d1

fossa bladorum in casalibus et domibus

1410-07-09 Pro caxale fossarum
Item captum fuit in dicto [minori] consilio quod laborerium fossarum quas facit fieri comune Ragusii sub ecclexia Sancti Andree in quodam cassali quod dicunt procuratores dicte ecclexie esse ecclexie et Dymcus del Vetrano dicit sors (?) suum, fiat sine preiudicio … dictarum partium usque ad ius cognitum. (Ref 33, f. 153r)

1413-01-28
Captum fuit [in minori consilio] de dando libertatem ser Urso de Zamagno, ser Nicho de Martinusso et ser Iunio de Croxi, massariis bladorum, quod possint emere quemdam domunculam prope monasterium Sancti Andree pro comodo fossarum nostri comunis. (Ref 34, f. 63v)

1428-07-01 Pro domibus in comune accipiendis pro constructione fossarum
Captum fuit de portando ad consilium maius de accipiendo in comune nostro illas domos que sunt supra fossas prope ecclesiam Sancti Andree a volta versus ponentem et dando libertatem domino rectori et parvo consilio faciendi extimatores pro extimando et accipiendo dictas domos pro comuni et hoc pro constructione fossarum. (CMin 4, f. 173r)
1428-07-10 Pro domibus iuxta Sanctum Andream in comune accipiendis
[ball. LXVII] Prima pars est de accipiendo in comune nostrum illas domos que (supra cancell.) devastant et damnificant foveas comunis prope monasterium Sancti Andree (incipiendo a volta versusu ponentem cancell.) et dando libertatem domino rectori et parvo consilio eligendi extimationis pro extimando et accipiendo dictas domos pro comuni et hoc pro salvatione fovearum et bladorum in eis conservandorum. Captum per LXIIII, contra III. (CMa 3, f. 217r)
1428-07-20 Pro foveis grani cohoperiendis
Captum fuit de levando in comune nostrum illas tres domos que sunt supra foveas prope Sanctum Andream videlicet duas a Iohane Utiesenovich et aliam a Ratcho Cochot per stimam more solito et de solvendo precium dictarum domorum ad doanam salis sine ordine.Item de faciendo infrascriptam provisionem pro conservatione dictarum fossarum videlicet vulgariter in hunc modum:
Prima a fare uno muro dal ladi della ruga che guarda a tramontana commeçando della cloacha da levante per fin presso al muro della cita si che tral muro della cita et consto lavorerii debia remagnir una ruga larga quanto puo essere romagnando le fosse coverte el qual muro si debia fare su quel muro che e principiado de ver tramontana lungo la deta ruga siche tra questo muro che e facto in qualche si fara vegna esser alto passoi 1 o circha in lo qual muro si debia fare cinque fenestre deferande larghe per quadro braza due et fare una porta nel deto muro al canton presso alla scaleta da lado di ponente larga brachia 2 erta brachia 4. Et sopra lo deto muro fare una coperta che responda a una aqua con le dete case che si tuolle in comun et per che a voler metter legname tanto longo saria di gran spesa chel si debia fare pillastri in certi luoghi di bisogno per tal che travi di brachia 12 in 15 possa satisfare alla facenda della coverta et dal ladi de levante della cloacha alzar lo muro siche sian serande le fosse et per lo simele da ladi di ponente fare uno muro lassando la ruga al modo deto si che le fosse sia serande et coperte. Et che la zisterna del monastero de Santo Andrea non si debia tramittare ma debiase conzare in quel modo come piacera al consiglio pizolo et che questo lavorerii si debia fare per li massarii de comun. (CMin 4, f. 177r)
1428-07-20 Officiales ad extimandum domos prope foveis
Ser Georgius de Goze, ser Iohannes Ma. de Crieva, ser Marinus Mi. de Resti, ser Paladinus de Gondola, ser Stefano de Zamagno electi fuerunt officiales ad extimandum domos que sunt supra foveas comunis prope Sanctum Andream secundum eorum bonam conscientiam videlicet duas Iohannis Utiesenovich et tertiam Ratchi Cochoth quam extimationem fecisse debeant et detulisse ad parvum consilium usque ad dimidium mensis augusti proxime futuri sub pena yperperorum vigintiquinque pro quolibet eorum. (CMin 4, f. 177r)
1428-08-22 Pro scripto laborerio fovearum obligacio
Radan Clapzich petrarius super se et omnia sua bona promisit ser Marino Bla. de Menze et ser Iunio de Gradi massariis comunis presentibus et stipulantibus usque ad quintam decimam die novembris proxime futuri facere et completa dare scripta laboreria murorum que fieri debent ad foveas suprascriptas prout in suprascripta proxima parte plenius continetur omnibus suis sumptibus et expensis excepto quod nec copertam nec pilastros facere nec cisternam aptare tenetur levando murum a tramonatana super murum factum passu uno et alios muros faciendo et levando prout opus fuerit et habendo a dictis massariis lapides et ferrum opportunos pro fenestris et portis pro pretio et ad rationem yperperorum quadraginta pro quolibet miliare lapidum mensurando miliare passis octo in longitudine et passu uno in altitudine et mensurando id quod vacuum foret pro fenestris vel portis. Qui Radan confessus fuit habuisse pro parte solucionis yperperos quinquaginta cum pacto quod si ad dictum terminum dicta laboreria completa non daret quod ipsi massarii ea expensis, custis et damnis dicti Radan fieri facere possint. Renunciando.
In margine: Die XXCVIIII novembris 1428 Radan hic superscriptus confessus fuit habuisse et recepisse ab ipsis massariis pro parte huius pacti ypp. viginti. Renunciando.
(CMin 4, f. 177r)

1429-07-09 Pro cohoperiendo foveas granii
Captum fuit de prorogando massariis bladorum terminum ad cohoperierndum et murandum murum supra foveas granii apud Sanctum Andream per totum mensem augusti proxime futurum. (CMin 4, f. 253r)
1429-08-20 Pro massariis pro laborerio fovearum
Captum fuit de prologando massariis bladorum terminum usque ad per totum mensem septembris proxime futurum ad complendum laborerium fovearum eis commisum prope monasterium Sancti Andree sub illis ipsis penis et stricturis quibus teneabantur per presentem mensem. Die XXVIII septembris 1429 per minus consilium prorogatus fuit terminus laboreriorum suprascriptorum contentorum in suprascripta parte suprascriptis officialibus per totum mensem octobris proxime futurum sub illis ipsis suprascriptis terminis et penis quibus secundum ipsam partem tenebantur. (CMin 4, f. 261v)

1431-08-13 Pro domibus Ivan Utisenovcih acceptis in comune
Prima pars est quia domus Utisen tabernarii accepte per comune nostrum pro fonticis grani extimate fuerunt per officiales ad hoc electos cum angaridio solvendo monasterio Sancti Andree de quo angaridio dixerunt ipsi officiales informationem habuisse ab ipsamet abbatissa Sancti Andreee pro qua extimatione angaridii gravatur altera pars dicendo domos suas liberas esse. Ideo cum iustum non sit credere simplici verbo alieni in re propria de extimando et quod extimari debeant de novo dicta domus sine aliquo angaridio. Et si postquam cridate fuerunt reperientur obligate alieni angaridio quod tunc deffalcari debeat ex pretio extimationis ipsarum ad ratione duorum pro centenario. Captum per XLI, contra XXXI.
(Secunda pars est de non extimando. cancell.)
1431, die XXII octobris.
Ser Paladinus de Gondola et socii ellecti per minus consilium retulerunt vigore presenti partis domos duas contrascripti olim Utisen extimasse liberas ab angardio yperperi CCCCtis secundum quod patet ipsa extimatione in libro parvi consilii sub ellectione dictorum officialium 10 augusti 1431. (CMa 4, f. 150r)
1431-08-16 Pro domibus matris quondam Ivani Utisenovich extimandibus
Ser Paladinus de Gondola, ser Georgius Dra. de Goze, ser Iohannes Marini de Zrieva, ser Marinus Mi. de Restis, ser Steffanus Ur. de Zamagno electi fuerunt ad extimandum domos matris Ivani Utisenovich quas comune nostrum accepit pro foveis factis per ipso comuni nostro videlicet sine aliquo angaridio iuxta tenorem et formam captam in maiori nostro consilio die XIII presentis mensis augusti quam factam extimationem presenti teneantur consilio deferre quaque sub presenti parte post modum scribi debeat.
Die XXII octobris 1431
Ser Paladinus de Gondola et ceteri eius socii ellecti ut supra ad extimandum domos quibus supra fit mentio univoce et in eorum communi concordia retulerunt domos duas olim Utisen Milatchovich quas commune nostrum pro foveis bladorum in se accepit et post ipsimet officiales alias de mandato domini nostri extimaverunt 1428 die XIIII augusti yperperis trecentis et cum angardio grossorum XXV annuatim monasterio Sancti Andree solvendorum … (?) easdem domos duas iuxta partem maioris consilii captam die XIII augusti 1431 sine angaridio sed franchas et liberas in eorum bona conscientia extimasse valere yperperos quadringentos grossorum cum condicione quod postquam cridate fuerunt ipse domus si reperientur obligate alicui pro angardio quod tunc difalcari debeat ex pretio extimationis ipsarum ad rationem duorum pro centenario. (CMin 5, f. 138r)

1433-05-09 Pro officiales laboreriorum comunis
Captum fuit quod officiales laboreriorum communis expensis comunis trium ferris inferare facere debeant ab extra fenestras que respondent et respiciant supra tectum fovearum grani communis nostri. (CMin 6, f. 41v)

1439-10-22 Pro foveis comunis aptandis
Captum fuit de dando libertatem officialibus massariis bladorum quod aptari facere debeant cohopertam fossarum grani communis prout fuerit opportunum. (CMin 8, f. 99v)
1439-11-16 Pro fossis communis nettandis
Captum fuit quod massarii bladorum communis habeant libertatem nettari et mundari ac reaptari facere fossas communis nostri secundum et prout opus fuerit. Ita quod si necesse fuerit in eas possit (CMin 8, f. 106v)
1439-12-01 Pro massariis bladorum
Captum fuit quod massarii nostri communis expensis nostri communis possint fieri facere unam portam vel plures ad granaria supra comerchium salis. Et similiter fieri facere unam cassitam apud foveas granorum in qua stare possit una guardia pro custodiendo ne immundicie proiciantur ad dictas foveas. (CMin 8, f. 110v)
1439-12-15 Libertas data massariis bladorum
Captum fuit de dando libertatem massariis nostris bladorum quod possint fieri facere duas portas in <super> murum communis super fossas granorum ubi eis massariis melius videbitur. (CMin 8, f. 113v)

1441-10-12 Pro fossa una aptanda pro salnitrium et pro reponendo ipso salnitrio
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis cum consilio magistri Anofrii debeant aptari facere unam ex fossis comunis nostri existentis sub coperto quam sibi nunc dicto consilio videbitur. Item quod ipsa tutari et comode salvari debeat salnitrium et sulfure comunis. Et quod in ipsa fossa que sic aperta fuerit officiales armamenti debeant reponi facere debeant salnitrium et sulfur comunis nostri. (CMin 9, f. 28v)

1442-01-22 Pena imposita officialibus regiminis ad faciendum locum salnitrii
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis incipere debeant ad fabricando locum collocandi salnitrium comunis prout captum fuit in consilio rogatorum die 19 presentis et illum complevisse per totum mensem februarii proxime futurum sub pena yperperorum XXV pro quolibet ipsorum officialium contrafaciente. (CMin 9, f. 58r)
1442-02-18 Pro lignamine dando officialibus regiminis
Captum fuit quod officiales armamenti due debeant omnia illa lignamina que sibu inutilia pro galeis restarunt officialibus regiminis et illa in opere ponere possint in turri pro aptari faciendo locum ubi collocabitur salnitrium comunis. (CMin 9, f. 63r)
1442-04-12 Pena contra officialibus regiminis
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis per totam vigesimam diem presentis mensis debeant aptari et ordinari fecisse magazenum pro reponendo salnitrium ad penam yperperi XXV pro quolibet.
1442, die XVII aprilis prorogatus fuit terminus per totum hanc mensem aprilis.
1442, die XXVIII aprilis prorogatus fuit terminus suprascriptus usque ad XV diem madii proximum. (CMin 9, f. 73r)

1445-05-21 Pro fossis aptandis
Captum fuit quod massarii bladorum debeant aptari facere porta, fenestras et aliud quod opportunum foret ad copertas fossarum granorum communis nostri ad Sanctum Andream. (CMin 10, f. 130v)

1449-05-18 Libertas massariis bladorum
Captum fuit de dando libertatem massariis bladorum comunis quod debeant dare ad vendendum fossas de T. de H. de V et de illa cui non cognoscitur litera grani ad rationem grossorum trium singulo capello cum dohana de pluri. Eo quod de dictis fossis debeant ipsi massarii mittere ad officiales Stagni staria ducenta que debeant ibi vendi ad mensuram de Ragusio ad rationem grossorum trium cum dimidio sine dohana.
Nota aliam partem sub die VII iunii 1449. (CMin 12, f. 80r)

See also: http://ducac.ipu.hr/project/mapping/officiales-agenda/ and http://ducac.ipu.hr/project/mapping/d1-segment/d1-monast-s-andrea/