1409-12-18 Pro Anna uxore ser Luce de Bona
In maiori consilio
Prima pars est de concedendo ex gratia domine Ane uxori ser Luce de Bona quod cum voluntate dicti ser Luce possit vendere partem suam domus quondam ser Marini Iunii de Bona prope Sanctam Mariam pro satisfaciendo legata sibi imposita per dictum ser Marinum eius fratrem. Captum per ball. LXX. (Ref 33, f. 366r)
1445-09-02 Quod logieta canonicorum nulli layce possit afficta
Captum fuit quod nullus laychus cuiusque condicionis existat possit aliquo modo vel ingenio conducere vel accipere ad affictum seu quovis alio titulo tenere seu usufructare, habitare aut aliquam utilitatem habere de lobieta quam tenere consuerunt nostri canonici <sub Sancto Salvatore et prope ecclesiam Sancte Marie> sub pena ypp. XXV pro quolibet contrafaciente et qualibet vice qua fuerit contrafactum. Qua pena soluta vel non nihilomino talis laycus contrafaciens teneatur ipsam logiam omnino relaxare. Et non possit fieri tali contrafacienti gracia, donum,remissio sive conpensatio pro tali pena nisi per decem consiliarios minoris consilii in una et eadem opinione concurentes. (CMin 10, f. 161v)
1445-09-02 Pro ypp. X dandis canonicis pro aptanda logieta suprascripta
Captum fuit de dando canonicis nostris ypp-os decem in dono quandocumque reaptari facient suprascriptam logietam eorum. (CMin 10, f. 161v)
1448-03-09 Pro deiectando archum existentem ad portas
Captum fuit de dando libertatem canonicis capituli Sante Marie et ser Iohanni Franchi de Sorgo quod possint deiactare archum existentem ad portas prope eclesiam Sancte Marie inter domum dicti capituli et domum dicti ser Iohannis de Sorgo. Ita tam quod ruga que est ibidem sun dicto archo esse debeat et remaneat in illa latitudine inferiori que nunc est. (CMin 11, f. 181r)
1448-06-05 Pro capitulo cannonicorum et ser Iohanne Francisci de Sorgo
Captum fuit viso, audito et intellecto accordio vallato inter capitulum canonicorum Ragusinorum et ser Iohannem Francisci de Sorgo et scripto in diversia notarie sub die quarto iunii presenti de firmando dictum accordium tamquam bonum, utile et profictum utrui superscripte partis et pro maxime quia cedit ad augmentum et melioram magnam dicti capituli.(CMin 11, f. 204r)