domus pro venientibus

1403-06-29
In consilio rogatorum ballotis XXVIIII. Prima pars est de dando arbitrium et auctoritatem domino rectori et minori conscilio inveniendi et dandi Paule Clessich unam domum pro eius habitatione expensis nostri comunis donec stabit in Ragusio. Captum per XXII. (Ref 32, f. 155r)
1403-07-11 Pro domo data Paulo Clesich
In dicto minori consilio captum fuit de accipiendo ad affictum domum ser Martholli de Zrieva pro dando eam Paulo Clessich pro habitando in ea ad racionem yperperorum quadraginta annuatim per diem et per oram(!) donec comune ipsam domum tenebit sine aliquo ex stragnis dicte domus et si dictus Paulus vastaret aliquod in dicta domo quod comune teneatur reparare expensis comunis. (Ref 32, f. 47r)

1403-12-20 Pro Georgii Radinoevich
In consilio rogatorum ballotis XXXI. Prima pars est de facere offerendo predictis [comiti Georgio et eius fratri reducentibus ad salvandum] Radinovich quod possint reducere eorum familias et habere cum brigantino nostro et barchis armatis existentibus in altero mari stantibus in forcio? nostrorum et de offerendo eis unam domum pro eorum habitatione in Raguso et de faciendo eis gratiam emendi de rebus usque ad vallorem perperorum XXi et trahendo de Ragusio. Captum per omnes. (Ref 32, f. 185r)
1409-05-13
In consilio rogatorum … ball. XXX Prima pars est de dando domum expensis comunis familie Georgii Radivoevich si venerit Ragusium. [Captum per] ball. XXI (Ref 33, f. 245v)

1426-11-30 Pro domo heredum ser Marini de Caboga aceptam
Captum fuit de accipere domum heredum ser Marini de Caboga que est in Pusterna pro allogiando nobiles voyvode Radossavi huc venturos pro qua <sibi> solvi debeat de denariis nostri comunis pro affictu ipsius pro quolibet die quo tenta fuerit ad grossos duodecim. Et si damnum vel vastamentum aliquod in ea fieret quod refici et emendari debeat expensis nostri comunis. Et quod dominus rector precipere mandare debeat uxori quondam et heredibus domini ser Marini quod sub pena yperperorum centum debeant die crastina usque ad meridiem dedisse et presentasse sibi claves ipsius domus. (CMin 4, f. 53v)
1426-12-01 Pro lectis pro ambasatoribus voivode Radoslavi
Captum fuit de accipiendo ad nabulum lecti duo videlicet mataracia duo et duo copertoria cum tugdellis necessariis pro istis ambasatoribus voivode Radosavi Pavlovich qui veniunt Ragusium nunc et massaricias que erunt necessaria et que videbunt domino rectori. Petrus Primi electus fuit officialis ad inveniendum predicta secundum consuetudinem civitatis ad nabulum. (CMin 4, f. 53v)

1430-08-12 Pro Theucro venturo
Prima pars est de dando libertatem domino rectori et suo parvo consilio provideri de domo una pro habitatione istius Teucri huc de proximo venturi prout ei melius videbitur. Pro xxvii contra ii.
Secunda pars est de ordinando in presenti consilio (cancell.) (CRog 4, f. 216r)

1432-10-16 Pro domo accipienda ut stat cum reparatione aliquorum
Prima pars est de stando constantes cum ipsis ambaxiatoribus quo din poveglia ponatur quod recipere debeat domum prout stat nunc. Sed quod eis promitti debeat de faciendo saligiare curiam seu curtile, et faciendo reaptari balatorium super cortille et leterias et fenestras et tectum ubi facit aqua. Captum per xxvii contra v.
Secunda pars est de stando solummodo constantes, sine aliqua reaptatione domus. (cancell.) (CRog 5, f. 108v)

1441-03-23 Pro una domo danda domino dispoto
Prima pars est de eundo ad maius consilium pro levando libertatem dandam domino rectori et eius minori consilio pro dando et concedendo domino dispoto unam domum ad affictum ad annum(?) et ratione anni expensis nostri comunis pro opportunita suarum rerum prout exponi fecit dominio nostro. Per XXX contra i
Secunda pars est de non eundo. (cancell.) (CRog 7, f. 244v)
1441-04-11 Accipiatur ad affictum comunis pro dispoto domus Nixe Ostoye
Prima pars est de accipiendo domum que fuit Nixe Ostoye Metich pro comuni ad affictum pro opportunitate nostri comunis eceptis magazenis sive stragnis. Per XXV contra XII
Secunda pars est de non accipiendo (cancell.) (CRog 7, f. 252v)
1441-08-01 Pro Marino de Bizia
Captum fuit de solvendo Marino de Bizia pro comuni yperperos decem pro affictu domus in qua stetit dominus vicarius loco domini dispoti ad rationem mensis. (CMin 9, f. 10v)

1442-03-16 Pro albergo domino nuncio imperatoris Turci
Prima pars est de accipiendo pro albergo nuncii imperatoris ad nos venientis una ex his duabus domibus videlicet aut illam voyvode Stipani aut illam voyvode Ivanis Pavlovich. Per ballotas XXI contra XIII
Secunda pars est de accipiendo de aliis (cancell.) (CRog 8, f. 104v)
1442-03-16 Declaratio albergi
Prima pars est de accipiendo pro albergo suprascripti nuncii domum voyvode Stipani (cancell.)
Secunda pars est de accipiendo domum voyvode Ivanis Pavlovich. Per ballotas XVIII contra XVI (CRog 8, f. 104v)

1446-03-28 Pro duabus domibus comunis acceptis pro habitatione forensium
Captum fuit in minori consilio ad plenum existente vigore libertatis ipsi minori consilio date per maius consilium ut de dicta libertate presentis scripta in maiori consilio sub die – – presentis de accipiendo et levando pro communis ex domibus comunis duas domos videlicet domum in qua ad presens habitat Radossavus Filchovich et domum in qua habitat Miluch Longus. In quibus domibus habitare et allogiare debeant forenses et alienigene venientes Ragusii ut ambaxiatorum nuntii et alii de quibus videbitur domino. Et quod in una camera ipsarum domorum stare et habitare debeat una bona et honesta persona que magnam familiam non habet que videbitur domino. Et quod talis persona curam et solicitudinem habere debeat de dictis domibus in tenendo eas mundas et nitidas ab omni immonditia. (CMin 10, f. 227r)
1446-04-26 Pro domibus comunis deputatis pro habitatione forinsecorum
Captum fuit quod officiales laboreriorum fieri facere debeant expensis comunis in domibus comunis pro habitatione et alogiamenti forinsecorum in quibus habitat Radossavus Silchovich mensas duas cum tripodibus et duas lecticas cum duabus scamnis sive banchis ut dicti hospites dicti venientes possint et habitant et comedere cum eorum comodo et facere unam portam in muro mezalino ipsarum domorum ut de una in aliam domum ire possit. (CMin 10, f. 235rv

See also:
Della mercatura et del mercante perfeto.Libri quattro di M. Benedetto Cotrugli Ragueo scritti gia piu di anni CX et hore dati in luce. In Vinegia all’Elefanta MDLXXIII, relevant parts.
Governo della Famiglia di M. Nicolò Vito di Gozze, Gentil’huomo Raguseo, Accademico occulto, In Venetia: Presso Aldo CIƆDXXCIX, relevant parts.
Philippe du Fresne Canaye, Voyage du Lévant, M. H. Hauser,Paris: Ernest Leroux editeur MDCCCXCVII, relevant parts.