1409-01-28 Captum fuit in consilio minori de dando arbitrium et liberam potestatem officialibus laboreriorum de conveniendo se nomine comunis cum ser Iacobo Georgii raciocinato et Antonio di Zanobio de Florentia pro calcina habenda et imprestando de denariis comunis usque yperperos sexcentos cum eis modis et condictionibus ut eis videbuntur meliis cum fide ydonea. (Ref 33, f. 87r)
1410-04-03 Pro calcinariis
Captum fuit per dictum consilium [minorem] quod fiant due calcinarie sollicitandas et conducendas per offitiales laboreriorum et fiendis prout et sicut videbitur ipsis officialibus. (Ref 33, f. 143v)
1410-12-01 Contra Anthonium petrarium
Captum fuit in consilio minori quod barcha Antonii petrarii qui aportavit calcem de Corcola debeat solvere arboragium prout solvunt pro aliis rebus. (Ref 33, f. 166v)
1411-01-22 Pro calcinariis fiendis
Item in dicto [minori] consilio fuit concessum officialibus comunis supra laboreriis comunis quod ipsi possint concedere et dare locum cuilibet volenti facere calcinarias prope civitatem sub Sancto Laurencio et alibi ubi paruerit dictis officialibus. (Ref 33, f. 175r)
1411-11-03
Captum fuit de concedendo de denariis nostri comunis ypp. centum quinquaginta per Iacobo dela Camara cum conditione quod debeat facere quatuor coctas sive calcare ad Pillas usque ad annum et pro qualibet cocta debeat dare calcinam comuni usque ad ypp. treginta et sic successive usque ad integram solucionem, salvis aliis pactis factis inter comune nostrum et ipsum. Et si non fecerit dictas coctas quod de salario suo defalcentur ypp. XXX pro paga. Et super dictis ypp. XX solvendis det bonam fideiussionem, videlicet: Ser Clemens de Bodacia pro tercia parte, ser Nicolas de Ragnina pro tercia parte, ser Petrus de Menze pro tercia parte dicti debiti ypp. CL tamen sunt ad melius cum principali predictis partibus. Qui predicti pleçii assentierunt et fideiusserunt ut supra. (Ref 33, f. 207v)
1412-06-16 Pro calce
In minori consilio captum fuit quod officiales laboreriorum comunis accipiant per manus suis totum calcem calcarie Iacobi a Camara, Pripchi et Budezii et Miroslavi Mirchovich. Et unius calcarie de Callamotta. Item captum fuit quod Leonardus frater Iacobi possit dare circha modia quadraginta sex calcis mensurate illis qui mensurare fecerunt et plus non det de dicta calce sua salvo comuni. (Ref 34, f. 32r)
1412-07-30 Pro calcinariis fiendis
Captum [fuit in minori consilio] quod si aliqua persona per se vel alios fieri faciet aliquas calcarias pro calce habenda, comune nostrum de ipsa calce non accipier salvo cum voluntate facientis et tota calx sit in potestate faciencium vendidere (?) cui sibi placuerit.
Captum fuit de dando Anusse Caravidde modia C calcis. Et dompno Vincho (?) de Valezio (?) modia L. (Ref 34, f. 37r)
1417-5-4
Captum fuit quod officiales laboreriorum possint facere conduci calcem que est apud muros civitatis a latere montis ad laborerios comunis domorum. (CMin 1, f. 132r)
1419-2-17 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum emendi et intramittendi calcem et petras a quibuslibet sicut eis placuerit. (CMin 2, f. 44r)
1425-3-17 Pro calce pro comuni accipienda per officiales laboreriorum
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis debeant pro comuni totam quantitatem calcis que est ad calcarias vel apud magistros ipsius calcis et conduci faciant ad civitatem Ragusii et quod solvant unicumque pro quantitate calcis quam habuerint et quod nemini consentiant de calce aliquis sine expressa licentia maioris consilii sub pena yperperorum decem pro quolibet eorum officialium et qualibet vice et quod magistri non audeant aliis vendere sine licentia predicta sub dicta pena yperperorum decem pro quolibet et qualibet et qualibet vice. (CMin 3, f. 207v)
1426-2-14 Pro officialibus laboreriorum comunis pro calcina et petris
Captum fuit quod officiales laboreriorum predicti emere debeant illud miliarem calcine quod nunc est paratum. Et quod similiter facere teneantur comprare de quatuor miliaribus calcine dando terminum magistris ad dandum dictam calcinam ad tardius per totum mensem maii proxime futuri et quod dare debeant ordinem faciendi fieri lapides pro laboreriis comunis undecunque poterunt et unde citius eos habere potuerint et quanto plures lapides habere poterunt et quod possint comprestari denarios cum plegaria approbanda in minori consilio et quod laborari debeant ubi minori consilio videbit. (CMin 3, f. 287r)
1426-07-30 Pro Radan petrario pro calce
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum nostri comunis quod comperstare debeant Radan petrario pro calcaria calcis yperperos centum ita tamen quod ipse Radan teneat et debeat dare nostri comuni ex calce ipsius calcharie duo miliaria <pro precio consueto>. Et ultra dicta duo miliaria calcis quicquid sibi Radan supererit possit vendere et facere pro suo libito voluntatis. (CMin 4, f. 26v)
1427-05-11 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit et data libertas officialibus laboreriorum quod possint mutuare de denariis comunis Radano Clapcich pro calce habenda ad servitiam comunis ypp. ducentos sub bona et sufficiente plezaria et acceptati fuerint pro plegiis eiusdem Radani pro dicta summa videlicet ser Natailis de Proculo pro ypp. centum quinquaginta et ser Iohannis An. de Volço pro ypp. quinquaginta. (CMin 4, f. 88r)
1427-05-13 Libertas officialium laboreriorum pro Bosidar
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum comunis quod possint mutuare de denariis communis Bosidar petrario yperperos ducentos pro calce habenda ad servitia comunis sub bona et sufficienti plegiaria. Et acceptata fuerunt secundum usum pro plegiis eiusdem ser Marinus Iu. de Gradi pro yperperis centum et ser Iunius Mar. de Zrieva pro aliis yperperis centum qui se pro dictis summis supra specificatis eorum plegii constituerunt. (CMin 4, f. 88v)
1427-12-12 Pro ser Iohane de Prodanello pro calce
Captum fuit per minus consilium ad plenum de acceptando et acceptatum fuit quod ser Iohanni de Prodanello pactum quod in scriptis exhibuit pro calce quam obtulit dare pro valuta eius calcis sibi poliça fieri debeat in dohana adimplendo que promittit de fidemiussione prestanda. Et que calx assignari debeat officialibus laboreriorum et per ipsos recipi. Cuius pacti tenor per hoc verba est videlicet: io Giovanni de Prodanello prometto alla vostra signoria darvi per tuto marzo proximo migliara tre de calzina ad yperperi dodexe e mezo lo contenazo si veramente dimando alla vostra signoria che mi assignate la valuta della dita calçina im dohana grande hora al presente promettando darvi bona plegiaria de attendervi a quanto prometto di sopra a pena di quarto se non attendesso per quanto manchasse. Pro quo ser Iohanne et ad eius instantiam pro quantis in scripta parte et pacto et secundum formam ipsius pacti extitit plegius domini Pasqualis de Restis acceptatus et approbatus in minori consilio secundum usum constituens se principalem insolvendum et ad melius tenendum cum domino ser Iohanne de Prodanello super se et bona sua. Renunciando. (CMin 4, f. 123v)
1428-03-23 Pro ser Iohane de Prodanello
Captum fuit de portando ad maius consilium pro faciendo graciam ser Iohani de Prodanelo quod pro miliariis tribus calcis que dare tenetur comuni nostro per totum presentem mensem martii sub pena quarti ut patet in presenti libro sub die XII decembris proxime preteriti quod prorogatur sibi terminum ad complendum modia duomilia usque ad per totum mensem aprilis proxime futurum et alia modia mille conducere debeat usque ad medium mensis mai proxime futuri sub eadem pena. (CMin 4, f. 150r)
1428-03-29
[ball. CXXXI]
Prima pars est de faciendo gratiam ser Iohanni de Prodonello quod pro miliaribus tribus calcis que dare tenet comuni nostro per totum presentem mensem sub pena quarti, ut apparet in minori consilio die XII decembris preteriti, prorogetur sibi terminus ad complendum modia duomilia usque per totum mensem aprillis proxime futurum Et alia modia mille conduci debeat usque ad medium mensem mai proxime futuri sub eadem pena quarti. Captum per CI, contra XX. (CMa 3, f. 206r)
1428-04-29 Pro officialibus laboreriorum cum Radan Clapzich pro calce
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum ordinariorum comunis nostri quod mercatum et pactum facere possunt et debeant cum Radan Clapzich pro meliaribus(!) tribus calcis dande et consignande per dictum Radan ad terminum seu terminos de quibus concordes fuerunt et convenerunt ad rationem ypeperperorum duodecim cum dimidio pro quolibet contenario. Cui Radan conprestare possint predicta ex causa ex denariis nostri comunis yperperos ducentos pro quibus dare teneatur et debeat idem Radan bonam et sufficientem plegiariam approbandam in minori consilio. Et quod pro predictis omnibus ipsum Radan et plegium obligare solummodo facere debeant in notaria nostra cum cautelis opportunis. (CMin 4, f. 157r)
1429-01-08 Pro officialibus laboreriorum libertas
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum quod possint emere pro servitiis comunis modia mille quinquaginta calcis a Bosidaro petrario. (CMin 4, f. 215r)
1429-04-20 Libertas officialium laboreriorum pro calce
Captum fuit de dando libertatem ser Martolo de Georgio et sociis officialibus laboreriorum de scripta quod prout eisdem melius et utilius videbitur debeant querere, emere miliaria sex calcis que dari debeant in his terminis videlicet una quantitas de mensis maii proximi una alia quantitas de mensis iunii una alia quantitas de mensis iullii et restum per totum mensem augusti proxime futurum. Et quod possint personis cum quibus convenerint pro ipsa calze danda mutuare de pecuniis nostri comunis ipsis ydonee satis dantibus cum bonis plegiariis que approbari debeant in minori consilio. Et cum pacto quod si non daretur ipsa calx in dictis terminis quod possint ipsi officiales sive comune nostrum ipsam calcem emere, custis et damnis eorum qui non attendiderint et quod debeant ipsas personas obligari facere solemniter. (CMin 4, f. 236r)
1429-04-27 Pro officialibus laboreriorum de scripta libertas pro calce
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum de scripta quod pro calce habenda videlicet a miliaribus sex infra calcis se querere et pacta facere possint cum illis de quibus sibi placuerit ad pretium et ad terminos de quibus er prout eis videbitur et melius facere potuerint pro aventalio nostri comunis sibi mutuando duarum cum bona plegiaria hic per nos aprobanda et cum pactis penis et obligaciones opportunis. Die VII mai 1429 data fuit libertas dictis officialibus quod de pluri querere et pacta facere possint ut supra de et pro uno alio miliare. (CMin 4, f. 237v)
1430-01-28 Pro officialibus laboreriorum pro calce
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum comunis quod accipere et emere debeant a Boxidar petrario quam obtulit dare et paratam hinc modios mille trecentos calcis ad yperperi duodecim et grossis sex pro quolibet centenario modiorum et mensurata ipsa calce eam iuxta mensuram repertam sibi solvere debeant. (CMin 5, f. 12v )
1430-03-11 Pro calce emenda
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum comunis de scripta quod emere et pacisci possunt pro calce emendo et dando comuni nostro cum Radan Clapzich et Bossidarum cum illis pactis modis, condicionibus, terminis et penis quarti ac pretio de quibus et prout sibi melius videbitur faciendo ipsos pro predictis et plegios suos dandos et aprobandos in minori consilio obligari in notaria nostra cum cautelis et solemnitatibus oportunis. (CMin 5, f. 22v)
1430-09-03 Pro calce ser Petri de Proculo
Captum fuit quod officiales domus comunis qui emerunt calcem a ser Petro de Proculo sub pena yperperorum XXV pro quolibet ipsorum debeant die IIII presentis mensis incipere ad mensurandum et accipeindum dictam calcem quam sub eadem pena debeant accepisse totam quantam emerunt usque ad dies quindecim presentis mensis. (CMin 5, f. 59r)
1431-03-24 Pactum calcis Radien Clapcich petrarii
[b. CXXIIII]
Prima pars est de firmando pactum infrascriptum allatum et lectum in presenti consilio
Magnifici signori supplica ala signoria vostra Radano petrario e prima promette al comun de Ragusa se bisogno avera ogni anno moza 2000 de calcina a ogni vostra requesta e plu (?) promettiamo a la vostra signoria se bisogno avereti moza 4000 de calcina con questo patto che voyando li detti 4000 moza de calcina avanti messia denun ciato mexi 4 che sono in tuto quello prometto ala vostra signoria con patto suprascritti moza 6000 di calcina li quali prometto a dare grosso uno e mezo lo mozo. Ancora prometto ala vostra signoria che …. …. …. Die XVIIII aprillis 1431 ser Natalis de Proculo pro medietate et ser Federicus de Gondola pro alia medietate acceptati et approbati in minori consilio ad busolas et ballotas secundum usum extiterunt plegii scripti Radan pro pacto scripto et omnibus in eo contentis et constituentes se principales super se et bona sua et quilibet eorum pro sua medietate ad melius tenendum cum ipso Radan Renunciantes. Nota quod ipsa scripta die ipse Radan habuit poliçam imprestiti sibi factam. Nota quod die 24 februarii 1441 … in camera Radanum Clapcich scriptum restituisse comuni scriptos yperperos quingentos sibi d… …. mutuatos ex quo ipse Radanus et eius plegius amplius pro dicto imprestito non teneri in aliquo nostro d… pacti scriptum esse vacuum et nullius valoris. (CMa 4, f. 129v- 130r)
1431-03-24 Pactum calcis Bosidari petrarii
Prima pars est de firmando pactum infrascriptum allatum et lectum in presenti consilio. Captum per CI, contra XXIII
Magnifici signori io Bosidar petraro me recomando a la vostra signoria. Signori, io Bosidar detto me obligo a dar a la vostra signoria di calcina al anno moza 6000 a grosso uno e mezo lo mozo con questa condicione che quando vi bisognasse la detta calcina che la vostra signoria me dovesse dare primo de mexi 4 a anche a quel detto tempo che me dovesse imprestar la signoria vostra iperperi cinquanta per ogni miar di calcina. E quanto desse de calcina i detto Bosidar di piu de quelo che la vostra signoria me impresto che el resto me do veti pagar. E dagando a la vostra signoria de calcina quelo son tegnuto che io possa vender la calcina mia a grosso uno e mezo lo mozo a special persone liberamente e che el dicto patto durasse anni X se Idio me dara fina tanto la vita e se per caso non attendesse a questo patto come scrivo qui che io Bosidar detto ve sia tegnuto a dar per la pena a pizoli XV per ogni mozo quello non desse al commun. (CMa 4, f. 130v)
1433-07-04 Pro pacto calcine Bossidari petrarii
[b. LXV]
(Prima pars est de firmando pactum Bosiadri petrarii allatum et lectum in presenti consilio pro calce danda et denarii sibi per nostrum comune mutuandis. cancell.) Secunda pars est de non firmando per. LV, contra <-> (CMa 4, f. 288r)