de lignaminibus dandis

1410-12-07
Captum fuit [in minori consilio] de concedendo ser Paulo de Gondola quinque trabes nostri comunis solvendo id quo venderentur in Ragusio comuni cursu. (Ref 33, f. 167r)

1419-7-24 Pro Sancta Maria
Captum fuit de dando procuratoribus Sancte Marie unam de trabibus comunis que sunt in arsenate pro eorum denariis. (CMin 2, f. 75r)

1421-1-21 Pro ser Nicola Ma. de Goze
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis dare debeant ser Nicole Ma.de Goze unum trabem pro scalis (solaris?) faciendis pro eo pretio quod ascendit in ratione comunis. (CMin 2, f. 172r)

1428-04-17 Pro lignamine galee veteris
Captum fuit quod lignamen galee veteris deductum in Platea pro vendendo non debeat vendi sed debeat dari ad iactum cere loco lignorum ad conducendum. (CMin 4, f. 154r)

1429-12-12 Pro ser Elia de Crieva
Captum fuit quod officiales armamenti mutuare debeant ser Elie de Crieva duas taleas et sartiam opportunam pro trahendo trabes et ligna in domum suam accipiendo ab eo bonum et sufficiens pignus. (CMin 4, f. 281v)

1436-06-02 Pro lignaminibus veteribus emendis
Captum fuit de dando libertatem officialibus laborerioum regiminis quod lignamina vetera communis vendere possint prout eis melius videbitur pro utilitate comunis. (CMin 7, f. 61v)
1436-10-25 Pro officialibus laboreriorum cum massariis bladorum pro lignamine
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis de lignamine quod habent et eis superest dare debeant massariis bladorum illud quod eis opus est pro capitali accipiendo ab ipsis massariis incontinenti solutionem manualem. (CMin 7, f. 96v)