captum fuit quod officiales nostri armamenti mutuare debeant officialibus laboreriorum batellum magnum comunis quotiensque sibi opus fuerit pro portando dentes muri civitatis a Sancto Petro huc Ragusii. (CMin 10, f. 213r)
1446-03-10 Libertas officialibus laboreriorum de scripta
Captum fuit quod officiales laboreriorum de scripta possint fieri facere unam rupturam in antimuro faciendo tam fieri ad ipsam rupturam unam portam ligni. Et ut quandocumque opus fuerit possint portari facere per ipsam rupturam lapides et alia necessaria pro repezando thuris et muri comunis nostri et pro data expeditione ipsi laborerio debeant ipsum rupturam obtruari facere. (CMin 10, f. 222r)
1446-03-23 Pro officialibus armamenti
Captum fuit quod officiales armamenti mutuare debeant taleos comunis officialibus laboreriorum ut exeque possint et perfici facere laboreria comunis archum muros civitatis. (CMin 10, f. 225r)
1446-12-13 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit quod officiales laboreriorum incipiendo a thuri Gloton et eundo versus ad thurim prope bresalium existentem ad portam Pillarum debeant omnia foramina existentia in muro civitatis videlicet foramina que alias inferata fuerunt et per que omittunt et proiciuntur immunditie inferari facere et alia omnia illa feramina <et fenestras que non concesse fieri per dominum nostrum> obturari facere exceptando tam fenestram magnam et inferatam monasterii Sancti Andree et ballestarias existentes in ipso monasterio et similiter exceptadno fenestram existentem apud hospitale per quam discurrit gattus noviter factus. (CMin 11, f. 61r)
1447-01-21 Pro officiales laboreriorum
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant obturari facere cum calcina coniuxuras existentes in muro civitatis <ubi sunt granaria nova> incipiendo a schala fratrum predicatorum usque ad domum ponderis farine. Et funditur obturari facere cum calzina coniuxuras existentes in muro civitatis a parte muri incipiendo a thuri illorum de Menze eundo versus levantem. (CMin 11, f. 74v)
1447-01-24 Pro laborerio turrium
Captum fuit quod ille due turres que respiciunt versus montem <et respicientes versus levantem> videlicet illa de Menze et alia que nundum completa est debeant murari et conpleri de voltis et coronellis. Et quod omni mense pro laborerio earum debeant dari ypp ducenti ex denariis dohane vini usque quo completum fuerit laborerium ipsarum turrium. (CMin 11, f. 75r)
1447-06-03 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant aptari facere fondamentum antimuri respicientes versus viam Sancte Catarine noviter devastatum ex impetu pluvie magne que fuit et quod etiam fieri facere debeant hostium ad portam qua exitur ad viam ecclesie Sancte Catarine predicte. (CMin 11, f. 100v)
1447-03-14 Pro portis antimurorum aptandis
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant facere aptari portas antemurorum incipiendo a porta de le Ploze usque ad portam Pillarum prout fuerit opportunum et expediens. (CMin 11, f. 82v)
1447-11-02 Pro foraminibus civitatis aptandis
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant aptari facere prout expedit feramina existentia in muro civitatis incipiendo a Sancto Iohanne usque ad Sanctum Andream. (CMin 11, f. 138v)
1448-10-08 Pro rupturis in muro civitatis claudendis
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis debeant portam gatti existentem subtus ecclesiam Sancte Marie que respicit versus pelagum ramizare cum uno pilastro petre vive et ipsam portam inferari facere cum ferris per modum quod intus penetrari non possit. Et de pluri debeant inturari et murari facere duas rupturas sive foramina que sunt in muro civitatis Ragusii videlicet unum existens prope ecclesiam Sancte Marie aliud prope monasterium Sancti Andree. Et predicta exequi debeant per totum presentem mensem sub pena ypp-i XXv pro quolibet ipsorum officialium contrafaciente. (CMin 12, f. 14v)
1449-01-18 Libertas officialibus laboreriorum
Caputm fuit quod officials laboreriorum comunis debeant facere rompi et amoveri facere lapides portantes per fortinam ad foramen fossati de pellago. (CMin 12, f. 48r)
1449-03-15 Pro foraminibus civitatis de mari cludendis
Captum fuit quod officiales nostri laboreriorum debeant claudi facere omnia foramina existentia in muro civitatis a latere maris secundum quod ordinabunt ser Marinus Mi. de Bona et ser Sigismundus de Georgio duo ex consiliariis minoris consilii. (CMin 12, f. 62r)
1450-01-11 Pro muris civitatis murandis a parte montis
Prima pars est de murando muros civitatis a latere montis et quod dominus rector cum consilio ire debeat ad videndum ducendo secum magistros doctos et expertos et secundum quod eis domino rectori et consilio videbitur habito consilio cum magistris debeat reportare presenti consilio secundum quod murari debebit. Per omnes.
Secunda pars est de faciendo aliter. (cancell.) (CRog 11, f. 143r)
1450-05-12
Prima pars est de inducuando super facto muri civitatis. (cancell.)
Secunda pars est de deliberando. Per XXIII, contra X. (CRog 11, f. 190v)
1450-05-12
Prima pars est de proiciendo per terram dictos muros et illos reficere videlicet a aprte montis id quod consilio rogatorum videbitur. (cancell.)
Secunda pars est de faciendo aliter. Per XXVII, contra VI. (CRog 11, f. 190v)
1450-05-12
Prima pars est de faciendo officiales qui debeant esse cum magistris a muro et reportare postea consilio rogatorum id quod habebunt a dictis magistris circa factum murorum predictorum. (cancell.)
Secunda est de non faciendo dictos oficiales. Per XXII, contra XI. (CRog 11, f. 190v)
1450-05-12
Prima pars est de indopiando dictos muros. Per XXIIII, contra VIIII.
Secunda est de repezando. (cancell.) (CRog 11, f. 190v)
1450-05-12
Prima pars est de indopiando de intus. Per XXVII, contra VI.
Secunda est de indopiando de foris. (cancell.) (CRog 11, f. 190v)
1450-05-12
Prima pars est de dando libertatem domino rectori et suo minori consilio possendi dare metam grossitudinis dicti muri indopiandi prout eibs videbitur. Per XVIII, contra XV.
Secunda pars est de dando metam in presenti consilio. (cancell.) (CRog 11, f. 191r)
See also:
de pulchritudine murrorum et turrium: Philippi de Diversis de Quartigianis Lucensis artium doctoris eximii et oratoris Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii [1440], Pars secunda, Cap III, 22
Anonymi item Nicolai de Ragnina, prir. S. Nodilo, Zagrabiae, 1883