1403-03-11 Pro ser Clemente de Goziis.
Item in dicto minori consilio ser Clemens Vite de Gociis exposuit quod in tereno suo posito prope muros civitatis fiunt certa laboreria ad que laboreria se presentat quod non preiudicent iuribus suis. Quam presentacionem predicti domini aceptaverunt et dixerunt quod dicta laboreria facta vel fienda in dicto tereno dicti ser Clementis non noceat iuribus suis. (Ref 32, f. 32)
1407-08-08 Pro affictibus de illis de Gociis
In minori consilio more solito congregato captum fuit quod solvatur ser Clementi, ser Alovixio et ser Nichole de Goziis pro affictibus domorum positorum super eorum tereno prope menia civitatis a latere anteriori exactis per officiales comunis incipiendo a die late sententie pro confinibus dictorum terenorum, videlicet MCCCCIIII, die XVII decembris quo lata fuit dicta sententia ut in libro sententiarum apparet. (Ref 33, f. 28v)
1403-07-26
In consilio rogatorum ballotis XXXV. Prima pars est de faciendo expelli familiam que est in domo quam concessamus Radiçio Sanchovich pro eius habitatione in Ragusio de domo predicta. Captum per XXXIIII. (Ref 32, f. 161r)
1403-08-31 Pro domo in qua stetit Stepan Molsich
In conscilio rogatorum balottis XXVIII. Prima pars est de solvendo de bonis nostri comunis pro affictu domus in qua stetit Stepan Molsich cum eius matre pro uno anno proxime preterito yperperos treginta. Captum per XVIIII. (Ref 32, f. 167r)
1408-04-16 Terminus
Captum est [in minori consilio] quod per regimine dentur terminus illis qui morantur in domibus domini regis Bossine die XV ut exeant dictas domibus. (Ref 33, f. 52r)
1408-06-02 Pro Boçna
Ser Marinus de Chaboga fuit electus loco ser Pasqualis de Resti ad extimandum unum terenum Boçne super quo facta est vera (?) comunis, ut dicitur …. (?) cum ser Teodoro de Prodanello. (Ref 33, f. 57v)
1408-12-10
Item captum fuit de precipiendo aurifficibus quod a modo in antea non presumant afinare ceneracios (?) nec stovarias stacionum in civitate Ragusii sub pena perperi quinque pro quolibet contrafaciente qualibet vice. Item captum fuit de dando dictis aurifficis in auxillio faciendi unam domunculam extra Ragusium ad Pillas que sit comunis pro affinando d….eneracia et stuvarias (?) perperis vigintiquinque. Et claves stacionis stent in manibus casaldionis artis auriffichum. Cridata fuit per Milossium isto die. (Ref 33, f. 68v)
1409-04-13
Pro denariis possessionum illorum de Bodazia
In minori consilio more solito (congregato fuit cancell.) captum fuit quod emptores possessionum et domus illorum de Bodacha confiscatis comuni nostro Ragusii ponant denarios in camara usque per totum presentem mensem aprilis. (Ref 33, f. 96r)
1409-05-11
Gratia ser Marini de Bodazia
In minori consilio more solito congregato in quo fuerunt 8 consiliarii captum fuit de prolongando terminum ser Marino de Bodazia ad deponendo denarios posessionum illorum de Bodazia quas emit, in camara usque ad diem lune. (Ref 33, f. 100r)
1410-04-14
Extimatores Ser Alovisius de Goze, ser Mateus de Grade electi fuerunt [in minori consilio] ad extimandum unum terenum Bozne uxoris Matii de Rixa super quo est facta via comunis, ut dicitur, et reportandum consilio minori. (Ref 33, f. 144v)
1410-04-20
Rector Michael de Menze consiliarius tractus fuit rector per texeram in locum domini Pauli de Gondola rectoris non valenti interesse quia epitropus olim ser Marini Goçcho de Goze, ad sententiandum quod cum Nicola quondam domini Zore protovistiarii qui emit a tesaurariis et epitropis dicti ser Marini unam domum cum furno et cum casali contiguo … cum parte camere ut in dicta emptione continetur sunt citati et non compaverunt ad solvendum precium vel deponendum. Tractus fuit rector ad vendendum cum iudicibus curie et ad dandum licenciam de preconicando dicta bona stabilia olim ser marini Gozchi de Goçiis. (Ref 33, f. 145v)
1410-05-05 Pro Cevetcho Gudeglich
Item in dicto consilio captum fuit de concedendo Zevetcho Gudeglich terenum quod olim concessum fuit Zivcho dicto Zacharia cum ista condicione quod extimetur laborerium factum super dicto terreno et denarii extimationis sint cuius esse debent de iure. (Ref 33, f. 147r)
1410-08-01
Rector Ser Alovisius de Goze tractus fuit rector ad instantiam ser Marini P. de Zrieva pro affictu domus dicti ser Marini in qua manet Pripcho Xocich. (Ref 33, f. 157r)
1410-08-01 Rector
Ser Clemens de Bodazia tractus fuit rector per tesseram ad instantiam dicti ser Marini [de Zrieva] in questionem veditionis domus cum ser Andrea de Volcio. (Ref 33, f. 157r)
1415-6-9 Pro domo quam tenet Iohannes Callomerio
Captum fuit de precipiendo Iohanni Callomerio quod debeat vacuasse domum comunis quam tenet prope domum Anthonii de Marotta infra octo dies …. (CMin 1, f. 30r)
1415-7-22 Pro heredibus ser Simonis de Benessa cum Iacobo cancellario
Captum fuit in dicto minori consilio de dando libertatem tutoribus heredum ser Simonis de Benessa quod possit locare quamdam domum dictorum heredum coniunctam domui habitationis ipsorum ser Iacobo de Ugodonis notario et cancellario Ragusii per annos decem cum illis modis et condicionibus quibus videbitur dictis tutoribus et pro reparando dictam domum et cisternam in ipsa positam possint accipere mutuo a dicto ser Iacobo usque ad yperperos quadringentos et per ipsis restituendis obligare possint affictus dicte domus predicto ser Iacobo et hoc pro evidenti utilitate dictorum heredum. (CMin 1, f. 36r)
1416-8-19
Captum fuit de faciendo portare vinum comunis quod est in canipa Xore a dicta canipa in aliquod magazenum communis. (CMin 1, f. 85r)
1417-3-2 Pro tutoribus filii Petricii
Captum fuit quod epitropi sive tutores filii Petricii arcerii possint facere aptari domum ipsius tutorie expendendo ab iperperis <….> infra. (CMin 1, f. 121v)
1419-3-14 Pro domino Dominico de Ribiza
Captum fuit de faciendo appodissiam domino Dominico de Ribiza ad dohanam magnam de yperperis XVI et grossis X pro emendo et refectione domus eius lesionem passe ob casum campanilis. (CMin 2, f. 50v)
1419-3-14 Officiales electi
Ser Nicola Io. De Poza et ser Petrus de Luchari electi fuerunt ut vadant ad extimandum terrenum comunis quod possit ad affictum Luxa Radossalich relaturi inde factum prout invenerint. (CMin 2, f. 50v)
1419-6-30 Pro precepto futuro Iohanni Zanini Salimben pro evacuatione domum in qua habitat
Captum fuit de precipiendo Iohani filio quondam Iohanini Salimbene quatenus per totum mensem iulii proxime futurum debeat evacuasse domum in qua de presenti habitat. Et hoc pro ultimo et peremptorio termino.Die predicto per dominum rectorem dominum Pasqualem de Restis notificata fuit pars scripta Iohani predicto et preceptum fuit sibi ut in ea habetur.
Die XXVIII iulii 1419 prorogatus fiat terminum dicti Iohani usque ad per totum mensem augusti proxime futuri. (CMin 2, f. 71v)
1419-7-28 Pro Iohane Salimbeni speciario
Captum fuit de prorogando terminum standi in domo sue habitatione Iohani Salimbeni speciario usque ad per totum mensem augusti proxime futurum et non obstante precepto alias sibi facto. (CMin 2, f. 76r)
1420-3-19 Pro tutoribus Michoe Druschovich
Captum fuit de dando libertatem tutoribus Michoc Druschovich vendendi unam ex domibus dicti Michoe seu tutele pro redimendo aliam domum et pro satisfaciendo debitis dicti Michoe que usque in presentem diem contracta sint dumtaxat. (CMin 2, f. 118v)
1421-1-14 Pro tutoribus heredis Milosii Zugotich
Captum fuit de dando libertatem ser Nicole de Poza, ser Martholo de <…..> Antoe de Butcho et uxori oilm Milosii Zugotich tutoribus heredis Milosii Zugotich quod de denariis quos habent in comune de ratis dicte tutele possint subtrahere domum venditam per Vlacotam Zugotich prope Sanctum Dominum que fuit olim domini Radisse ad quam ipsi tutores sunt presentati pro maiori securitate dicti pupilli. (CMin 2, f. 170v)
1422-3-24 Appodissa pro Petro Pancella
Captum fuit de faciendo appodissam unam Petro Pantella de yperperis duodecim pro resto solutionis affictus domus quam ipse Petrus conducit a ser Urso de Zamagno in qua stetit uxor … … (CMin 2, f. 257v)
1423-4-21 Pro tutoribus heredum quondam ser Marini Bla. de Gradi
Captum fuit de dando libertatem tutoribus heredum quondam ser Marini Blasii de Gradi quod vendere possint casale ipsius quondam ser Marini quod casale fuit olim ser Paladini de Barba et fuit emptum per ipsum quondam ser Marinum Bla. de Gradi et hoc pro satisfaciendo legata testamenti dicti quondam ser Marini. (CMin 3, f. 63r)
1423-4-22 Libertas tutoribus heredum quondam Nalieschi sutoris de venditione domus predicte
Captum fuit de dando libertatem tutoribus heredum quondam Nalieschi sutoris quod vendere possint domus ipsius quondam Nalieschi positam Ragusii hoc addito quod emptori dicte domus fiat terminum de ypp. mille quatringentis de precio ipsius domus duorum annorum proxime futurorum computandorum a die venditionis fiende de dicta domo. (CMin 3, f. 63v)
1423-10-5 Pro Nixa de Suisda
Captum fuit de dando Nixe de Suisda de denariis nostri comunis yperperos centum pro muro domus Zivchi de Marculino quem comune Ragusii debebat incampagnari et pro aliis damnis factis in ipsa domo non conputatis in ipsis yperperis centum yperperos quinquaginta de venditione predictis domus que sibi fuit ablata et pro dicti yperperis centum faciendi polizam sibi in dohana magna. (CMin 3, f. 91v)
1423-10-21 Libertas tutoribus
Captum fuit de dando libertatem tutoribus Pribize uxori quondam Maroe Andrich et Marusse eius filie quod vendere possint ad publicum incantum domum habitationis dicte Pribize et emere ex precio dicte domus unam aliam domum pro minori precio et hoc pro nutrimento dictarum Pribiza et Marusse. Et de denariis qui restaverint in manibus dictorum tutorum non possit ipsi tutores aliquid agere absque licentia presentis minoris consilii. (CMin 3, f. 96v)
1423-10-31 Pro tutoribus Mili de Lebro et pro solvendo legata testamenti Pripçe Utolçich
Captum fuit de dando libertatem tutoribus Mili de Lebro quod exigant denarios venditionis domus quondam Pripçe Utolçich et de ipsis denariis solvant ducatos duodecim Petro Pantelle et eximant dictum Milum ex carceribus ubi positus est pro debito dicti Petri Pantelle et insuper solvant legata contenta in testamento dicti quondam Pripçe. Et residuum denariorum venditionis domus predicte poni debeant in camera per denarios predictos. (CMin 3, f. 98v)
1424-2-15 Preceptum Petro Pantella
Captum fuit de faciendo preceptum Petro Pantella quod per totam diem sabati proxime venturi evacuare debeat magazenum quod tenet ad affictum ab uxori Milos pictore sub pena yperperorum XXV et quod sit ei terminum peremptorium et quod comune solvat ei uxori pro dictum magazenum gr. tresdecem in mense pro quanto eum comune tenuerit.
In margine: Die XVIII februarii 1424 Petrus Pantella restituit claves contrascripti magazeni.
(CMin 3, f. 121v)
1424-4-1 Pro filia Nerali Paluni
Captum fuit de eundo ad maius consilium pro dando libertatem Draguile Nerali filie Paluni quod vendere possit unam eius mediam domus quam habet cum illis de Georgio et quod precium dicte medie domus deponi debeat in comune sine aliquo prode donec dicta Draguila emet unam possessionem pro predicto precio. (CMin 3, f. 135v)
1424-10-10 Extimatores
Ser Iohanes Marini de Zrieva, ser Blasius Ma. de Georgio, ser Vita Aloisii de Gozis electi fuerunt in minori consilio ad extimandum quoddam casale uxoris Dobrassini Radinovichi lapicide positum in Ragusio et extimationem scribere in cancellaria secundum usum.
In margine: 1424, die II novembris. Predicti officiales extimatores extimaverunt casale hic introscriptum uxoris dicti Dobrassini esse valoris yperperorum ducentorum et sic ipsum extimaverunt. (CMin 3, f. 166r)
1427-08-20 Pro Vlacota Crancovich
Captum fuit de faciendo graciam Vlacote Crancovich quod stare possit in domo illius Catalani ubi ad presens moratur usque quo placuerit minori consilio et hoc quia sibi Vlachote accepta fuit domus iustitiarie ubi manebat et data fuit istis gracia. (CMin 4, f. 105r)
1427-10-16 Pro pena ponenda ser Zupano de Bona
Captum fuit de precipiendo ser Zupano de Bona quod cras usque ad XXII horas debeat evacuasse salem totum quod habet in domo ubi dormit scaravaita sub pena yperperorum vigintiquinque.
In margine: Eodem die denunciata fuit personaliter ser Zupano predicto.
(CMin 4, f. 113v)
1428-07-31 Pro tutoribus Ilie de Radino
Captum fuit de dando licentiam tutoribus Ilie Radini Iliich quod possint accipere et scribi (scribi) facere pro receptis ad venditionem domus dicti Radini ypp. centum et quinquaginta de parte que spectat ad ipsum Iliam pro opportunitatibus ipsius Ilie remanentibus obligatis bonis dicti Ilie emptoribus dicte domus casu quod eidem Ilie non veniret tantum in partem de venditione dicte domus. (CMin 4, f. 180r)
1431-06-19 Pro tutoribus heredum Goissavi fabri
Captum fuit de dando libertatem tutoribus heredum Goissavi fabri quod complere possint solvere domum que empta fuit et in parte soluta et quod similiter solvere possint debita quod ipse Goissavus habuit et habet cum fratalia Sancti Iohannis. (CMin 5, f. 122v)
1431-11-06 Libertas dictis tutoribus pro uno casale vendendo
Captum fuit quod tutores suprascripti heredis ser Nicole He. de Saracha si eis videbitur vendere possint casale emptum per ipsum quondam ser Nicolam et eius fratrem ser Iohanem a quondam ser Marino Bla. de Gradi causa solvendi creditoribus dicte tutorie prout eis melius videbitur. (CMin 5, f. 154r)
1431-12-18 Pro tutoribus Ivani Comarich
Captum fuit quod tutores Ivani Comarich possint et debeant vendere terciam partem domus dicti Ivani quam habet pro indiviso cum dictis fratribus suis videlicet volentibus dictis suis fratribus dictam domum vendere sed quod pretium dicte tercie partis domus predicte spectante dicto Ivano debeat poni in camera nostri comunis. (CMin 5, f. 162v)
1433-02-12 Libertas tutorum Elie Radini
Captum fuit quod tutores Elie Radini possint et valeant si ipsis videbitur impegnare domum dicti Elie sive ad affictum dare pro yperperis centum solummodo pro liberatione dicti Elie a carceribus quibus est, cum hoc pacto quod ipsi tutores possint afrancare dictam domum impegnatam sive affictam ex introitibus dicti Elie sive eorum tutele, hoc declarato quod talis pigneratio sive affictatio minime fieri valeat nisi idem Elias liberabitur a carceribus quibus est. (CMin 6, f. 23v)
1433-03-19 Pro tutoribus Elie Radini
Captum fuit cum hoc sit quod Ellias Radini sit debitor illorum de Misglien de yperperi centum quinquaginta de dando libertatem tutoribus ipsius Ellie quod pro exiviendo ipsum de carceribus et solvendo debita sua, accipere possint a dictis de Misglien alios yperperos centum. Et pro ipsis iperperis C accipiendis ab eis et aliis CL obligare ipsis de Misglien usque ad satisfactionem dictorum in totum yperperorum ducentorum quinquaginta affictus domorum ipsorum ipsius Ellie cum cautelis et solemnitatibus opportunis. (CMin 6, f. 29v)
1433-07-14 Libertas pro tutoribus Elie Radini
Captum fuit quod tutores Helie Radini possint et libertatem habeant vendendi partem domus ipsius Elie posite in Ragusio sive illam impignorandi prout eis melius videbitur. Et quod denarios ipsius non expendantur nec expendi possint nisi pro solutione sententie que scripta est pro maritatione neptis ipsius Elie yperperorum quingentorum vel circa. (CMin 6, f. 55v)
1433-07-14 Libertas tutorum Mioche et Radule
Captum fuit quod tutores Mioche matris Radule et ipsius Radule relicte Bogdani Botar possint et valeant ex denariis venditionis domus vendite per ipsos tutore dare dictis Mioche et Radule pro solutione aliquorum suorum debitorum et nutrimento ipsarum yperperos octuaginta. (CMin 6, f. 56r)
1434-03-01
Captum fuit quod Dobrossavo Mergich dicto Cislo solo epitropo testamenti Maroe Camarich ex resto venditionis domus dicti olim Maroe quam domum comune nostrum emerit dare debeant annuatim yperperi centum usque ad integram solutionem resti dicte domus dum depenati fuerunt presentati dicte venditionis. (CMin 6, f. 113r)
1434-03-01 Pro tutoribus Mioche et Radule
Captum fuit quod tutores Radule et Mioche eius filie pro tratta ipsius Mioche ex venditione domus dictarum Mioche et radule expendere possint yperperos XXti. (CMin 6, f. 113r)
1435-02-15 Pro tutoribus heredum ser Francisci de Tudisio
Captum fuit de dando libertatem tutoribus ser Francisci de Tudisio quod partem domus sive casalis ipsius Francisci que (sibi pervenit ex successione ser Michaelis cancell.) fuit illorum de Catena que affictata non est, affictare possint pro decem annis cum modis et condicionibus de quibus sibi melius videbitur. (CMin 6, f. 226v)
1436-09-04 Pro Anello Cichapesse
Captum fuit quod Anellus Cichapesse qui stetit in domo quam nunc comune nostrum dedit Benedicto custodi carcerum pro eius habitatione habere debeat a nostro communi yperperos novem et grossos tres quos expendidit in ipsa domo que est domini Iunii de Bona canonici cum hac condicione quod ipsi denarii debeant difalcari dicto domino Iunio dum sibi solvetur pro afictu ipsius domus et hoc de voluntate eiusdem domini Iunii.
In margine: Habuit polizam. (CMin 7, f. 84r)
1438-01-14 Pro rebus Andruschi Miloscevich
Captum fuit quod res Andruschi Miloscevich defuncti que sunt in eius stationem possint transmutari et in aliqua alia domo aut stragno collocari nuperime. (CMin 7, f. 192r)
1438-04-17 Repizetur et coperiatur domus Iacti
Captum fuit quod officiales laboreiorum debeant repizari et cohoperiri facere domum Iacti nostri communis prout fuerit opportunum. (CMin 7, f. 210r)
1438-12-30 Pro ser Nicola Aloy. de Goze emptore affittum
Captum fuit de acceptando stationem alias affictatam Ellie Radotich repertam teneri et ocupari pro officialibus galeoti alias capti per ser Nicolam di Georgio nomine comunis. Et clavis est in camera. Et de defalcando ser Nicole Aloy. de Goze emptori affictum communis predicte stacionis de precio incantionis ypp. decem et octo grossorum pro dicta stacione. (CMin 8, f. 6v)
1439-08-04 Contra conducentes domos comunis ad affictum
Captum fuit nemo cuiuscumque condicionis existat qui de cetero conducet ad affictum aliquam stationem comunis audeat nec presumet illmmet apothecam alteri persone affictare aliquo modo vel ingenio sub pena ammittendi affictum eundem pro quo affictaset eam. (CMin 8, f. 80v)
1439-08-18 Pro stationibus comunis reaffictis pro conducto quo ordine
Captum fuit non obstante alia parte hinc retro facta quod omnes ei quicumque conductum stationum et domorum communis possit et valeat participare et reaffictare ipsas stationes et domos unicumque pro eodem met affictu quo ipsi conduxerit. Et non ultra aliquo modo vel ingenio sub pena ypp. quinquaginta pro quolibet contrafaciente <ipsorum afficuum et conductorum> et qualibet vice. Cuius pena medietas sit communis et alia medietas sit accusatoris si fuerit per ipsum veritas habetur. Cum hoc quod ambo videlicet ille qui affictabit quam ille cui affictabitur sint et remaneant obligati pro affictu incantato per domum ad melius tenendum. (CMin 8, f. 83v)
1440-04-14 Pro Decissa Maranuli possente affictare eius domum
Captum fuit de dando libertatem Desisse quondam Maranul et uxori Francisci Adagis(?) incarcerati quod per liberando dictum eius virum a carceribus possit affictare pro annis quatuor domum eius contiquam domum ser Marini Si. de Restis cum solemnitatibus opportunis que domus sibi per successionem eius presentis quod ibi provenit. (CMin 8, f. 148v)
1441-03-24 Libertas pro conducendo ad affictum unam domum
Prima pars est de dando libertatem domino recotri et eius minori consilio quod possint levare et ad affictum conducere unam domum ad annum et ratione anni expensis nostri comunis pro certa vigente necessitate prout ipsi domino rectori et consilio suo videbitur. Per LXXVI, contra II.
(Secunda pars est de non dando lictam libertatem. Cancell.) (CMa 6, f. 93v)
1441-07-08 Pro ser Damiano et fratre de Sorgo
Captum fuit quod ser Damianus et ser Pasqualis fratres de Sorgo possint recipere et salvare in domo sua vestes magnifici domini despotti. (CMin 9, f. 3r)
1441-10-04 Libertas epitropis et tutoribus heredum Sinchi Glavich ementi unam domum
Captum fuit de dando libertatem tutoribus heredum ac epitropis testamenti Simchi Glavich quod de denariis ipsius Sinchi penes ipsos existentibus possint emere domum Vasilii Iagodich expendendo usque yperperos mill octingentos vel circa ex ipsis denariis. (CMin 9, f. 26v)
1441-11-23 Libertas tutoribus Milisse Pribisalich pro divisione facienda de una domo
Captum fuit de danto libertatem tutoribus heredum Milisse Pribisalich petrarii, videlicet ser Iohanni Marini de Georgio, Obrad Pribilovich et Radincho Milosevich quod possint facere parzognam et divisionem cum <…>. (CMin 9, f. 37v)
1442-05-29 Pro Philippo de Florentia tubeta
Prima pars est de dando Philippo tubete salariato nostro ultra salarium suum consuetum yperperos viginti pro affictu stationis in qua exercet artem cultrarum et banderiarum pro uno anno proxime futurum incepturo die penultimo mensis maii presentis. Per LXXXVI, contra III. (CMa 7, f. 21v)
1442-09-20 Contra Matchum marangonum et Antonium Brullum
Captum fuit quod Matchus Stoyachovich sub pena yperperi L exeuntiare debeat Antonium Brullum Catellanum ut de domo sua quam habet apud domum illorum de Mislien et quam ipse Antonio affictavit exire debeat usque per totam diem XXVIII presentis mensis. Et similiter quod dictus Antonius sub eadem pena exire debeat de dicta domo et eam expedivisse usque per totam dictam diem XXVIII presentis mensis.
Eo die denuntiata fuit Matcho.
Die XXI septembris denuntiata fuit Antonio Brullo. (CMin 9, f. 120v)
1442-09-26 Pro solaribus domorum comunis destruendis [ball. LXXV]
(Prima pars est de faciendo gratiam illis qui fecerunt solaria in domibus comunis respicientia super plateam comunis quod dicta solaria stare debeant prout stant non obstantibus partibus minoris consilii in contrarium existentibus. cancell.)
Secunda pars est quod destruantur et destrui debeant iuxta partem minoris consilii superinde captum. Per XLV, contra 33. (CMa 7, f. 56v)
1443-01-29 Pro Maria relicta Iohanis Salimbene
Captum fuit quod Maria relicta Iohannis Salimbene si ipsa contenta fuit stare parti alias videlicet die VIII augusti 1441 capte pro victu et vestitu suo quod stare possit prout captum fuit. Si autem stare nolunt ipsi parti quod ipsa possidere debeat stabilia bona dicti ser Iohannis olim viri sui secundum ordines Ragusii.
1443, die ultimo ianuarii ser Nicola Si. de Goze tamquam procurator suprascripte Marie comparuit coram domino rectori et suo minori consilio et dixit dicto procuratorio nomine vigore scripte partis ipsius Mariam acceptare et possidere velle bona stabilia quondam Iohannis Salimbeni viri sui secundum ordines Ragusii. (CMin 9, f. 155r)
1443-03-30 Pro ser Andrea de Sorgo
Captum fuit de dando libertatem tutoribus ser Andree de Sorgo quod possint et debeant exigere a Iohanne de Gabro emptoris domus dicti ser Andree sibi vendite usque yperperi quadringentos decem et de ipsis et abinde infra solvere ubi fuerit opportunum debitoribus suis… (CMin 9, f. 167v)
1445-03-04 Pro consulibus [ball. CXXV]
Prima pars est quod cum consules causarum civilium Ragusii posuissent ad terminum, videlicet per XV diem ianuarii proxime preteriti ad deliberandum ad publicum incantum domum Blaxii Latinicich et domum Braychi Obradovich quas domos minime deliberare potuerunt propter absentiam ipsorum consulum qui tunc se reperiant ivisse ad duas granizarum pro factis in Bielen reditoribus. Ideo de dando libertatem dictis consulibus quod non obstante lapsu dicti termini sit in eorum arbitrio et libertate dictas domos deliberando quandocunque sibi placuerit et videbitur. Et hoc attento quod dicti consules fuerunt pro servitio communis. Per omnes, contra I. (CMa 7, f. 248r)
1445-15-28 Contra certos nobiles sequestratos in domo
Captum fuit quod ser Nicola Pira. de Bona, ser Michael de Volzio et ser Marinus An. de Volzio pro eo quia dicitur eos se conmissise in tumultu hoc mane facto in Platea quod stare debeant ipsi et quilibet eorum in domibus suis quousque per dictum provisionem fuerit et de ipsis domibus non dicsedant sub pena ducatorum auri centum pro quolibet eorum contrafaciente. (CMin 10, f. 132v)
1446-11-19 Contra Matheum Precich
Captum fuit de precipiendo et mandando Matheo Precich quod non debeat intrare nec habitare in domo presbitri Iohannis Antonovich sub pena standi XV diebus in carceribus si contrafecerit.
Die 22 Novembris captum fuit quod suprascriptus Matheus possiet stare in suprascripta domo usque per totum presentem mensem et abinde in anthea si fuerit de beneplacito vicinariorum sed si non placebit vicinariorum quod tunc statim exire debeat. (CMin 11, f. 55v)
1448-01-18 Pro locatione facta dom Iohani Antonovich
Captum fuit de approbando ratificando et acceptando locationem factam per magistrum Iohannem Gascli abbatem ecclesie Sancti Petri de Ragusio dom Iohanni Antonovich de una domo et uno casali dicte eclesie et in scriptis productam minori consilio cum omnibus et singulis in ea locatione contentis. (CMin 11, f. 165r)