domus reparande

1425-4-19 Pro domo Georgii pelliparii videlicet comunis
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis aptari faciant palmentum domus comunis in qua ad presens habitat Georgius piliparius. (CMin 3, f. 217r)
1425-5-19 Pro Michna uxori Pribissavi condenarii
Captum fuit de faciendo fieri unam fenestram parvam uti ante erat in domo Michne uxori Pribissavi condenarii de subtus palmentum et hoc expensis comunis. (CMin 3, f. 223v)

1425-3-21 Pro herede Pauli marangoni pro domo
Captum fuit de portando ad maius consilium pro dando heredi Pauli marangoni yperperos ducentum pro omnibus damnis passis et factis in domo ipsius heredis quam tenuit commune nostrum et pro chochina et pro affictu ipsius domus et pro omnibus aliis et quibuscunque que ipse heres dicere, petere et requirere possit quolibet occasioni ipsius domus ut supra accepte et tenute nomine comunis remanente ipsa domo libera dicto heredi et remanente terreno quod est a latere ipsus domus illi cuius iuris erit et est et remanente via una a muro civitatis ad ipsum terenum lata brachia quatuor cum dimidio pro qua via et si illius latitudinis non sit iuxta angulum ipsius domus tamen in ipso angulo ipsius domus nulla fieri debeat noxia novitas nec molestia dicto heredi sed ibi remaneat prout est ad presens.Et hac visa et audita peticione facte parte dicti heredis et probacionibus et informacione superinde datis et productis parte ipsius heredis domino rectori et minori consilio.Pro damnis factis in domo heredis Pauli marangoni investigandis. Captum fuit quod dominus rector cum suo consilio querere et investigare debeat per quos data sunt et illata damna in domo heredis ser Pauli marangoni et superinde procedere prout opus fuit et dicto domino rectori et minori consilio videbitur. (CMin 3, f. 208v)
1425-03-23 Pro herede Pauli marangoni pro domo
[ball. LXVIIII] Prima pars est de dando heredi Pauli marangoni yperperos ducentos pro omnibus damnis passis et factis in domo ipsius heredis quam tenuit comunis noster (?) et pro chochina et pro affictu ipsius domus et pro omnibus aliis et quibuscumque que ipse heres dicere, petere et requirere possit quolibet occaxione ipsius domus ut supra habite et tenute nomine comunis, remanente ipsa domo libere dicto heredi et remanente terreno quod est a latere ipsius domus illi cuius iuris erit et est. Et remanente via una a muro civitatis ad ipsum terrenum lata brachiis quatuor cum dimidio pro qua via, et si, illius latitudinis non sit iuxta angulum ipsius domus, tamen in ipso angulo ipsius domus nulla fieri debeat noxia (?) novitas nec molestia ipsi heredi, sed ibi remaneat prout ad presens est. Captum per LVIIII, contra X. (CMa 3, f. 66v)
1425-5-26 Pro schaffa ablata per Ivan Utisinovich
Captum fuit quod Ivan Utisinovich tutor heredum Pauli marangoni de suis denariis solvere debeat comuni nostro yperperos quindecim pro schaffa quam levavit ut ipsemet confessus fuit de domo dicti Pauli. Eo quia licitum non fuit sibi tutori nec honestum exmurare et levare dictam schaffam. Que schaffa cum aliis damnis factis in ipsa domo soluta est et emendata dicto heredi per comune nostrum. (CMin 3, f. 225v)

1425-7-3 Pro apotecis aurificum reparandis
Captum fuit de commitendo officialibus laboreriorum quod debeant reparari et aptari facere apotecas Ratchi aurificis et Radovani et aliorum aurificium qui tenent apotecas comuns ad affictu in quas penetrant feces et inmunditie de latrinis et quod erigant limina sive solaria portarum ne aque pluvie intrent in ipsas apotecas. (CMin 3, f. 237r)

1426-1-3 Libertas officialibus laboreriorum pro Pascoe a candelis
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum comunis quod reaptari facere debeant Pascoe a candelis furnum pro calderia nova magna sibi fracta per comune nostrum prout sibi videbitur fore opportunum. (CMin 3, f. 277v)
1426-11-12 Pro portis et fenestris domorum comunis reaptandis
Captum fuit de precipiendo officialibus laboreriorum quod reparari faciant fenestras et portas domorum comunis ubicumque viderint expediens ut domus comunis manuteneantur. (CMin 4, f. 46v)
1426-06-27 Libertas officialibus laboreriorum
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum quod fieri faciant unam travaturam in domo Cranissani petrarii. (CMin 4, f. 18v)

1427-02-11 Pro domo comunis ubi habitat Cranislavus
Captum fuit de precipiendo officialibus laboreriorum comunis et de dando eis libertatem quod aptari faciant domum comunis ubi habitat ad presens Cranislavus lapicida de omni eo quod est necesse de lignamine. (CMin 4, f. 70r)
1427-2-11 Libertas officialibus laboreriorum comunis
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum comunis quod reperari facere possint et in de novo facere et portas et fenestras et omnia alia laboreria tam de lignamine quam de muro in domibus comunis pro ut eis melius videbitur. (CMin 4, f. 70v)
1427-05-15 Libertas officialibus laboreriorum pro domo comunis ubi stetit Georgius piliparius
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum comunis quod repezare et reparare seu reparari et repozari facere possint ubi sibi opus esse videbitur domum communis in qua stetit Georgious pelliparius. (CMin 4, f. 89r)
1427-05-20 Pro officialibus laboreriorum pro muro ser Damiani de Benessa
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum comunis ordinariis quod pro sententia et secundum formam sententie late alias pro muro domus ser Damiani de Benessa qui corruit dum fieret gattus se convenire possint cum ipso ser Damiano videlicet aut extimando ipsum murum aut faciendo ipsum sibi reficere secundum sententiam predictam. (CMin 4, f. 90r)

1428-02-12 Libertas officialium laboreriorum pro domo Cranislavi
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum quod travatura que facta est de lignamine in domo comunis quam tenet Cranislavus petrarius fieri facere debeant cum lapidibus coctis et calce. (CMin 4, f. 139r)

1429-08-16 Pro officialibus laboreriorum pro mezalinis stationum
Captum fuit de commitendo et dando libertatem officialibus laboreriorum comunis quod in stationibus comunis affictatis si per aliquos requisitum fuerit ut fiant mezalini in eis fieri facere debeant ipsos mezalinos illis qui requisierint videlicet expensis comunis illos mezalinos ubi antea non erant et illos mezalinos qui antea erant et destructi fuerunt expensis eorum qui ipsos destruxuerunt. (CMin 4, f. 260v)
1429-08-16 Pro officialibus laboreriorum pro domibus reaptandis
Captum fuit de committendo officialibus laboreriorum comunis quod copertas, ostia, fenestras, palmenta inducta domorum comunis que reparamine vel reaptatione indigent aptari et reparari facere debeant si et ubi opus fuerit. Et si per aliquos vastatum fuerit expensis illorum qui vastaverunt reaptari facere debeant. (CMin 4, f. 260v)

1431-07-18 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum quod possint et debeant facere et aptare portam, fenestras et …(?) domus comunis in qua habitat …(?) videlicet in omnibus necessariis et aptari facere palmenta dicte domus quantum ipsis videbitur non expediendo plus ypp. septuaginta in totum. (CMin 5, f. 130r)

1434-08-14 Pro illis qui dimitant stationes
Captum fuit quod officiales laboreriorum occaxione eorum qui relinquant stationes communis videre debeant et permittere qui conduxerint ipsas stationes quod ab extra accipere et levare bancha et soffita que faciunt et intus similiter bancha, parietes et tabullata que faciunt et posuerunt ipsi, non viscendo aliquod quod sit comunis nostri. Et si destruerint illud reficere teneantur. (CMin 6, f. 162r)
1434-08-14 Pro Zvitcho zimatore
Captum fuit quod officiales laboreriorum ad stationem Zvitchi aptare debeant ad schalam et palmentum id quod necessarium fuerit ut habitari possit. (CMin 6, f. 162r)
1434-09-25 Pro officialibus laboreriorum pro stacionibus repezandis
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis habeant libertatem, prout sibi melius et cum quam minori expensa videbitur, faciendi repezare stationes et domos comunis sive stationum affictatas utputa scala, ostia, fenestras, palmenta et caminos ipsarum stacionum et domorum. Ita tamen quod caminatas, caudas, travaturas, caminos vel palmenta de novo facere non possint sine licentia minoris consilii tamen si totum palmentum esset dirrutum ita quod habitari non posset, possint illud ut prefertur repezare sive si aliter fieri non posset de novo facere cum cum quam minori expensa poterunt. Et etiam mundari et cistrari (?) facere conductus ipsarum domorum et stacionum si opus fuerit. (CMin 6, f. 172r)

1435-11-20 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum comunis quod fenestras et portas domus comunis quam tenet Radissinus Iunzich ubi opus est aptari facere debeant. (CMin 6, f. 289v)

1436-03-15 Pro officialibus laboreriorum pro domo Marci cimatoris
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis repezare facere debeant si et ubi opus est palmentum, scalam, portas et fenestras domus comunis quam tenet Marcus zimator ubi exercet artem cimatoris. (CMin 7, f. 34r)

1438-12-11 Expensa fienda in domo ser Marini Ni. de Goze
Captum fuit de comittendo officialibus laborerii quod fieri facere debeant in domo comunis quam conduxit <domina Petrissa cum filiis> (ser Marinus Ni. de Goze, cancell.) unam schaffam videlicet pilam et banchos circum circa salam cum minori expensa que fieri poterit. (CMin 8, f. 3r)

1439-09-12 Domus super Platea repezande
Captum fuit quod officiales nostri laboreriorum debeant videre et examinare domos communis nostri que sunt super Platea et tecta et palmenta illarum que indigent reparationem debeant repezari facere. (CMin 8, f. 88r)
1439-10-20 Pro domo comunis que fuit Stoichi Polonochic aptanda
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis aptari facere debeant domum comunis que fuit Stoichi Polonochic videlicet cohoperturam ipsius domus. (CMin 8, f. 98v)
1439-12-12 Pro palmento domus Georgii sartoris
Captum fuit quoe officiales laboreriorum debeant salizari facere unum palmentum domus comunis in qua stat Georgius Chaichavaz sartor. (CMin 8, f. 113r)

1441-03-28 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit quod officiales nostri laboreriorum debeant fieri facere in domo communis nostri in qua habitat ser Marinus Ni. de Goze unum armarium et quod expendere possint de denariis comunis in ipso armario usque ypp-i quinque. (CMin 8, f. 234r)

1442-09-26 Pro Georgio sartore
Captum fuit quod officiales laboreriorum repizari facere debeant fenestras et portas domus comunis in qua habitat magister Georgius de Petar sartor prout fuerit opportunum. (CMin 9, f. 123r)
1442-12-06 Pro officialibus laboreriorum pro domibus et stacionibus comunis aptandis
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant aptari facere portas et tectos domorum et stacionum comunis nostri quas tenet ad affictum Lubissa Ivanovich aurifex ubi expediens et opportunum fuerit. (CMin 9, f. 140r)

1443-02-19 Pro domo comunis ubi habitat Marinus a cortinis repizanda
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant repizari facere tectum et fenestras domus comunis in qua habitat Marinus delle cortine ubi et secundum quod opus fuerit. (CMin 9, f. 160r)
1443-02-21 Pro officialibus laboreriorum de scripta
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum de scripta quod in repizari faciendo tectum, portas, fenestras et alia loca domus getti cere ubi et secundum opus fuerit expendere possint de denariis comunis nostri ab yperperi centum infra. (CMin 9, f. 160v)
1443-12-19 Pro porta domus ser Steffani canzellarii aptanda
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant fodiari facere portam domus comunis nostri in qua stat ser Steffanus canzellarius. (CMin 9, f. 219v)

1444-03-10 Pro domo communis pro schala et fenestra aptanda
Captum fuit quod officiales laboreiorum aptari facere debeant schalam et fenestram domus comunis nostri alias empte a Dobrossavo Cristo sicut opus fuerit. (CMin 10, f. 21r)

1444-08-17 Pro palmento et conductu domus comunis Radossavi Basaglie repezandis
Captum fuit quod officiales laboreriorum repezari facere debeant palmentum et conductum domus comunis nostri quam noviter … ad affictum Radossavus Basaglia. (CMin 10, f. 60v)
1444-08-25 Pro domibus et stationibus comunis repezandis
Captum fuit quod officiales nostri laboreriorum domos et stationes comunis nostri debeant repezari facere et conductus taliter ubi et quantum opus fuerit. (CMin 10, f. 63v)
1444-09-15 Pro coperta domus portus repezanda
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant repezari facere [copertam] domus … nostri ubi stat Marinus de Antivaro … … quod opus fuerit. (CMin 10, f. 68r)
1444-11-19
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant repezari facere primum palmentum domus comunis nostri tente ad affictum per Paschoe Radichievich prout opus fuerit et etiam secundum palmentum ipsius domus cum matonis et lapidibus salegiari facere prout expeditus fuerit. (CMin 10, f. 80r)

1445-04-22 Pro officialibus laboreriorum pro domo comunis aptanda
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis possint expendere de denariis comunis nostri usque ipp-i decem in fieri faciendo axilos et tavolatos in domo comunis nostri tenta per magistrum Marcum a cultris et hoc pro comodo et habilitate artis et manusterii ipsius magistri Marci. (CMin 10, f. 123r)
1445-07-15 Pro palmento domus zimatoris salegiando
Captum fuit quod officiales laboreriorum salegiari facere debeant secundum palmentum domus comunis nostri tenute per Marcum zimatorem. (CMin 10, f. 147r)
1445-08-26 Pro coperta domus Gurag aptanda
Captum fuit quod officiales laboreriorum aptari facere debeant cuppos coperte domus comunis nostri in qua habitat Gurag Albanensis. (CMin 10, f. 159r)

1446-06-14 Pro domibus comunis repizandis
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant repizari facere cohopertam domorum communis in quibus habitant Rade cimator et Radossavus Silchovich prout fuerit opportunum. (CMin 11, f. 6v)
1446-08-25 Pro domo comunis tenuta per Marcum zimatorem
Captum fuit quod officiales laboreiorum debeant poni facere dentes opportunos sub palmento domus comunis tenute per Marcum cimatorem et repezari facere sicut opus fuerit. (CMin 11, f. 33r)

1447-02-07 Pro domo Georgii Caycanaz et Marci de Matulino repizandis
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant repizari facere portam et tectum sive cohopertam domus comunis in qua habitant Georgius Caycanaz sartor et similiter repizari cohopertam domus comunis in qua habitat Marcus Matulinovich. (CMin 11, f. 76v)
1447-02-16 Pro domo comunis tenenda per mareschalchum et uxorem Gioncich aptanda
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant repezari facere tectum domus comunis nostri in qua stant mareschalchus et uxor Radixini Gioncich. (CMin 11, f. 78v)

1449-12-02 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit quod officiales laboreiorum comunis debeant sallizari facere primum pavimentum domus in qua habitavit Ventormus et modo in ea habitat Franciscus de Cultris. (CMin 12, f. 126r)
1449-12-17 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant salizari facere primum palmentum domus comunis in qua habitat Ocorgius sartor et quod debeant nectari facere conductum secundum quod opportunum fuerit. (CMin 12, f. 130r)

1450-01-20 Pro Francisco de cultris
Captum fuit quod officiales laboreriorum faciant nectari conductum domus in qua habitat Franciscus de cultris comunis et faciant aptari portas domus et repezari cohopertam cum cuppis. (CMin 12, f. 138v)
1450-06-20
Captum fuit quod officiales laboreiorum comunis debeant fieri facere unam pillam in domo quam nuper conduxit ad affictum Lazarus Michaelis comunis secundum quod opus fuerit. (CMin 12, f. 170r)
1450-10-28 Pro aptando domos comunis
Captum fuit quod officiales laboreriorum de scripta debeant facere aptari cohopertas domorum et stationum coomunis ubi faciant aquam per modum quod non faciant aquam. (CMin 12, f. 200r)