1418-7-30
Captum fuit quod predicti officiales laboreriorum dare debeant de dicto calze monasterio Sancti Symeonis modios decem pro eius similiter denariis. (CMin 2, f. 3v)
1433-01-08 Pena abbatisse Sancti Simeonis
Captum fuit quia domina abbatissa monasterii Sancti Simeonis Ragusii fenestram quam noviter fecit obturare et murare in muro communis civitatis nostre, illam debeat facere aperire et cum ferris aptare sicut prius erat per totum presentem mensem sub pena yperperorum XXV.
Die XIIII februarii 1433. Captum fuit quod fenestra de qua supra fit mentio sit et stare possit obturata et murata prout stat quia ad ipsum locum dominus rector cum suo minori consilio adfuit et cognovit murari et obturari potuisse per dictam dominam abbatissam. (CMin 6, f. 15r)
1438-09-23 Pro una volta fienda sub voltis monasterii Sancti Simeonis
Captum fuit quod procuratores monasterii Sancti Simeonis fieri facere debeant unam portam super voltas eiusdem monasterii qua eatur inferius ad ballatorium ubi canentur divina officia. (CMin 7, f. 253v)
see also:
Serafino Razzi, La Storia di Ragusa, pr. Giuseppe Gelcich, Dubrovnik, 1903
Seraphinus Maria Cerva, Prolegomena in sacram metropolim Ragusinam [MDCCXLIV], editio princeps, prir. Relja Seferović. Caput XXXII. de paroeciis in Ragusina dioecesi, monasteriis ac insignioribus templis locisque piis. 427-434