f4

turris Sancte Margarite

1426-2-25 Pro eundo ad consilium rogatorum pro quodam muro civitatis
Captum fuit de eundo ad consilium rogatorum pro consulendo quod cum die XVII iunii 1424 in ipso consilio rogatorum captum fuit de faciendo unum murum prope ecclesiam Sancte Margarite ideo captum fuit de eundo ad dictum consilium pro consulendo si volumus facere dictum murum aut unam turrim prout deliberatum fuit in presenti consilio. (CMin 3, f. 290v)
1426-02-26 Pro turri facienda prope sanctam Margaritam
Prima pars est de sequendo murum a cantonata sancte Margarite versus ponentem pro ut alias captam fuit in consilio rogatorum (cancell.)
Secunda pars est de faciendo turrim unam ibidem et de dando libertatem domino rectori et minori consilio faciendi dictam turrim ibidem pro ut ipsis domino rectori et minori consilio videbitur. Captum per xxv contra vi (CRog 3, f. 291r)
1426-3-11 Pro turri Sancte Margarite
Captum fuit quod turris comunis que fit ad ecclesiam Sancte Margarite debeat esse ampla a levante versus ponentem, computata grossitudine murorum, brachiis viginti et a monte versus mare similiter brachiis viginti modo predicto et quod murus vetus debeat duplari sic quod sit grossus uno passu et similiter sint grossi muri dicte turris, videlicet uno passu et quod sit aperta ex parte montis. (CMin 3, f. 293v)
1426-06-25 Libertas officialibus laboreriorum pro turri
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum nostri comunis quod edificare et facere possint unam turrim prope Sanctam Margaritam iuxta menia civitatis prout eis melius videtur et placebit.
In margine: Dei ultimo iunii 1426 casa de mandato domini rectori et minoris consilii ad plenum more et loco solitis congregati etc.
(CMin 4, f. 18r)
1426-06-30 Pro turri edificanda
Captum fuit quod turris edificanda prope Sanctam Margaritam debeat edificari separata a meniis civitatis. (CMin 4, f. 19v)
1426-07-05 Pro turri Sancte Margarite libertas laboreriorum officialium
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum nostri comunis quod prosequi debeant ad complendum laborerioum turris Sancte Margarite prout inceperunt duplando murum ipsius a levante et a pelago. Et quod facere debeant prout eis melius videbitur remando duplo muro ipsius turris a dictis duabus partibus ut est dictum. (CMin 4, f. 20r)
1426-07-11 Pro ordinatione eccllesie Sancte Margarite deiecte
Captum fuit de ordinando et faciendo eccllesiam Sancte Margarete que deiecta fuit pro faciendo turrim in ipsamet turri prout melius cadere ibi poterit. (CMin 4, f. 21r)
1426-09-18 Officiales pro errectione ecclesie Sancte Margarite
Ser Marinus Iu. de Gradi, ser Benedictus P. de Gondola et ser Laurentius de Sorgo electi fuerunt officiales ad ordinandum prout construi et errigi debet ecclesia Sancte Margarite deiecta et ipsam ecclesiam hedificari faciendum prout sibi videbitur et placebit cum auctoritate, modis et condicionibus consuetis.
1426 die 28 octobris additi fuerunt per minus consilium superdictis officialibus officiales laboreriorum comunis qui officiales laboreriorum eandem habeant libertatem in omnibus et per omnia pro ut habuerint et habent officiales superdicti primo facti et cum modis et condicionibus consuetis. (CMin 4, f. 36r)

1427-03-29 Pro turri Sancte Margarite et muris civitatis laborandis et perficiendis
Captum fuit quod per officiales ordinarios laboreriorum comunis prosequi debeat ad laborandum et perficiendum laborerium turis eccllesie Sancte Margarite et ad laborerium murorum civitatis a Sancta Maria de Castello versus Sanctum Andream. (CMin 4, f. 80r)

1428-01-06 Pro turri Sancte Margarite
Captum fuit de faciendo laborare et conplere turrim Sancte Margarite. (CMin 4, f. 132v)
1428-06-14 Pro officialibus labeoreriorum pro turri Sancte Margarite
Captum fuit de commitendo et imponendo officialibus laboreriorum comunis quod a die lune proxime future in antea incipere et proseqeui debeant ad faciendum laborare turrim Sancte Margarite et quod interim mittere debeant unam barcham Segnam pro lignaminibus pro forma volti ipsius turris. (CMin 4, f. 169r)
1428-08-01 Pro turri Sancte Margarite
Captum fuit quod murus turris Sancte Margarite a prima volta supra debeat esse amplus brachiis quatuor et non plus et quod retaleum muri inferioris remaneat intus in turri et quod supra dictam primam voltam fieri debeant due porte ample unaquique earum brachiis duobus cum dimidio et alte brachiis quatuor quod pro utraque quarum una sit a latere Sancti Stefani de versus levantem eque posita cum aditu muri civitatis et alia de versus ponentem eque posita cum muro civitatis videlicet cum aditu muri qui ibi fieri debet secundum signa legaturarum que relicta sunt. Item de faciendo et relinquendo super dictam primam voltam quatuor postas bombardis unam videlicet ad partem levantis et aliam ad partem ponentis per riperiam et unam versus insulam Lacrome et aliam versus pelagus. Item quod a parte ponentis super dictam voltam debeant poni dentes pro scala ascensus ad superiora dicte turris sic quod scala sit ampla brachiis (quat cancell.) duobus cum dimidio et sic quod portam non impediat que fieri debet a parte ponentis et quod dicta scala tot facies dicte turris accipere et occupare debeat quot expediet ad ascensum dicte scale planum ad superiora paranda. Et quod in unaquique dictarum facierum in qua scala fiet debeant fieri due balestrierie per modum quod sint a parte balistariis pro defensione civitatis et etiam pro lumine dando ascendentibus et descendentibus per ipsam scalam. (CMin 4, f. 180v)
1428-08-01 Pro claustro ecclesie Sancte Margarite
Captum fuit de relinquendo ecclesie Sancte Margarite que est apud dictam turrim unum claustrum intus in turri versus pelagus amplum subtus voltam dicte turris a muro ecclesie brachiis quinque versus pelagus et longum quantum est longa celliam et coperta debeat pluere cum ecclesia ipsa sub unam aquam et de relinquendo portam unam et fenestram unam a parte illa unde melius convenire videbuntur. (CMin 4, f. 180v)

1430-10-13? Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis murri et reaptari facere debeant illas duas rupturas que sunt in antemuro prope terrenum illorum de Menze. Et similiter obturari facere debeant rupturam apud turrim Sancte Margarite que est in muro faciendo ipsam murari in altitudine brachiis sex et in grossitudine brachio uno sub pena ypp. XXV pro quolibet eorum. (CMin 5, f. 69r)
[citirano u / cited in Beritić 1955, 52, 227 bilješka / note 241]