d4

monasterium Sancte Marie Angellorum

1412-10-26
Captum fuit [in minori consilio] de dando libertatem procuratoribus Sancte Marie Angellorum quod possint se concordare cum ser Dobre de Calich pro una clohacha (!) posita inter domos suas non resscindendo (?) denarios. (Ref 34, f. 46v)

1428-04-27 Pro monasterio Sancte Marie angelorum
Captum fuit de dando priorise et procuratoribus monasterii Sancte Marie de angelis de dando dicti monasterii qui sunt in comune ypp. quingentos cum condicione quod dicti denarii in alias res converti et spendi non possint nisi in fabrica ecclesie et domus dicti monasterii secundum formam petitionis eorum et de faciendo eis polizam ad salem. (CMin 4, f. 156v)
1428-06-26 Pro monasterio Sancte Marie angelorum
Captum fuit quod officiales laboreriorum non debeat nec possint impedire vel molestare moniales Sancte Marie angelorum de lapidibus sexcentis vel circa spontatis quos ipse moniales conduci fecerunt Ragusium pro suis denariis et pro earum opportunitatibus et laboreriis. (CMin 4, f. 172r)

1433-07-11 Pro canonicis et monialibus monasterii de Volcasio
Captum fuit de dando libertatem canonicis maioris ecclesie Sance Marie Ragusii et procuratoribus monasterii Sancte Marie ab Angelis de Volcassio, videlicet quod illam zisternam quam hactenus (?) dicte moniales tenuere ab ipsis canonicis eis monialibus dicti canonici in proprium consentire et ad affictum dare possint pro yperperis tribus in anno. Et quod ipsi procuratores monasterii poncellarum predictarum consentire possint domino Iohanni de Buchia canonico quousque vixit domum ipsarum monialium quam habitat ita quod nullo tempore sibi factum augere possint sed post mortem ipsius domini Iohannis dicta domus sit in libertate dictarum monialium in dandum et affictandum pro ipsarum libito voluntatis. (CMin 6, f. 54v)

See also:
de monasterio dominarum ordinis patriarce Dominici: Philippi de Diversis de Quartigianis Lucensis artium doctoris eximii et oratoris Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii [1440], Pars secunda, Cap V, 32
Seraphinus Maria Cerva, Prolegomena in sacram metropolim Ragusinam [MDCCXLIV], editio princeps, prir. Relja Seferović. Caput XXXII. de paroeciis in Ragusina dioecesi, monasteriis ac insignioribus templis locisque piis. 427-434