1430-10-13? Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis murri et reaptari facere debeant illas duas rupturas que sunt in antemuro prope terrenum illorum de Menze. Et similiter obturari facere debeant rupturam apud turrim Sancte Margarite que est in muro faciendo ipsam murari in altitudine brachiis sex et in grossitudine brachio uno sub pena ypp. XXV pro quolibet eorum. (CMin 5, f. 69r; citirano u / cited in Beritić 1955, 52, 227 bilješka / note 241)