1410-10-11 Pro Radoslava
Item in dicto [minori] consilio captum fuit quod curia Ragusii vendat domum unam quondam Radoslavi Millossevich pro nutricio et vita danda Radoslave eius uxori. Cassum de voluntate dicte Radoslave quia peciit pignorari et ut supra vendi. (Ref 33, f. 162v)
1411-03-05 Pro Radoslava
Captum fuit [in minori consilio] de concedendo licentiam Radoslave uxori quondam Radoslavi Milosevich ut pro eius vita et nutrimento possit pignorari unam domum olim dicti sui viri et habeat ipsa omni anno pro nutrimento ypp. vigintiquinque donec dicta domus durabit et ita dicta Radoslava petiit. (Ref 33, f. 179v)
1411-02-18
Captum fuit [in minori consilio] quod una policia fienda de ypp. treginta pro tertia parte extimationis unius domus de lignamine olim Serguli Gudinovich fiat Margusse eius uxori pro eius nutrimento. (Ref 33, f. 178r)
1411-03-13
Captum fuit de concedendo <………> uxori quondam Vochoslavi quod possit pignorare unam domum in Ragusio olim dicti sui viri pro eius nutrimento et habeat pro nutrimento omni anno ypp. XXX donec dicta domus vel affictus durabit. (Ref 33, f. 181r)
1413-11-24
Captum fuit [in minori consilio] de dando libertatem tutoribus Pasquusse filie olim Crisambeni caligarii quod possit vendere domum dicte Pasquusse in qua ad presens ipsa commoratur pro subveniendo vite sue. (Ref 34, f. 96v)
1415-2-5 Pro tutoribus Stanche
Captum fuit de dando libertatem Dobrichio de Nale et Radoslavo Cevetchovich tutoribus Stanche uxoris quondam Bogdani <…………..> de Curzula possendi vendere quamdam domum dicte Stanche pro subveniendo vite sue. (CMin 1, f. 8r)
1420-7-11 Pro filiis Druschi fornarii
Captum fuit de dando libertatem tutoribus filiorum Druschi fornarii quod de precio venditionis domus dicte tutele vendite Dobrovoi Terghovaçio possint dare quolibet mense filiis dicti Druschi ypp. decem usque ad amontantiam yperperorum quinquaginta et non ultra pro nutrimento videlicet eorum. (CMin 2, f. 139v)
1422-2-19 … …
Captum fuit de dando libertatem tutoribus heredum quondam Dominci … quod possint et debeant vendere publicum ad incantum unam ex duabus domibus Pripchi parçari vicelicet domum minoris pretii ipsius … …pro nutrimento uxoris Pripchi parcari et denarii de dicta domo percipiendi debeant stare in camera in depositum et dari ex eis uxori dicti quondam Pripchi ad ypp. viginti in anno. (CMin 2, f. 250v)
1424-2-10 Tutores
Antonius de Butcho, Radossavus Turcinovich, Givchus Rughich electi fuerunt tutores Raduse uxori quondam Dimitrii aurificis quibus data fuit libertas possendi vendere domum que fuit dicti sui mariti ad publicum incantum. Et quod de denariis dicte vendicionis dare debeant dicte Raduse omni anno pro victu suo ypp. triginta videlicet de quatuor mensibus in quatuor menses ypp. decem. Et pro denariis quos restabuntur in eorum manibus post mortem dicte <….> debeant retinere penes se pro illis qui habebunt meliorem rationem in ipsis. (CMin 3, f. 119v)
1424-2-19 Pro denariis dandis uxori Dimitrii aurificis
Captum fuit de dando libertatem Antonio de Butcho et sociis tutoribus uxoris quondam Dimitrii aurificis quod dare possint ei de eorum denariis ypp. X pro subventione ipsius mulieris, ita tamen quod de ipsis denariis tutores predicti habeant regressum super domum ipsius et precio eius vendendam per eos. (CMin 3, f. 123v)
1424-7-12 Pro Petro Rubino
Captum fuit de dando libertatem Petro Rubino qui est infirmus ex lepra possit pro nutrimento suo vendere domum suam et hoc quia per fidedignos testes constitit domino recori et parvo consilio quod illa femina que vendidit olim dicto Petro dictam domum habuit licentiam a parvo consilio quod illo tempore erat quamvis nunc (?) reperiatur scripta in libro dicti consilii, pro nutrimento suo. (CMin 3, f. 154v)
1428-02-12 Pro Gliubica Bogdan Purnos
Captum fuit de eundo ad maius consilium pro faciendo graciam Gliubice uxori Bogdani Purnos attenta eorum inopia et etate decrepita quod cum consensu dicti viri sui possit vendere unam domum eius Gliubice pro sustentacione et alimentatione eorum. (CMin 4, f. 139v)
1431-06-22 Pro tutoribus heredis Miochavi et Boglie
Captum fuit de dando libertatem tutoribus heredis Miochavi Radoslavich et Boglie uxoris ipsius Miochavi quod pro nutriendo et alimetando dictam Bogliam uxorem ipsius quondam Miochavi <que vergitur ad senectutem et inopiam> vendere possunt domum unam ipsius quondam Miochavi et ex pretio ipsius venditionis domus omni anno dare ipsi Boglie ad yperperos viginti pro nutrimento dicte Boglie. (CMin 5, f. 123r)
1434-01-30
Captum fuit de dando libertatem tutoribus Mioche et Radule quod de denariis venditionis domus earum sibi Mioche et Radule dare debeant pro earum nutrimento yperperi viginti. (CMin 6, f. 105v)
1434-11-02 Pro tutoribus Bogossave pro domo vendenda
Captum fuit quod tutores Bogossave relicte <…> possint et valeant pro nutrimento ipsius Bogossave vendere domum dicti (!) olim sui mariti cum conditione quod toto tempore vite sue ipsa Bogossava habitare possit et debeat ipsam domum. (CMin 6, f. 183r)
1436-11-13 Pro Radossava Stipoeve pro sua substentatione
Ser Steffanus de Zamagno et ser Iunius Matei de Gradi electi fuerunt officiales cum plena auctoritate et libertate quod pro substentatione vite Radossave Stipove possint vendere domum que fuit viri ipsius Radossave. Ita tamen quod denarii precii ipsius vendicionis deponi et stare debeant in camera et ex ipsis quoque durabunt dare debeant annuatim ipsi Radossave pro sustentatione ipsius ad yperperos vigintiquinque. (CMin 7, f. 100r)
1436-11-20 Pro Marussa Bogdani clobuzar pro domo vendenda
Ser Marinus Sa. de Bona, ser Nicola Pau. de Gondola, ser Blasius de Zamagno electi fuerunt conservatores Marusse Bogdani Clobuzar ad vendendum ad publicum incantum pro substentacione vite ipsius Marusse domum ipsius quondam Bogdani viri sui. Cuius domus precium deponi debeat in camera nostra et ex ipsis donec durabunt dare debeat dicte Marusse quolibet anno pro substentacione sua ad yperperos viginti. (CMin 7, f. 102r)
1438-09-30 Gracia facta tutoribus heredum Givchi Nicholich
Captum fuit quod tutores heredum Giuchi Nicholich possint vendere casale dicte tutorie positum in civitate super tereno comunis ita tam quod precium ipsius deponere debeant in camera nostri comunis et ibi stare depositatum debeat usque quo per consilium maius alius provisum et captum fuerit superinde. (CMin 7, f. 254v)
1440-07-01 Pro domo Giuras vendenda pro victu Ursule eius uxoris
Captum fuit de dando libertatem suprascriptis conservatoribus bonorum [serMichael de Zamagno, ser Francesco di Benessa, ser Blaxius Laurentii di Sorgo] suprascripti [sc. quondam] Giuras pro substentatione et nutrimento Ursule relicte dicti Iuras possint vendere domum que fuit dicti Giuras ad minus pro ypp quingentis. Cum condicione quod ipsa Ursula stare debeat et habitare in primo palmento ipsius domus quousque vixerit. Et quod emptor ipsius domus dare et solvere teneatur de precio ipsius domus omni et singulo eidem Ursule ad ypp XXX quousque duraverit precium dicte domus pro eius Ursule victu. (CMin 8, f. 172v)
1443-01-22 Tutores
Ser Nicola Bla. de Mencis, Ser Iunius de Chalich et ser Blaxius Laure. de Sorgo ellecti sunt tutores ad vendendum ad publicum incantum introitum domus Millosave relicte Ivan bastaxii positum super tereno archiepiscopatus plus offerenti (…)
Pro scriptis tutoribus
Captum fuit quod precium domus suprascripte Millosave poni debeat in cancellaria comunis nostri. Et quod de ipse precio tutores ipsius Millosave extrahere et habere possint singulo anno yperperi triginta usque quo duraverit precium dicte domus (…) (CMin 9, f. 154r)
1443-05-21 Gratia Dobrassini marangoni
Captum fuit de eundo ad mayus consilium pro faciendo gratiam Dobrassino marangono et uxore eius quod pro substentatione eorum vite et senectutis vendere possint per … qui sicut per minus consilium con… unam eorum domus positam super terreno comunis subtus thurim illorum de Menze ita tamen quod precium ipsius medietatis domus predicte poni debeat et stare in camera comunis nostri. Et quod de eo singulo anno dati debeat …. predictis quod substentatione vite ipsorum Dobrassini et uxoris iperperi quadraginta usque quo …. ipsi denarii precii ipsius medietatis domus. (CMin 9, f. 177r)
1445-03-20 Pro Radiza Mirchi petrarii
Prima pars est quod cum Radiza relicta Mirci petrarii sit posita in tenutam et corporalem possessionem unius casalis quondam Mladini Sez pro possidendo et in hac sua senili et extrema paupertate non habet unde possit se nutrire et vitam suam ducere, ideo, non obstantibus ordinibus aliquibus in contrarium dicto suo possedio quod dictum casale vendi possit per tutores ipsius Radize et de pretio ipsius dari et exhiberi pro nutrimento eiusdem Radice quousque vixerit prout dictis tutoribus videbitur convenire. Per CXV. (CMa 7, f. 255v)