1403-05-28 Pro Cola Malee?
Item in minori consilio captum fuit de solvendo texaurariis sancte Marie pensionem domus Chole Mallae? superstantis ad laboreria comunis pro tribus annis quibus officiales nostri comunis precessores non solverunt yperperos LX solvendis texaurariis. Et sunt soluti afficti dicte domus usque ad MCCCCII. (Ref 32, f. 40r)
1421-10-24 Pro magazeno dando officialibus artis lane
Captum fuit de dando thesaurariis Sancte Marie ut stacionem seu magazenum ipsorum quem tenet ad pensionem Radin Tililovich concedi et dare debeant officialibus artis lane pro eodem precio quo solvit idem Radin et si dicti thesaurarii eum magazenum dare nollent quod tunc eis precipiatur ut illa dent. (CMin 2, f. 223r)
1425-6-11 Pro affictu yperperorum trium solvendum thesaurariis pro domuncula data ser Volzio et fratribus
Captum fuit quod comune Ragusii teneatur solvere thesaurariis Sancte Marie yperperos tres pro affictu illius domuncule date ser Volzo de Babalio et fratribus iuxta conventionem factam per officiales ad id deputatos ut in venditione domus et tarazie acceptis in comune continetur de qua venditione patet in libro venditionum per cridam in 1418 die 28 decembris que affictum yperperorum trium conputari debeat a die venditionis eiusdem domus et tarazie predicte. (CMin 3, f. 231v)
1437-01-13 Pro tutoribus heredum ser Michaelis de Menze
Captum fuit de dando libertatem tutoribus heredum ser Michaelis An. de Menze quod conducere ad affictum possint ad incantum a texaurariis Sancte Marie unam domum ipsorum texaurariorum pro ipsis heredibus obligando pro affictu annuali ipsius quantum quod opus fuerit bona ipsius tutorie prout eis melius videbitur. (CMin 7, f. 118v)
1408-01-16 Officiales ad extimandum
Ser Marinus de Bucignolo et ser Marinus de Zerieva fuerunt officiales electi ad extimandum unum caxale quod canonici Sancte Marie dare volunt Ratcho botario ad affictus et reportari debeant presenti consilio. Die XVIII marcii dicti officiales reportarunt considerasse et extimasse affictus dicti caxalis perperi duobus quam extimationem dominus rector et consilium acetaverunt. (Ref 33, f. 42r)
1408-03-02 Extimatores
Ser Marinus Petri de Zerieva et ser Nichola Marini de Goziis fuerunt electi extimatores ad extimandum unum caxale quod capitulum Sancte Marie dare vult <…> (Ref 33, f. 46v)
1409-12-05 Extimatores
Ser Nalcho de Procullo et ser Nichola de Ragnina fuerunt electi [in minori consilio] ad extimandum affictum unius casalis capituli dandi Milse Covacich bastasio et extimationem reportent minor consilio. (Ref 33, f. 126r)
1410-02-27
Ser Clemens de Bodazia et ser Dobre de Binzola fuerunt electi ad extimandum unum caxale capituli. (Ref 33, f. 137r)
1410-08-08 Pro tereno capituli locato alias Radovizio Brathanovich
In minori consilio more solito congregato captum fuit quod capitulum nostrum Ragusii possit dare et ad affictum concedere Angelo Nicole et Viticho aurifficho terenum trium domorum quod dicitur esse passa quinque et brachium unum pro grossi decem et octo quolibet passu et ad rationem passus anuatim solummodo dicto capitulo aut domino Dominicho de Ribiza canonicho in cuius parte datum est dictum terenum. Et hoc fiat cum voluntate Radovccii Brathanovich vel procuratorum suorum cui Radovizio datum fuerat per cartam notarii. (Ref 33, f. 157r)
1411-03-13 Pro conciamento Ruschi
Captum fuit quod dominus Blasius de Gleya et dominus Nicolas de Ragnina canonici debeant solvere expensas factas in aptando cancelariam ubi stabit (?) Ruscus per dictos canonicos, videlicet pro rata prout accipiunt affictus. (Ref 33, f. 181r)
1412-10-26
Ser Iohannes Blasii de Menziis et ser Nathalis de Procullo fuerunt electi [in minori consilio] extimatores ad extimandum unum casale capituli Sancte Marie quod vult dare ad affictum ser Andree de Bonda.
Ser Iohannes et ser Nathalis de Procullo predicti extimatores retulerunt ivisse et extimasse dictum caxale et dixerunt quod erat conveniens quod dictus ser Andreas solvat singulo anno grossi viginti sex pro dicto caxale cum voluntate canonichorum et capituli predicti.
Qui de dicta extima fuerunt contenti capitulum et dictus ser Andreas, quod instrumentum celebretur. (Ref 34, f. 46v)
1417-3-3 Extimatores
Ser Marinus de Georgio et ser Iunius de Croxe electi fuerunt extimatores ad extimandum unam domum capituli presbitorum pro affictu condecenti dicte domus. (CMin 1, f. 122r)
1448-06-20 Firmatio locationis Radossavi Radognich
Captum fuit de firmando locationem factam per dominos canonicos Radossavo Radognich de una domo usque ad quingentos annos et scriptam in diversis notarie sub die V presentis. et hoc attento quod iuxta relationem duorum de consilio destinatorum ad videndum et examinandum dictam domum dicta affictatio cedit ad evidentem utilitatem et profictum capituli dictorum canonicorum. (CMin 11, f. 209v)
1407-06-12 Licentia data procuratoribus Sancti Blasii
In minori consilio data fuit licentia et bailia procuratoribus Sancti Blasii affictandi domos ecclesie dicti Sancti Blasii et eius melius videbitur. (Ref 33, f. 24v)
1410-05-05 Pro legato domus quondam Palce de Palmota
Cum hoc sit quod procuratores Santi Blasii de Platea accesserunt ad hoc presens minus consilium presentare unam particulam testamenti quondam Palçe de Palmota sic dicentem: Item la caxa mia debia essere affictada ad anno per mani de li procuradori de Sancto Blasio de Placa et l’aficto de essere convertido in officiare la dita glexia de San Blasio, dicentes quia nos epitropi sumus differentes inter nos utrum ipsa domus possit locari imperpetuum vel per multos annos ut satisfiat testamento dicti Palçe …. consilium quid vobis videtur. Quare per dictum rectorem cum minori consilio respectando quod ipsa domus est ruinosa fuit responsum dictorum epitropis nobis rectori et consilio videtur ipsam domum posse locari imperpetuum vel ad annos prout cum accipientibus se poterunt conveniri. (Ref 33, f. 147v)
1408-02-20
Ser Marinus de Zrieva et ser Nicolas de Goze officiales ad videndum unam domum Sancti Tome quam abbatissa dicti monasterii Sancti Thome dare vult ad affictum Ivano Millichevich petrario (imperpetuum cancell.) usque ad VIII annos. Qui extimatores retullerunt extimasse ipsam domum dilligenter eorum bona consciencia et quod pro affictu dictus Yvan teneatur solvere pp. IIII singulo anno. (Ref 33, f. 45r)
1408-06-12 Extimatores
Ser Nicola de Goze et ser Marinus de Zerieva fuerunt electi extimatores ad extimandum certa caxalia monasterii Lacrome. Die XVI iulii 1408. Dicti extimatores retulerunt ivisse et diligenter considerasse duo caxalia dicti monasterii Lacrome danda duabus personis videlicet Petroye tagla marmario pro uno casal grossi XXXta duos. Que astimacio (!) aprobata est per minus consilium. Pro alio casali Pribillo Stoychovich et Ratcho Dobrosevich in perpetuum pro grossis vigintisex in anno solvendis dicto monasterio, quod casale diviserunt per medium et quilibet eorum pro grossi XIII et sic aprobata per consilium. (Ref 33, f. 58v)
1408-08-10
Ser Ursus de Zamagno et Marcus de Zerieva electi fuerunt ad videndum et extimandum quanto posse rationabiliter haberi pro uno casali monasterii Sancte Marie de Angelis affictando annuatim et pro uno tereno capituli Sancte Marie de Ragusio affictando in quartam generationem Antoe Cranoevich dicto Tulle, sito in Ragusio in sexterio Sancti Petri apud bonum Nicole de Sviesda et apud vias publicas.
Die XVIIII novembris. Qui III retulerunt coram domino Marino de Resti rectorem et consilio minori se vidisse dictum terenum et extimasse quod rationabiliter sufficiatur yperperus unus in anno. (Ref 33, f. 63v)
1410-11-04
Ser Clemens de Bodacia, ser Nicolas Z. de Poza electi fuerunt ad videndum duas domos monasterii Sancti Dominici de Ragusio que sunt ruinose quarum una est apud vineam (?) filie Domagne de Cechii pro ypp. XII in anno et ad extimandum pro quanto habiliter dari posse imperpetuum ut dictum monasterium habeat suum debitum et alia pro ypp. VII et solvat angaridium. (Ref 33, f. 163v)
1410-11-10 Officiales pro monasterio Sancti Dominici
Ser Clemens de Bodacia, ser Nicolas Z. de Poza electi fuerunt ad videndum unam domum monasterii predicatorum quanto rationabiliter habere posse de ipsa perpetualiter que domus est in Ragusio apud domum <….>. (Ref 33, f. 164v)
1411-03-18
Ser Marinus de Chaboga, ser Theodorus de Prodanello fuerunt electi offitiales ad extimandum affictus unius domus quam accipere intendit Millos arcerius a fratribus predicatoribus et reportent presenti consilio.
Qui offitiales reportarunt dicto consilio esse conveniens dare ipsam domum pro yperperis sedecim in sesaginta annos. Et quod predictus Millos teneatur in primis duobus annis ponere in concerio domus pp. quinqueginta di suo proprio. Et postea elapsis dictis duobus annis infra quinque anno alias quinquaginta de suis propriis. (Ref 33, f. 182r)
1411-03-18
Ser Marinus de Chaboga et ser Theodorus de Prodanello [in minori consilio] fuerunt electi officiales ad extimandum affictus alterius domus quam accipere intendit Glubiza mater fratris Luce a fratribus conventus predicatorum. Et reportent minori consilio esse conveniens solvere pp. septem per annum in sesaginta annos. (Ref 33, f. 182r)
1422-1-22 Pro domo predicatoribus locanda Radosslavo Zvetcovich
Captum fuit quod prior cum procuratoribus conventus predicatorum Ragusii et cum consensu fratri Pauli cuiusdem … …. …domus infrascripta locare possint imperpetuum domum legatam in rata dicti fratri Paulo et post eius mortem dicti conventui … … …Radossavo Zvetchovich ipso annuatim solvente dictis fratri Paulo … … conventui yperperos duodecim annuatim et solvendo annuatim … …quod pro terreno dicte domus solvatur comuni. (CMin 2, f. 242v)
1427-04-27 Pro Vitcho Ostoich pro domo predicatorum extimanda
Ser Zore de Palmota et ser Nicola Mat. de Georgio electi fuerunt ex minori consilio secundum usum ad videndum et extimandum domum fratrum predicatorum eo iusto precio quo eis videbitur et quod dicta domus pro dicto precio affictari possit Vitcho Ostoich in vita sua. (CMin 4, f. 82r)
1447-04-15 Confirmatio locationis monasterii Sancti Dominici facta Radovaz petrario
Visa relatione ser Iohannis Mi. de Menze et ser Iacobi de Georgio consiliariorum minoris consilii missorum ad videndum et examinandum casale monasterii Sancti Dominici affictum die XVIIII februarii proxime preteriti Radovaz Obradovich petrario captum fuit de aprobando et ratificando ipsam locationem tamquam factam cum aventaglio augmento et utilitate dicti monasterii et proinde ipsum locationem et affictationem ipsius casalis auctoritate presentis minoris consilii interponendo. (CMin 11, f. 89r)
1450-05-05 Pro monasterio Sancti Dominici
Captum fuit de firmando locationem predictam in scriptis per fratrem Augustinum priorem et procuratorem Sancti Dominici factam Farano fonticario de una domo posita in sexterio Sancti Stephani cum affictu et condicionibus contentis in ipsa locatine eo quod fuit congnitum esse utilem pro monasterio Sancti Dominici. (CMin 12, f. 157r)
1428-10-21 Pro domo monasterii fratrum Sancti Francisci locata Nicole filio naturali ser Matei de Gradi
Captum fuit de approbando et confirmando in omnibus prout scripta est locationem seu affictationem factam per guardianum et priorem monasterii Sancti Francisci de Ragusio Nicolao filio naturali ser Matei de Gradi de domo iuris ipsius monasterii eidem locata et affictata usque ad quingentos annos pro yperperis quindecim in anno quoniam id redundat ad bonum et utile ipsius monasterii. (CMin 4, f. 197v)
1411-02-16
Ser Theodorus de Prodanello et ser Ursus de Zamagno fuerunt electi [in minori consilio] ad extimandum unum terenum passorum trium monasterii Sancti Simonis quod terenum accipere vult ser Iohannes Nicole de Chaboga et dictam extimationem reportent (?) ad minus consillium. Qui ser Theodorus et ser Ursus reportarunt (?) minori consilio ivisse et extimasse diligenter affictum predictum esse conveniens yperperorum quinque singulo anno solvendorum dicto monasterio imperpetuum. (Ref 33, f. 177v)
1421-5-24 Pro casali abatisse Sancti Simeonis apud domos ser Nicole P. de Poza
Cum ad presetiam domini rectoris ser Marini Iacobi de Gondola et minoris sui consili ut ab eisdem ibi assertum est venuisset hodie est dies tercia ser Martholus de Zamagno sociatus ser Natali de Proculo procuratore domine abbatisse Sancti Simeonis de Ragusio et ab ea specialem vocem ad hunc actum habente, offerens paratum se dare eidem domine abbatisse pro casali suo quod est apud domos ser Nicole P. de Poza yperperos quadringentos et ultra annuatim perpetuo reddere eidem domine abbatisse et monasterio suo affictuum nomine yperperorum duodecim dictaque de causa per ipsos dominum rectorem et consilium minus electi fuerint ex eis duo videlicet ser Martholus de Binzola et ser Symeon Mar.de Restis ad videndum et referendum an iustum, equum et sufficiens esse precium quod pro dicto casali dictus ser Martholus obtuilsse qui electi retulerunt precium ab eodem ser Martholo oblatum sufficiens et iustum esse. Hodieque coram dicto domino rectore et consilio suo predicto comparuerit ser Paulus Ni. de Poza offerens pro dicto casali maius precium quam obtulerit ser Martholus si voluerint se daturum ideoque idem dominus rector cum predicto suo minori consilio diferre rem decrevit per partem inter eos captam usque ad diem lune proxime venture. Et se partes ibi presentes et audientes me….erunt dicta die lune proxima coram eis ut comparant. (CMin 2, f. 195r)
1421-5-28 Pro terreno Sancti Simeonis
Captum fuit quod cum abbatissa Sancti Simeonis cum suis procuratoribus ser Aloisio de Goze et ser Natali de Proculo se convenissent cum ser Martolo de Zamagno de certo terreno dicti monasterii quod est iuxta domos novas ser Nicole P. de Poze et ante domum dicti ser Martoli de concedendo ad affictuum perpetuum dicto ser Martholo dictum terrenum pro ypp. duodecim annuatim solvendis in perpetuum monasterio predicto cum conditione quod ipse ser Martholus primo et ante omnia det et solvat pro precio dicti terreni ypp. quadringentos monasterio predicto de quibus ambe partes contente erant. Et per consilium minus deputati fuerunt ser Martholus de Binzola et ser Simeon de Resti consiliarii ex parvo consilio ad videndum et examinandum se dictum terenum est iusto precio affictatum. Qui euntes et redeuntes retulerunt iustum esse precium et quia ante quam confirmatio parvi consilii scripta et deliberata foret, ser Paulus de Poza filius et procurator ser Nicole P. de Poza conparens obtulit se daturum plus pro terreno predicto ideo pro avantagio dicti monasterii incantato dicto terreno coram dicto parvo consilio inter dictum ser Martolum de Zammagno et ser Paulum de Poza procuratori dicti sui …. remansit superior in incantu predicto dominus ser Martolus qui obtulit se dare in denariis conputatos ypp. quingentos decem dicto monasterio et yperperos duodecim annuatim imperpetuum pro affictu dicti terreni loco predictis visis per dictum dominum rectorem et parvum consilium confirmatus fuit dictum terrenum dicto ser Martolo de Zamagno pro dictis yperperis quinquagintas decem presentialiter solvendis et yperperis duodecim annuatim solvendis imperpetuum pro affictu dicti terreni cum conditione quod dicti ypp. VC non possint expendi in aliqua alia re nisi per manus procuratorum dicti monasterii in reparatione domus et ecclesie et monasterii suprascripti Sancti Simeonis et cisterne. (CMin 2, f. 195v-196r)
1430-01-10 Pro monasterio Sancti Simeonis extimatores
Ser Iohanes An. Io. de Volzo et ser Iohanes Mi de Menze electi fuerunt extimatores et ad extimandum casale unum quod ad affictum dedit sive dat abbatissa Sancti Simeonis Vochoslavo Radmilovich de Breno videlicet quantum de affictu annuatim eis extimatoribus videbitur quod dictus Vochoslavus debeat solvere monasterio Sancti Simeonis predicti et ipsam eorum extimationem refferendum minori consilio in scriptis. Die XVIIII ianuarii scripti scripti officiales extimatores retulerunt minori consilio vidisse et examinasse scriptum casale et in eorum conscientia extimare quod pro ipso singulo anno solvi debeant monasterio Sancti Simeonis de affictu yperperi duo. Et ita retulerunt et referunt in eorum bona conscientia.
In margine: Die XVIIII ianuarii 1430 per minus consilium ad plenum visa et audita relatione extimationis ut infra facta de casali contrascripto confirmata fuit dicta extimatio et data libertas quod dictum casale dari et affictari possit pro affictu yperperorum duorum singulo anno iuxta extimationem predictam.
(CMin 5, f. 7v)
1442-05-24 Licentia data domine abatisse Sancti Symonis pro locatione fienda
Captum fuit de dando licentiam et parabolam domine abbatisse et procuratoribus monasterii Sancti Symonis quod iuxta locationem allatam in presenti consilio possint locare et affictare unum eorum casale existens penes muros civitatis Vuchac marangono pro affictu iperperi trium singulo anno in perpetuum prestandorum. Et quod in notaria comunis nostri scribi possit et scripta firmam roboris securitatem optinent. (CMin 9, f. 88v)
1411-03-18
Ser Ursus de Zamagno, ser Zore de Palmota [in minori consilio electi fuerunt] ofitiales ad extimandum affictum unius caxalis Sante Marie di Castello quod accipere vult Radiz Radeglavich et reportent minori consilio. Retulerunt dicto consilio esse convenientem dare pro ypp. XXV. (Ref 33, f. 181v)
1433-01-15 Pro monasterio Sancte Marie de Castello pro casali affictando
Ser Petrus de Bona et ser Iohannes de Volzo electi fuerunt officiales ad videndum et extimandum in eorum bona consciencia quanto afficto dari debeat casale Sancte Marie de Castello quod per ipsum monasterium affictari vult Vlatcho et Miotos petrariis. Quam extimacionem ipsi officiales reportare debeant presenti consilio. (CMin 6, f. 17r)
1433-02-14 Pro monasterio Sancte Marie de Castello
Captum fuit quod domina abbatissa monasterii Sancte Marie de Castello una cum procuratoribus dicti monasterii possint et valeant in perpetuum pro yperperis quatuor grossorum Ragusii annuatim solvendorum ipsi monasterio ad affictum dare et locare Vlatcho Radosalich petrario et Michoz Radosalich de Biele unum territorium dicti monasterii positum in Ragusio penes ecclesiam Sancti Petri Clobuciz et prope hospitale ser Marini de Bodaza, longum passibus sex et latum passibus tribus, legatum dicti monasterii per olim ser Unuce de Matessa (cui sunt confines a mare via comunis, a levante aliud teritorium dicti monasterii, a ponente cloacha comunalis cancell.) cum pactis, modis et conditionibus, clausulis et cautelis quibus eis videbitur. (CMin 6, f. 24v)
1411-04-02 Extimatores
Ser Zore de Palmota et ser Ursacius de Zamagno fuerunt electi ad extimandum affictus unius domus in qua manet dompnus Marinus de Maxi renunciata monasterio Sancti Andree di Ragusio quam domina abbatissa dare vult ad affictum dompno Vlaiicho (?) de Boscha canonico Ragusii et facta dicta extimatione reportent presenti consilio.
Ser Ursus et ser Zore predicti retulerunt vidisse dictam domum et quod dare debet dompno Vlatcho pro ypp. XV in anno in vita sua, sed primo ponat de suo yperperos quinquaginta pro reparatione domus et isti yperperi L non defalcentur de affictu. (Ref 33, f. 184r)
1425-7-14 Pro abbatissa Sancti Andree pro affictu domorum
Captum fuit per minus consilium ad plenum quod decetero solvi debeat abbatisse Sancti Andree pro affictu domorum ipsius monasterii affictatis comuni prout apparet de huiusmodi affictu in libro vendicionum per cridam cancellarie 1417 a carta 175 omni anno id pro quo in allocatione apparent ipsius domus affictate comuni et quod similiter sibi abbatisse solvi debeat id quod pro tempore predicto usque in hodiernum restat hic de affictu predicto <secundum ipsam locationem>. Et quod quedam concessio facta per dictam abbatissam pro dicto affictu et scripta tamen post dictam locationem s in 1424 die VI mai ut ibi ad dictam locationem apparet penitus cassa sit et vana ac cassari penitus debeat. Et quod hoc quia stari debet ad allocationem scriptam ut supra factam per ipsam dominam abbatissam. Et non ad confessionem (?) et dictum ipsius abbatisse que diminuere non potest iura monasterii sui sine consensu consilii minoris. (CMin 3, f. 239v)
1443-07-09 Pro monasterio Sancti Andree de monialibus
Captum fuit quod omnes affictus quos solvit comune nostrum monasterio monialium Sancti Andree quod reduci debeant ad solvendum ad unum tempus et terminum, videlicet, solvendo deinceps ipsos affictus qui ascendunt in totum yperperi XXVIIII et grossos 4 singulo anno die 28 decembris cuilibet anni. (CMin 9, f. 186v)
1417-4-27 Officiales pro Daxa
Ser Iunius de Croxe et ser Laurentius de Sorgo electi fuerunt officiales ad videndum et examinandum unum casale monasterii de Daxa affictandum Colende Ciclinovich pro utilitate ipsius monasterii. (CMin 1, f. 131r)
1417-6-19 Pro Colenda
Captum fuerit et hoc per extimationem ser Laurentii de Sorgo et ser Marini de Sorgo missorum de mandato domini rectoris et sui minoris consilii factam de quadam domo monasterii Daxe pro bono, utili et proficuo dicti monasterii de consensu guardiani s fratris Ioani et procuratorum dicti monasterii de affictando inperpetuum quandam domum dicti monasterii Colende Ciclinovich iperperis VIII singulo anno. (CMin 1, f. 142v)
1417-7-22 Pro heredibus ser Pauli de Gondola
Ser Zore de Palmota et ser Laurentius de Sorgo electi fuerunt extimatores unius terreni domini Mathei de Ragnina rectoris ecclesie Sancti Stephani ad petitionem tutorum heredum ser Pauli de Gondola et referendum extimationem more solito. Qui extimatores retulerunt dictum terrenum valoris ad ipsorum conscientiam annuatim pro affictu ipsius terreni ypp. XVI. (CMin 1, f. 146v)
1417-10-23 Pro heredibus ser Pauli de Gondola
Captum fuit de dando libertatem domino Matheo de Ragnina rectori ecclesie sancti Stephani quod possit dare ad affictum heredibus ser Pauli de Gondola quodam terrenum dicte eclesie extimatum valorem pro affictu ipsius terreni annuatim ypp. duodecim per ser Zore de Palmota et ser Laurentium de Sorgo extimatores dicti terreni ut consiliarii ut patet in hoc eodem libro in 1417 die XXII mensis iuli proxime preteriti. (CMin 1, f. 161v)
1425-11-3 Pro procuratoribus ecclesie Sanctorum Petri, Laurentii et Andree
Captum fuit de hortando procuratores Sanctorum Petri, Laurentii et Andree quod pro comoditate dicte ecclesie debeant domificare terrenum dicte ecclesie relictum per Cathnam prope domum Matei de Bizea. (CMin 3, f. 262r)
1434-01-07 Approbatio unius locationis fratri Tverdisse Radosalich
Captum et approbatum fuit quod locatio unius casalis quondam done Slave de Vole per dominum Dominicum de Ribiza abbatem ecclesie Santi Petri Maioris Ragusii de voluntate capituli maioris ecclesie Ragusii et dominorum thesauriorum scripte 1433, die XVI decembris, facta Tverdise Radosalich in perpetuum pro yperperis decem et octo annuatim solvendis presbiteris ecclesie Sancti Petri scripti iuxta formam ipsius locationis facte cum avantagio dicte abbatie et epitropie sit firma et valida prout iacet cum auctoritate presentis consilii. (CMin 6, f. 98v)
1435-04-01 Pro monasterio Sancti Iacobi de Visgniza et filiis Dabisivi Dobretinich
Viso et lecto pacto et conventione factis per dominum abbatem Sancti Iacobi de Visniza et patronos dicti monasterii parte una et filios quondam Dabisivi Dobertinich parte altera ex quadam domo dicti monasterii posita in Ragusio penes domum dicti olim Dabisivi et nunc filiorum suorum nec non inspecta quedam extimatione dicte domus facta per ser Blasium de Georgio et ser Michaelem Mar. de Restis prout ex ipso pacto et extimacione patet in diversis notarie sub die X marcii 1433 et audita relatione ser Matei de Crosis et ser Iunii de Bona consiliariorum parvi consilii missorum de mandato minoris consilii ad perspiciendum dictam domum extimatam ut supra si ipsa domus extimata fuerat iuste prout convenit. Qui ser Mateus de Crosis et ser Iunius de Bona coram domino rectori ser Micaeli de Zieva et suo consilio ad plenum retulerunt predictam extimationem iuridicam et honestam fuisse per dictum minus consilium per partem more solito captam dictam partem et dictam extimationem prout in libro patet et scriptum est ex dicta domo ratificatum et firmatum et approbatum fuit tamquam iuste et condecenter factum extitit cum modis, formis et condicionibus de quibus ditincte scribitur in dicto pacto. (CMin 6, f. 241r)
1442-08-23 Pro reclusis Sancte Transfigurationis
Captum quod de domo in qua recluse Sancte Transfigurationis per precessorem rectorem ser Thomam de Sorgo posite fuerunt in posessione virtute sententie late per dominum archiepiscopum ipse recluse habere debeant affictum usque ad adventum dom Nicole Ma….i. Et quod melior quam unam se ut in ipsa domo nullatenus expelli possit de ipsa domo usque ad adventum ipsius dom Nicole et respondere debeant ipsis reclusis super ipso affictu. (CMin 9, f. 115r)