e3

in sexterio Sancti Petri

sexteria

1403-11-08 Extimatores.
Ser Nicolaus Petri de Poça et ser Marinus de Gradi consiliarii minoris consilii ellecti fuerunt (offitiales cancell.) extimatores ad extimandum unum chaxalle capituli sancte Marie maioris de Ragusio positam in Ragusio in sesterio sancti Petri penes domum dompni Vlacotte Iançich <…..> quod canonici volunt dare ad affictum Iacobi Rayecinich imperpetuum. Qui extimatores extimaverunt dictum caxalle bene affictatum pro perperis II et grossis VI annuatum solvendo dicto capitulo qua extimacio audita fuit data licentia Iacobi predicto accipiende ad affictum pro dicto affictu. (Ref 32, f. 58v)

1409-04-20
Ser Nicolas de Poza et ser Natal de Proculo facti fuerunt officiales ad videndum unam domum capituli in sexterio Santi Petri et considerandum quantum rationaliter et iuste habere possit pro ipsa iperperorum affictanda. Die XXVI aprilis 1409 predicti electi retullerunt extimasse diligenter dictum casale quod debet affitari et est dando pro grossis viginti singulo anno Cranoye Bellinich et usori (!) sue Bogne. (Ref 33, f. 96v)

1414-10-12
Pro Cranoe et Boghna Captum fuit in dicto consilio minori quod Cranoe et Bogna uxor eius possint vendere unam domum positam in sesterio Sancti Petri pro substentamento sue vite, non obstantibus aliquibus ordinibus vel consuetudinibus in contrarium loquentibus. (Ref 34, f. 141r)

1441-08-12 Pro Radogna lapicida
Captum fuit de admittendo et consentiendo quod locatio facta Radogne Grubacevich lapicide per dominum Matheum de Georgio canonicum Ragusii cum consensu capituli de quolibet casali positi in sexterio Sancti Petri pro affictu yperperi trium et dimidium singulo anno de qua apparet in diversis notarie sub die XII augusti proxime preteriti quod sit bene et ..liter facta pro ipso canonicatu et capitulo et quod firma valleat et teneat. (CMin 9, f. 16v)

1442-09-23 Licencia pro locatione capituli fienda
Captum fuit quod locatio quam facere vult dominus Matheus de Georgio de quodam terreno sive casali suo canonicatus posito in sexterio Sancti Petri Ruscho Givchovich petrario ad annos quingentos pro affictu iperperi trium singulo anno solvendo, in forma allata in presenti consilio fieri possit et scribi per notarios nostros et facta auctoritate presentis consilii vallent et teneat ac roboris firmitatem optineat. (CMin 9, f. 122r)

1449-08-26 Confirmatio locationis pro Radogna Grubacevich
Captum fuit quod locatio facta per capitulum Sancte Marie Radogne Grubacevich de uno caxali iure canonicatus dum Mathei de Georgio posito in sexterio Sancti Petri apud hospitale illorum de Bodaçia sit firma et rata pro ut aductum fuit in foleo Marini Iohannis notarii nostri et quod ita scribatur in libro. (CMin 12, f. 102v)