c2

fontana

1437-03-20 Pro fonte faciendo
Prima pars est de deliberando pro loco ubi fons sive fontana fieri debeant. Captum per 25 contra 8.
Secunda pars est de induciando (cancell.) (CRog 6, f. 114r)
1437-03-20 Pro eodem fonte sive loco ipsius
Prima pars est de faciendo ipsum fontem in campo qui est ubi putei sunt penes ecclesiam et curiam monasterii poncellarum sancte Clare. Captum per 29 contra 4.
Secunda pars est de faciendo ipsum fontem in alio loco sive parte (cancell.) (CRog 6, f. 114r)
1437-03-20 Pro forma ipsius fontis
Prima pars est quod officiales conductus aque usque ad sextam diem Aprillis proxime futuris in scriptis portare debeant ordinate consilio rogatorum quantum ipsum fons debeat esse latus longus et altus, et cuius forme. Captum per 25 contra 8. Captum per 26 contra 8.
Secunda pars est quod portare debeant ipsi officiales in scriptis usque ad decimam diem mensis Aprillis (cancell.) (CRog 6, f. 114r)
1437-03-20 Pro providendo de oportunis ad faciendo ipsum fontem
Prima pars est quod ipsi officiales aque ductus debeant providere et ordinare pro laboreriis et aliis oportunis pro dicto fonte faciendo. Captum per 27 contra 6.
Secunda pars est de induciando ad ordinando predictum quousque reportaverint formam et qualitatem ipsius fontis faciendo (cancell.) (CRog 6, f. 114r)
1437-04-08 Per(!) fonte faciendo et murando
Prima pars est quod officiales nostri super aqueductu habeant plenam libertatem secundum quod captum est, fieri facere fontem bonum et pulcrum cum consilio magistri Nofrii, secundum quod eis melius videbitur. Ita tamen quod ipsum fontem supra terram ubi aqua stare debeat altum murare facere debeant brachiis octo. Captum per 32 contra 3.
Secunda pars est quod modo quo supra fieri et murare facere debeant ipsum fontem super terram ubi aqua stare deber, solummodo brachiis sex (cancell.) (CRog 6, f. 117v)
1437-10-16 Libertas officialibus data faciendo laborerium fontane ordinata
Prima pars est de dando libertatem officialibus deputatis super laborerio et fabrica aqueductus faciendi fieri laborerium fontane de scarpello et ordinatum prout ipsis officialibus melius videbitur pro bono et utili nostri comunis. Per XXXII contra I.
Secunda pars est de non dando dictam libertatem. (cancell.) (CRog 6, f. 140v)
1437-12-09 Pro differentia existenti inter magistros fontane et officiales nostros
Prima pars est quod gornas seu canones plumbi que vel qui fuerint opportuni ad conductum aque usque ad fontanas fiendas secundum quod ordinabunt nostri officiales superius deputati fieri et poni debeant ad expensas dictorum magistrorum Anofrii et Andreucii. Captum per xvii contra cv.
Secunda pars est quod fieri debeant ad expensas nostri communis (cancell.) (CRog 6, f. 155v)
1437-12-18 Pro dando viam conducendam aquam ad fontanam
Captum fuit de dando et concedendo <officialibus super aqueductu et fontane fiende quod possint dare et consignare> magistro Anofrio magistro aqueductus predicti et fontane stragnum comunis nostri olim tentum tamquam cagnos maleschalchi pro rebus et argagnis ibiem locandis et reponendis sui magisterii pro fabrica dicte fontane. Eo tam magistro Arnofrio non debente nec valente destruere frixinam in ipso stragno existente quod stragnum teneatur in quibuslibet exigendis opportunitatibus comunis et ad omnem requisitionem domini officiali ipse magister Anofrius liberum et expeditum relaxare. (CMin 7, f. 179v)
1437-12-21 Pro conductu aque ad fontanam ducendo.
Prima pars est quod officiales super aqueductu nostri ire personaliter debeant una cum magistris dicti aqueductus ad videndum et dilgenter examinandum quo habilius duci debeat ad fontanam. Et prout vident et examinaverit. Ita debeant die lune de mane proxime futuris portare consilio rogatorum. (cancell.)
In margine: pro eodem (!)
Secunda pars est quod dominus rector cum suo minori consilio ire personaliter debeat cum dictis officialibus et cum dictis magistris ad videndum quomodo dicta aqua fontane duci debeat ad ipsam fontanam. Per XXII contra X. (CRog 6, f. 159v)
1437-12-23 Pro fontana
Prima pars est de dando libertatem officialibus super aqueductus fontane monstrandi et fieri faciendi viam per quam magistri dicti aqueductus conducere debeant aquam ad fontanam ut officiales ipsi videbitur habilius, et fieri beveronos ad ipsam fontanam et prout sibi melius videbitur. Captum per omnes.
Secunda pars est de ordinando pro predictis in presenti consilio (cancell.) (CRog 6, f. 160v)
1437-12-31 Pro conductu fontane
Prima pars est de dando libertatem officialibus nostris deputatis super aqueductu fontane quod ultra alias expensas ordinatas et fiendas per magistros dicti aqueductus possint expendere de denariis nostri comunis a quadraginta ducatis infra in faciendo dictam aquam conduci ad fontanam per canalia plombea. Et hoc pro maiori comoditate et dextro nostre civitatis in conducendo ipsam aquam. Captum per b. XXXI contra III.
Secunda pars est de non dando dictam libertatem (cancell.) (CRog 6, f. 160v)

1438-01-18 Pro expensis fontane
Prima pars est de statiando expenses pro fontana fienda. Per XXVII contra VIIII
Secunda pars est de nin statiando (cancell.) (CRog 6, f. 164v)

1438-01-18 Pro eadem
Prima pars est quod expensa pro dicta fontana fienda fieri debeat omnibus computatis de ipperperis quatuor millibus. Per XXX contra VI.
Secunda pars est quod fieri debeat de ipperperis tribus millibus (cancell.) (CRog 6, f. 164v)
1438-01-18 Libertas data officialibus pro dicta fontana.
Prima pars est de dando libertatem officialibus deputatis super fabrica dicte fontane quod possint fieri facere dictam fontanam prout et quemadmodum eis videbitur et placuerit existentibus quinque ipsorum officialium ad minus in una opinione. Per omens contra 0.
Secunda pars est de non dando dictam libertatem (cancell.) (CRog 6, f. 164v)
1438-05-02 Pro sartiis et taleis mutuandis magistro Anofrio
Captum fuit de mutuando sartias et teglias nostri communis veteres magistroAnofrio magistro fontane pro opportunitatibus fabrice dicte fontane. (CMin 7, f. 214r)
1438-11-03 Fontana ne devastetur
Captum fuit quod nulla persona cuiusvis condicionis existat audeat nec presumat tangere et devastare aliquod ex laboreriis fontane vel canalibus et fabrica aqueductus factis et fiendis per magistrum Anofrium sub pena standi duobus mensibus continuis in carceribus comunis et reficiendi totum id quod devastasset. Et si fuerint plures contrafacientes et aliquis eorum alterium contrafacientem accusaverit per quem habeatur veritas sit talis accusator exemptus a pena predicta. Et presens pars cridari publice debeat. (CMin 7, f. 260r)

1440-04-27 Sententia contra Dobraxinum Mothonila
Captum fuit per sententiam quod Dobraxinus Mothonila qui inculpatus et repertus est destruxisse canale fontane noviter facte et citatus in locis publicis et consuetis ad sui deffensionem faciendam infra terminum sibi stabilitum minime conparuit in eius contumatia persistendo qua ipsum etiam reddit culpabilem ut causam habet se ab huiusmodi alias precanendi et ut eius pena aliis etiam transeat in extra fustigari debeat publice per Plateam et postea stet ligatus ad fontanam predictam uno die tamen deinde relaxetur sue pristine libertati. (CMin 8, f. 154r)
1440-06-23 Murari debeat circumcirca fontanam
Captum fuit quod officiales fontane et aqueductus debeant murari facere circumcirca ipsam fontanam ut possit stare semper nitida et munda ab omni immondicia. (CMin 8, f. 171r)
1440-07-06 Libertas data officialibus fontane
Prima pars est de dando libertatem officialibus fontane quod possint auferri et obturari facere puteos aque false existentes post fontanam magnam apud monasterium sancte Clare secundum quod ipsis officialibus melius videbitur. Per ballotas omnes
Secunda pars est de non dando dictam libertatem. (cancell.) (CRog 7, f. 175v)

1442-01-26 Inducium super peticione denariorum magistri Onofrii
Prima pars est de induciando super peticione denariorum quos petit et habere restat magister Onofrius pro fabrica fontanarum
Secunda pars est de deliberando (cancell.) (CRog 8, f. 188r)
1442-01-30
Prima pars est de induciando super facto magistri Honofrii. Per ballotas XX contra XI
Secunda pars est de deliberando (cancell.) (CRog 8, f. 89v)
1442-01-30
Prima pars est de induciando ad diem decima mensis februarii proxime futuris. Per ballotas XXII contra VIIII
Secunda pars est de induciando ad diem octavam dicti mensis. (cancell.) (CRog 8, f. 90r)

1443-02-09 Pena imposita officialibus ad formandum provedimentum super fonatana
Captum fuit quod tam officiales ellecti et deputati ad formandum provedimentum super his qui impediunt cursum aquarum ad fontanam quam illi officiales qui deputati sunt ad examinando locum ydoneum pro fossis grani fiendo debeant fuisse et ordinasse dictum provedimentum et finisse eorum reportum usque ad diem sextam decimam presentis mensis februarii ad penam yperperi XXV pro quolibet ipsorum officialium. (CMin 9, f. 157r)
1443-03-12 Salizetur prope fontanam magnam comunis
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant netari fecisse et salizari prope fontanam magnam comunis per modum que aqua que spargetur ex dicta fontana vadat et discurat per suum debitum cursum nec impediat ambitum et via qua itur extra portam Pillarum et qua itur etiam ad ecclesiam Sancte Clare et hoc ad tardius usque per totum mensem aprilis proxime futurum sub pena yperperorum XXV pro quolibet ex dictis officialibus. (CMin 9, f. 164v)
1443-07-16 Salizetur ante fontanas
Captum fuit quod officiales aqueductus salizare facere debeant ante fontanas comunis per modum aqua non spargitur et facit lutamen (?) ante monasterium Sancte Clare ibi non iaceat sed ducatur ita et taliter prout dictis officialibus melius videbitur. Et similiter fiat de aqua que cadit ante fontanam parvam. (CMin 9, f. 189v)
1443-07-23 Pro aptando gornas fontanarum
Captum fuit de dando libertatem officialibus aqueductus quod possint expendere ab yperperis quinque inferius in faciendo reaptari fontanas et gornas fontanarum ubi opportunum fuerit ut aqua liberam discursum suum habeat ad dictas fontanas. (CMin 9, f. 192r)

1444-01-04 Aqua fontane super Plateam existente
Captum fuit de commitendo officialibus laboreriorum molendinorum videlicet de scripta quod debeant aptari facere apud fontanam communis nostri super Platea existentem … apud dohanam ponederis sed in Platea amplius non veniat aliqua aqua. (CMin 10, f. 5v)
1444-07-07 Aqueductus transitus per domum ser Marini de Restis murandus
Captum fuit quod officiales aqueductus fontane debeant murare et ita ordinare facere aqueductum ipsius fontane transitum per domum ser Marini Si. de Restis ita quod ex ipso amplius possit extrahi de aqua. Et quod via supra ipsum domum … debeat compleri et aptari quod … vadit via supra domo ser Nicolo Si. de Goze. (CMin 10, f. 50v)
1444-11-19 Fontana coperienda lapidibus
Captum fuit quod fontana magna communis nostri coperiri debet deinde lapidibus bonis de Chamignacho de Curzola. (CMin 10, f. 80v)
1444-12-17 Libertas pro volta fienda super fontana magna
Captum fuit de dando libertatem ser Nicole Si. de Goze et ser Sigismondo de Georgio consilirariis minoris consilii quod possint facere et firmare pactum cum magistro Petro de Milano lapicida pro volta fienda super fontana magna comunis nostri quantum eis melius videbitur pro commune. Et quod illud pactum una cum dicto magistro Petro scribi facere possunt in notaria communis nostri cum solempnis opportunis. (CMin 10, f. 88v)

1445-04-26
Prima pars est quod presens consilium rogatorum facere debeat iudicium et cognacionem super inquisicionem formatam pro facto fontane incoronate cornicem et allatte in presenti consilio. Per ballotas XXIII contra IIII extra
Secunda pars est quod maior consilium facere debeat (cancell.) (CRog 9, f. 150r)
1445-04-26 Contra illos qui fontanam coronaverant crida
De mandato et comissione domini vicerectoris ser Marini de Restis sedentis loco ser Petri de Bona rectoris non vallentis sedere in hoc propter filium causatum et minoris consilii Iuras riverius comunis in presentia mei Dalphini notarii presentis et legentis publice ad locum consuetum logie cridavit quod ser Iacobus Pe. de Bona, ser Franciscus de Tudixio, ser Blaxius Mar. de Menze et ser Nicola de Palmota culpati et causati quod coronaverant fontanam magnam comunis cum cornibus (?) et fregerant duos archetos nocte die sabati proxime preteriti superveniendo die dicta iuxta partem rogatorum comparare debeant coram ipso domino vicerectore et minori consilio cras per totam diem ad faciendum eorum excusacionem superinde. Aliter, ipsis non comparentibus (?), proceditur contra eos ut videbitur procedendi. (CMin 10, f. 124r)
1445-04-29
Prima pars est de induciando super excessu fontane de quo inculpantur quatuor nobiles nostri. Et quod interim dominus rector cum parvo consilio examinare dilligenter illos tres qui comperuerunt (cancell.)
Secunda pars est quod nunc venire debeant in presenti consilio rogatorum, et examinari debeant. Per ballotas omnes contra I (CRog 9, f. 150v)
1445-04-29
Prima pars est de habendo ser Franciscum de Tudixio pro fallito in hoc casu excessus fontane magne. Per ballotas XXIIII contra IIII
Secunda pars est de non habendo pro fallito (cancell.) (CRog 9, f. 151r)
1445-05-10 Pro successoribus bonorum olim ser Marini Si. de Restis
Captum fuit quod canale aqueductus fontane transitus per domum successorum bonorum ser Marini Si. de Restis murari debent cum calcina et lapidibus una manu(?) lapidum. (CMin 10, f. 126v)
1445-08-30 Cridatum per Maroe preconem
Captum fuit quod nulla persona cuiusque condicionis existat audeat nec presumat ludere ad pillam aut aliud ludum sive turpidum facere nec intrare absque licentia domini rectoris retro menia civitatis a parte tramontane ubi est aqueducuts fontane sub pena standi in carceribus de super in regimine pro quolibet contrafaciente et qualibet vice qua fuerit contrafactum octo diebus. (CMin 10, f. 160r)
1445-10-25 Pro cantulibus fontane magne reficiendis et …
Captum fuit quod officiales nostri regiminis fabrice debeant refici facere cantullas fontane magne civitatie videlicet de ramo <ubi prius cavunt de plumbo> et etiam refici facere canones ipsius fontane <de plumbo> existentes subtus terram <et de pluri debeant reficere et reaptari facere illas parvas cantullas que sunt circumcirca ipsam fontanam ubi opus fuerit> usque per medium mensis novembris proxime futuri sub pena yperperorum XXV pro quolibet contrafaciente.
1445 die XIII novembris prorogatus fuit terminus scriptus scriptis officialibus per totum mensem novembris presentem. (CMin 10, f. 173v)
1445-11-02 Officiales
Ser Nicola Si de Goze et ser Sigismundus de Georgio, Damianus de Brunellis(?) ellecti sunt officiales ad attendendum quod magister Petrus de Milano fecerit laborerium volte que facere tenetur supra fontanam comunis nostri iuxta formam pacti quod habet cum communi nostro. (CMin 10, f. 176r)

1446-03-24 Pro officialibus fabrice regiminis
Captum fuit de dando libertatem officialibus fabrice regiminis quod de duabus pranchis super quibus schulpte sunt litere ordinate per ser Chyriacum de Ancona alteram poni faciant supra fenestram notarie inferatam et alteram ad fontanam magnam comunis. (CMin 10, f. 225v)
1446-03-29 Libertas speronandi archetos fontane
Captum fuit de dando libertatem ser Petro de Bona et sociis officialibus super laboreriis fontane quod possint facere expensam speronandi archetos fontane maioris opportunam. (CMin 10, f. 227v)
1446-06-11 Pro aqueductu fontane
Captum fuit quod officiales aqueductus fontane fieri facere debeant unum canale super conservam per quod canale defluere et discurere possit aqua dicti conductus ad molendina communis ibidem existentia et dictam conservam emundri et nettari facere debeant ad fenestras ipsius conserve inturari per modum quod nemo intus introire possit. (CMin 11, f. 6r)

1447-03-14 Pro aptando fontanam cum corona
Captum fuit quod officiales aqueductus fontane comunis debeant poni affirmari et impiombari facere girlandam ad fontanam magnam. (CMin 11, f. 82v)
1447-06-28
Prima pars est de dando et concedendo poncellas monialibus Sancte Clare de aqua fontane que cadit in bevereno equorum pro eorum usu et comoditate tantum quantum est grossitudo unius digiti parvuli auricularis manus. Per XXVIII contra IIII.
Secunda pars est de non dando. (cancell.) (CRog 10, f. 111v)
1447-08-08 Pena euntum antimuros
Captum fuit de faciendo publice cridari quod nulla persona cuiusque condicionis existat audeat intrare in antimuros ubi est canale aqueductus fontane sub pena standi diebus XV in carceribus.
In margine: Cridata die dicto per Maroe rivarium. (CMin 11, f. 116r)

1449-06-17 Pro monialibus Sancte Clare
Captum futi de dando et concedendo monialibus Sancte Clare unam ex catulis fontane magne videlicet de illis que sunt rectro clause pro earum subventione et comoditate. (CMin 12, f. 87r)

– – –
Yhs
Per che lo continuo et abondante corer de laqua ad ambe doy le fontane nostre e molto neccessario et comodoso alla zitade nostra. Et azio per molte vie et modi vien contrafato. Pertanto pare alli officiali azio deputati che se debia proveder in questa forma zoe
Che se alguna persona dal di che sera gridato lo presente ordene in anzi per algun modo presumera ad obturar o romper over descoprire in alguna parte lo canal dell aqueducto della fontana nostra, acomenzando et intendando dal principio et nascimento(?) desso canal per fina alle fontane et dentro desse fontane, si et per tal che laqua del deto canal vegnesse aspandersi et usir fuora desso canal o veramente non podesse aver lo suo debito et usato corso, che a tale persona che alguna delle sopradette chose avesse presumate de fare, trovandossi la veritade, li sia tayata et mozata la man destra si et per tal che sia totalmente separata dallo brazo. (Crog 8)