c5

apud becchariam

1429-03-14 Pro banchis carnium salitarum et edis ad vendendum et locis eorum
Captum fuit quod portarii doane maioris qui habent letamen iuxta murum ubi vendunt edi debeant usque ad per totam diem iovis proxime futuram elevasse dictum letamen de dicto loco sub pena ypp. quinque pro quolibet eorum etiam similiter petrarii qui habent lapides iuxta murum civitatis ad latus versus mare ante portam beccharie et citra usque ad banchas carnium salitarum debeant elevasse dictos lapides usque ad dictum tempus et sub dicta pena ypp. quinque pro quolibet. (CMin 4, f. 229v)

1433-04-28 Pro banchis non tenendis citra portam becarie
Captum fuit quod nulla persona audeat nec presumat tenere banchas pro vendendo carnes alicuius maneriei nec caseum a porta becharie qua itur ad becarias citra versus plateam, sed a porta dicta ultra versus Sanctum Lucam tenere possint, sub pena yperperorum quinque pro quolibet et qualibet vice qua fuerit contrafactum. (CMin 6, f. 38v)

1436-03-10 Contra vendentes pisses ante duanam et ibidem tenentes banchas
Captum fuit quod nulla persona audeat nec presumat vendere pisses salitos alicuius maneriey ante duanam nostram et currum circa lodium nostrum nec tenere banchas aliquas pro ipsis piscibus vendendis sub pena yperperorum quinque pro quolibet et qualibet vice qua fuerit contrafactum. Et sub eadem pena per totum diem lune proxime qui erit die XII-a presentis mensis debeant asportasse ipsos pisces et banchas ad vendendum a porta becharie nostre versus Sanctum Lucham si voluerint illos vendere in ipso loco. (CMin 7, f. 32r)
1436-04-12 Pro carnibus salsis vendendis
Captum fuit quod nullus habens carnes porcinas salsas venales eas audeat vendere nec vendi facere nisi in locis solitis ad viam becharie. Et non in domibus nec stationibus sub pena cuilibet contrafacienti et qualibet vice contrafacienti fuerit yperperorum quinque. Cuius pene medietas sit accusatoris si per eius accusationem veritas habeatur et alia medietas sit comunis nostri et accusator teneatur de credentia. (CMin 7, f. 41r)

1441-06-17 Contra vendentes carnes
Captum fuit quod decetero omnes vendentes carnes agnorum et capretorum teneantur et debeant occidere dictos capretos et agnes a porta beccarie usque ad caput scale ecclesie fratrum predicatorum et illas vendere ibidem tenendo mastellos iilic unum aut plures pro spargendo intus sanguinem dictorum animalium quem sanguinem teneantur et debeant portare et in mari omne vero spargere. Et non possit aliquis predictorum facere becariam nec mactare aliquod ex dictis animalibus a capite scale predictorum predicatorum usque ad piscariam et dohanam … … … sub pena ypp-i unius pro quolibet contrafaciente et qualibet vice qua fuerit contrafactio cuius pena medietas sit accusatoris et alia medietas comunis. (CMin 8, f. 261v)