1402-09-09
In consilio rogatorum ballotis XXVIII. (Prima pars est de recipiendo in presenti palacio regiminis comitem Stephanum dominum Rascie venturum presentialiter ad ipsas partes. Secunda pars est de inveniendo aliam domum pro eius habitationem. Cancell. In margine: Cassa quia non fuit poxita ad partitum.) (Ref 32, f. 119v)
1403-08-27 Pro consiliariis in conscilio rogatorum qualiter sedere debent.
In minori conscilio more solito congregato captum fuit quod cum fit consilium rogatorum consciliarii minoris conscilii existentes in dicto consilio rogatorum supra prima bancha consilii maioris que est a parte montis et per alias banchas sedere non debeat donec durabit ipsum consilium et alii consiliarii consilii rogatorum stare et sedere debeant a rengariis factis in salla consilii sursum versus banchum ubi sedet minus conscilium videlicet versus montem et ab ipsis renghernis inferius versus pellagus aliquis sedere non debeat sub pena grossorum sex cuilibet contra presentem ordinem contrafacienti. (Ref 32, f. 52r)
1403-12-06 Factus custos carzeris de foris.
[In minori consilio] Utesien Bogzich cui incixa est manus factus est ad custodiandum carçeres extrinseches et habeat singulo die grossum unum. (Ref 32, f. 60v)
1407-01-29 Pro turri consilii
Item captum fuit de comittendo officialibus laboreriorum comunis quod faciant coperire tegolis bene et suficienter turrim minoris consilii. (Ref 33, f. 9v)
1407-05-21 Pro turre consilii
In minori consilio more solito congregato captum fuit de faciendo cagnolos circum circha turim consilii. (Ref 33, f. 21r)
1409-01-08 Pro teracia regiminis
Item [captum fuit in consilio minori] de comitendo dictis officialibus [laboreriorum comunis] quod aptari faciant teraciam regiminis repezando illam cum zabrociis et cuppis ita quod non pluat. (Ref 33, f. 84r)
1409-03-12
Captum fuit [in minori consilio] de salicando locum ubi consuetum est fieri consilium minus. (Ref 33, f. 93r)
1411-11-13
Captum fuit de vocando officiales laboreriorum et de ordinando eis quod reaptari faciant et fortificari carceres. (Ref 33, f. 209r)
1412-08-23
Captum fuit [in minori consilio] de faciendo fieri unam campanam similem illi cum qua pulsatur pro tercia campana et consilium maius. (Ref 34, f. 39r)
1412-10-01
Captum fuit [in minori consilio] de faciendo unam policiam yperperorum triginta in camera ser Blasio de Sorgo et ser Iohanni de Menziis officialibus campane nove fiende. (Ref 34, f. 43r)
1414-05-04
Item captum fuit [in minori consilio] de precipiendo dictis officialibus [laboreriorum comunis] quod claudi faciant cum retis lignaminis circumcircha loçiam ubi pulsantur campane. Et fiant due claves similes, quarum unam teneat precones comunis et alteram sacrista ecclesie Sancte Marie. (Ref 34, f. 119v)
1414-05-04
Captum fuit [in minori consilio] de precipiendo officialibus comunis quod fieri faciant unum amblitum in domo comunis ubi manet Francho custos carcerum et unam portam per quam ambulare possit Vinturinus magister reloçii comunis et alii tam precones comunis pro consiliis sonando, quam sacrista et alii pro serviciis campanarum. Et porta prope camaram rectoris per quam ibant ad predicta servicia omnino obturetur. (Ref 34, f. 119v)
1415-2-16
Captum fuit de faciendo voltari similiter locum ubi stant libri notarie et similiter libri cancellarie. (CMin 1, f. 11r)
1415-6-13 Pro campana locanda
Captum fuit de commitendo ser Paulo de Gondola et ser Martolo de Crieva quod poni faciant campanam novam in eo loco et eo modo et forma prout eis videbitur et placebit. (CMin 1, f. 31r)
1415-11-25 Pro magazeno famulorum
Captum fuit de faciendo coaptari in magazeno inferiori ubi sunt ad presens lapides cocti lecticas pro famuls regiminis ad dormiendum et de precipiendo officialibus laboreriorum quod faciant fieri dicta laboreria. (CMin 1, f. 48v)
1415-11-27 Pro camera famulorum regiminis
Captum fuit de faciendo fieri unum murum in loco ubi dormire debent famuli regiminis a latere carcerum.(CMin 1, f. 49r)
1416-2-11 Pro camera prima regiminis
Captum fuit de dando libertatem domino rectori quod possit facere coaptari quemdam cameram in regimine faciendo in ea ista laboreria videlicet scalas unas, (parvas quinque vel sex graduum cancell.) portam unam, unam fenestram et unam leticam pro dormiendo et possit facere murari quemdam portam antiquam coaptando ita et taliter quod bene stet. (CMin 1, f. 65v)
1416-3-10 Pro fenestra Sancti Marci
Captum fuit de murando fenestram Sancti Marci que aspicit versus plateam et de faciendo unam aliam fenestram in facie que est ex opposito domus thesaurariorum que sit fortis et bene ferrata. (CMin 1, f. 73v)
1416-3-24 Libertas pro horis
Captum fuit de dando libertatem domino rectori quod possit expendere usque ad yperperos quinque in faciendo signum horarum ad turrim de extra ut videatur semper quota hora sit.(CMin 1, f. 77r)
1417-02-16 Pro campana [ball. LXV]
Prima pars est de exercendo campanam novam magnam pro consilio minori ad tiratam et ad arma ad martellum si fuit opus quod absit non obstante antiqua consuetudine. Captum per LVIII, contra VII.
Prima pars est de sonando dictam campanam ad consilium maius una vice tantum pro quolibet consilio minori una hora continua ad tiratam. Captum per XL, contra XXV.
(Secunda pars est de sonando illam tribus vicibus quarum ultima duret per dimidiam horam ad tiratam. cancell.) (CMa 1, f. 62r)
1417-05-10 Pro campana fracta [ball. LXVIIII]
Prima pars est quod propter fracturam campane deputate ad sonitum maioris consilii de reducendo se ad morem antiquum donec reaptabitur dicta campana. Captum per omnes, preter VI.
(Secunda pars est de dando alium modum. cancell.) (CMa 1, f. 71v)
1417-5-25 Pro campanis
Captum fuit de mittendo Venetias campanam magnam et illam parvam qua deputata fuerat ad riverios, que fratte sunt pro faciendo illam novam bene sonantes et citius maiorem quam minorem. Et de mittendo de denariis nostri comunis ducatis sexaginta auri pro dicta causa campanarum. (CMin 1, f. 138v)
1417-10-23 Pro famulis regiminis poliça
Captum fuit de dando famulis regiminis pro lampade ardendo in camera ipsorum ypp. sex in anno et fiat eis poliza in camera. (CMin 1, f. 161r) (similiter annuatim)
1417-11-20 Pro campana magna pulsando [ball. LXXV]
Prima pars est quod campana magna nova debeat pulsari ad consilium maius amodo antea duabus vicibus primis per modum quod qualibet vice et (ultima cancell.) tercia vice et ultima vice per spacium dimidie hore, videlicet qualibet vice ad tiratam. Capta per LXVIII, contra VII.
(Secunda pars est de stando prout ad presens stamus primo pulsabatur campanam magnam, videlicet per unam horam una vice tantum. cancell.) (CMa 1, f. 86v)
1418-10-13 Pro notaria aptanda
Captum fuit de dando libertatem notariis nostri comunis quantum expendere possint de denariis nostri comunis in aptando notariam prout melius eis videbitur usque ad summam pp. XX. (CMin 2, f. 17r)
1419-2-14 Pro scamnis
Captum fuit de faciendo fieri duo scamna que stare debeant ante palacium regiminis ex una trabe illarum que sunt sub domuncula sita extra portam Pillarum. (CMin 2, f. 43v)
1419-9-17 Pro refectione porte turris Sancti Luce et reparatione carceris subter coquinam
Captum fuit de precipiendo officialibus laboreriorum comunis quod refici faciant portam turris Sancti Luce et reaptari intus faciant cum maderiis carcerem subtus coquinam palacii existentem. (CMin 2, f. 84r)
1419-10-3 Pro magazeno comunis intabulando pro milio
Captum fuit de dando libertatem massariis bladorum nostri comunis quod faciant intabulari <expensis comunis> magazenum hic in palatio regiminis comunis pro poniendo milium in eo. (CMin 2, f. 86r)
1420-01-08 Pro mutatione loci consulum [ball. LXXIII]
Prima pars est de induciando super mutatione loci curie civilium seu dominorum consulum. Captum per XLVI, contra XXVII. (CMa 2, f. 21r)
1420-1-29 Pro muro equando solo
Captum fuit de proiciendo ad solum murum apud quem sedet regimen mansionis illius palacii regiminis in qua poni solebat millium. (CMin 2, f. 106r)
1420-2-8 Pro loco ubi sedet dominus rector aptando
Captum fuit quod locus sub tecto ubi sedet dominus rector dirupetur murus qui est ad presens et ibidem ponatur 2 volta cum columnis quatuor et cum terraçia desuper. (CMin 2, f. 109v)
1420-2-8 Officiales
Ser Laurentius de Sorgo, ser Aloysius Mar. de Gozis electi fuerunt officiales ad fabricari et conpleri faciendi laborerium in loco ubi sedet dominus rector ut supra in parte capta continet. (CMin 2, f. 109v)
1420-2-25 Apodissia
Captum fuit de faciendo ser Alvisio Mar. de Goze et ser Laurentio de Sorgo officialibus electis ad faciendum aptari locum ubi dominus rector residet et expensis eorum officio necessariis apodissiam ypp. ducentis quinquaginta ad fontecum. (CMin 2, f. 114r)
1421-4-22 Pro mutatione loci et curie consilium
Captum fuit de portando ad maius consilium quod officium consulatus reducatur inferius in regimine in loco ubi demolitus est murus apud spatulas sedilis domini rectoris. Et interim donec mansio predicta prenebitur et in ordine debito pro exercendo ibi dictum officium reducetur quod dictus consulatus officium teneatur et fiat in lobiola ubi stare regimen consuevit videlicet ante cancellariam et portam. (CMin 2, f. 189v)
1422-1-31 … …
Captum fuit de accipiendo ex arsenate comunis tria maderia pro reparatione carceris comunis et tria alia pro aptando in regimine circumsedilia pro sedendo. (CMin 2, f. 245r)
1424-1-27 Libertas officialium laboreriorum comunis
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum communis quod ordinare (et evacuare cancell.) faceri debeant conductum veterem existens in domibus regiminis superius et quod reperare similiter facere debeant domum in qua moratur Nixa Mazolovich prout ipsis officialibus videbitur opportunum. (CMin 3, f. 117r)
1424-3-4 Pro banchis et aliis laboreriis regiminis reparandis
Captum fuit de commitendo officialibus laboreriorum quod aptari et reparari faciant banchos et armarios camere regiminis et conductum seu latrinam. (CMin 3, f. 129r)
1424-3-14 Pro bancho faciendo in camera domini rectoris
Captum fuit de committando officialibus laboreriorum comunis quod in camera regiminis et residentie seu mansionis domini rectoris fieri facere debeant unum banchum pro salvando drapos et salvamento etiam alias res domini rectoris. (CMin 3, f. 130v)
1424-6-8 Pro libertate officialibus laboreriorum
Captum fuit de dando libertatem oficialibus bombardarum (!) quod facere possint intus portam regiminis unam retem pro reponendo intus bombardas comunis et etiam in alio magazino quod est iuxta carceres comunis et quod omnes bombardas ponatur supra cavallectos prout eis melius videbitur et placebit. (CMin 3, f. 147v)
1424-6-8 Pro officialibus armamenti
Captum fuit quod officiales laboreriorum nostri comunis dare debeant officialibus armamenti tot tabulas pro faciendo unum palmentum super armaturas quot erunt neccessarie pro dicto palmento. (CMin 3, f. 147v)
1424-7-18 Pro cohoperta armamenti
Captum fuit de refaciendo et reparando cohopertam armamenti de domo regiminis et pro ipsa cohoperta de emendo a domino Pasquali trabes pro cornicibus ad duas pro ducato dando sibi denarios in doana. (CMin 3, f. 155v)
1424-7-19 Officiales pro cohoperta armamenti regiminis
Ser Michael de Bucignolo et socii officiales armamenti ellecti fuerunt per minus consilium ad plenum officiales ad faciendum fieri cohopertam in palacio regiminis supra armamentum. (CMin 3, f. 156r)
1424-8-22 Pro banco cancellarie renovando
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis fieri facere debeant de novo bancum cancellarie cum omnibus aliis necessariis circa ipsum bancum et cancellum ubi libri conservantur tam ubi ipsi cancellarii sedent quam ubi libri cancellarie conservantur expensis comunis et de faciendo polizam ubi habilius haberi poterit denarii pro predicto laborerio faciendo. (CMin 3, f. 161r)
1424-8-26 Pro officialibus laboreriorum et armamenti
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum comunis quod dare debeant officialibus armamenti et calcem et lateres seu matones et alia necessaria pro ipso armamento. (CMin 3, f. 161r)
1426-09-14 Pro repezando palatium regiminis et aliud
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum comunis quod aptari et repeççari faciant in camera regiminis et in palatio regiminis omne id quod erit expediens et omne aliud facere quod foret expediens pro adventu huic domini Georgii Volcoevich prout per dominum rectorem eis fuerit dictum. (CMin 4, f. 34v)
1426-09-22 Pro officialibus armamenti
Captum fuit quod officiales armamenti preparare debeant omnibus opportunis luminare unum faciens in logia secundum consuetudinem quando dictus Georgius [Volcoevich] hic erit. (CMin 4, f. 36v)
1426-11-05 Pro retiis captivitatis et becharia reparandis
Captum fuit de dando libertatem domino rectori faciendo reparare retia in quibus captivi detinentur sic quod sint fortia et bene stent et silimilter reparare ac aptare lignamina et banchos ad bechariam et dictis de causis accipiendi de lignaminibus comunis a quibuscumque officialibus comunis. (CMin 4, f. 45r)
1426-11-16 Pro solare, retis et apodio scale regiminis reaptandis
Captum fuit de dando libertatem domino rectori ser Zore de Palmota quod precipere et mandare possit officialibus armamenti quod de corticibus maderiorum existentium in arsanata dare debeant id quod sufficiat pro faciendo solare ad reta refecta nuper in regimino nostro. Et quod silimilter reaptari facere debeat apodium scale regiminis destructum. (CMin 4, f. 48r)
1427-04-07 Contra ser Marinum My. de Bona
Captum fuit quod ser Marinus My. de Bona stare debeat in Sancto Marco prout stat usque ad diem lune proxime futurum per totam diem pro verbis prolatis per eum contra dominum rectorem et consilium. (CMin 4, f. 81v)
1427-04-12 Libertas officialibus armamenti pro balistis
Captum fuit de dando libertatem ser Nicole Aloy. de Gozis et sociis officialibus armamenti quod possint expendere ab yperperis quinque infra pro faciendo aptari locum ubi baliste comunis debeant appendi et stare. (CMin 4, f. 83v)
1427-07-30 Pro saligando palmentum Nixe Mazlovich
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum quod saligiare facere debeant palmentum palacii regiminis ubi habitat Nixa Mazlovich eius matonis prout fuerit opportunum et si etiam opus fuerit ponere possit ad palmentum assides opportunas. (CMin 4, f. 102v)
1428-02-21 Pro officialibus laboreriorum pro copertis fondeci et domus tinctorie …
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant reaptari et reaptari facere copertas tectorum fondeci et domus parve tinctorie quam tenet Petrus Pantella ubi expedit, adeo quod damnum facere non possint. Et quod similiter saligare facere debeant de matonis qui extrahuntur de logia solare domus quam habitat in regimine Nixa Mazlovich. (CMin 4, f. 141v)
1428-05-15 Pro camera famulorum regiminis destruenda
Captum fuit de destruendo domunculam sive cameram de lignamine in regimine prope carceres subtus scalas in qua stent famuli regiminis. (CMin 4, f. 161r)
1428-05-16 Pro carceribus novis
Captum fuit de faciendo fieri carceres pro comuni in illo magazeno quod est subtus salam regiminis per illum modum qui domino rectori et parvo consilio videbitur et quod officiales laboreriorum debeant facere salizari cum lateribus dictum magazenum et cartizari muros cum calçe et aliud quod videbitur domino recotri et parvo consilio. (CMin 4, f. 161v)
1428-05-22 Pro carcere novo
Captum fuit quod officiales laboreriorum ad carcerem novum quem fieri faciunt in magazeno subtus salam regiminis fieri faciant portam unam subtus archum cum una portella in medio ut habent alii carceres pro dando omnibus carceratis sive carcerandis et pro pretium se extendit arcus dicte porte debeat inferari cum bonis et sufficientibus ferris et quod fieri faciant unam fenestram largam et longam palmis tribus per quadrum alta a terra brachiis duobus cum dimidio et bene ferrata cum bonis ferris sufficienter. (CMin 4, f. 164r)
1428-05-25 Pro porta carceris novi
Captum fuit quod palestrate porte carceris novi qui fit sub salla regiminis esse debeant in lumine palmis septem in altitudine et in latitudine palmis quatuor. Et quod porta lignea fienda et ibi ponenda fieri debeat cum una portella in medio ut habent alii carceres pro exhibendo cibum carceratis seu carcerandis non obstante alia parte die 22 huius capta superinde. Et quod officiales armamenti dare debeant officialibus laboreriorum ex maderiis non bonis pro gallea pro faciendo ibi portam quot fuerint opportuni. Et quod ipsi officiales laboreriorum poni facere debeant unum sarcinale subtus palmentum. (CMin 4, f. 164v)
1428-05-29 Pro argagnis et rebus existentibus in Spongia ad discopertum salvandis et reponendis
Captum fuit quod officiales armamenti portari et reponi facere debeant in uno ex magazenis vacuis qui sunt prope portam maris omnia illa argagna et res legnaminis que levate fuerunt de stragno ubi factus est carcer novus et que reponite fuerunt in Spongia et ibi stant ad aerem et vastari possent per pluviam et similiter in ipso magazeno reponi facere debeant si tantum vacuum erit et ibi stare poterunt res que sunt sub campanile. (CMin 4, f. 165v)
1428-06-14 Pro tabulis emendis pro reaptatione banchorum minoris consilii
Captum fuit quod hoc in Ragusio accipi et emi debeant quantum melius fieri potuerit tabule opportune pro faciendo et aptando bancha et apogia camere minoris consilii. (CMin 4, f. 169v)
1428-06-26 [ball. LXXVIII]
Pro Nalcho Vlacotich (Prima pars est de faciendo gratiam Nalcho Vlacotich quod ex gratia et pietate possit permutari de carcere in quo est in carcerem novum, non obstante sententiam contra eum lata, declarando quod in ipso carcere novo debeat stare per illum modum … eisdem stricturis et penis prout in sententia contineture et salva plegiaria per eum data que firma remaneat. cancell.) Secunda pars est de non faciendo dictam gratiam. Captum per LII, contra XLVII. (CMa 3, f. 216r)
1428-10-09 Pro carcero aptando de legnamine
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis aptare facere debeant de lignamine carcerem existentem subtus scalam prout opus fuerit. (CMin 4, f. 193v)
1428-10-21 Pro cohopertura pallacii regiminis
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum comunis quod cohopertam pallacii regiminis ubi habitat dominus rector cohoperire et reaptare facere debeant ubi et prout opus fuerit. (CMin 4, f. 197r)
1429-02-21 Pro fenestra carcerorum novorum elevanda
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis debeant elevari facere in altius fenestram carcerorum novorum tribus palmis altius quam nunc est. (CMin 4, f. 224r)
1429-03-30 [simile pro Nalcho Vlacotich] (…) in carceris magnis novis (…). (CMa 4, f. 29v)
1429-06-23 Pro oleo non tenendo in stragno domini Dominci de Ribiza prope porta
Captum fuit quod decetero pro salvamento palatii regiminis et armamenti comunis nullo modo oleum teneri nec vendi possit in magazeno seu stragno domini Dominici de Ribiza prope campanile et portam portus civitatis. Et quod Obradus famulus ser Antonii de Goliebo qui ad presens habet oleum suum in dicto stragno debeat extraxisse illud et alio portasse usque ad dies quinque proxime futuros sub pena yperperorum vigintiquinque. Denuntiata Obrado predicto et ser Antonio de Goliebo magistro suo. (CMin 4, f. 250v)
1429-11-30 Pro officialibus laboreriorum pro cancello maiori consilii
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum comunis quod fieri facere debeant dischum cancelli maioris consilii super quo scribunt cancellarii nostri prout dixerunt et ordinaverunt ipsi cancellarii seu notarii nostri. (CMin 4, f. 281r)
1431-01-15 Pro scala regiminis reaptanda
Captum fuit quod officiales laboreiorum comunis aptari facere debeant bene prout opus fuerit scalam regiminis in qua descenditur ex sala in cameram domini rectoris. (CMin 5, f. 89v)
1431-05-08 Pro officialibus laboreriorum pro fenestris camere consilii inferandis
Captum fuit quod officiales laboreriorum communis inferare facere debeant fenestras de versus fondechum que sunt in camera ubi per cimeria domini consulis ius redditur ordinate. (CMin 5, f. 112r)
1431-05-14 Libertas officialium laboreriorum
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis debeant expendere in habitatione Benedicti custodis carcerum comunis videlicet in regimine et in carceribus comunis ab yperperis viginti infra. 1431 die <…….> captum fuit quod dicti officiales laboreriorum possint de pluri expendere yperperos triginta pro predictis carceribus <…>. (CMin 5, f. 113r)
1431-05-16 Pro officialibus gallearum pro maderiis
Captum fuit de dando libertatem officialibus gallearum quod pro aptando carceres comunis dare debeant officialibus laboreriorum ex maderiis gallearum qui non sunt boni pro galleis quotquot fuerint sibi oportunum dicta de causa. (CMin 5, f. 113r)
1431-07-03 Pro officialibus laboreriorum pro capia maioris consilii
Captum fuit quod ipsi officiales laboreriorum reparare et fortificare facere debeant capiam maioris consilii et eam adeo firmare quod solida et secura sit et cadere non possit. (CMin 5, f. 126r)
1431-07-03 Pro officialibus laboreriorum pro campana maioris consilii
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum comunis quod aptari facere debeant uti expedit campanam maioris consilii ne … (?) quantum videtur comeare (?) ruynam. Et quod officiales galleorum ipsis officialibus laboreriorum dare debeant ex lignamine quod bonum et sufficiens non est pro galleis pro dicto laborerio. (CMin 5, f. 126r)
1431-07-31 Pro reaptatione domus Benedicti a carceribus
Captum fuit quod domus quam habitat Benedictus a carceribus aptari non potuit pro yperperis XX de quibus data fuit libertas officialibus laboreriorum quod ipsi officiales intelligantur habuisse libertatem faciendi expensam in aptando dictam domum usque ad yperperos quadraginta in totum. (CMin 5, f. 133r)
1431-09-06 Pro carcere feminarum saligianda
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant facere saligiare cum matonis carcerem in qua femine mancipantur. (CMin 5, f. 144r)
1432-06-12 Pro fenestra fienda in habitatione custodis carcerum
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum quod fieri facere debeant unam fenestram ubi expedit in habitatione ubi stat Benedictus custos carceris que respiciat versus ponentem vel austrum. (CMin 5, f. 202v)
1433-01-06 Pro carcere mulierum aptando
Captum fuit quod officiales laboreriorum dare debeant Benedicto custodi carcerum lignamina et acutos necessarios pro aptando carcerem mulierum. (CMin 6, f. 15r)
1433-01-10
Item quod dare debeant Benedicto custodi carcerum ex materiis comunis qui non sunt apti pro galeis pro reparatione carcerum comunis ubi mulieres ponuntur. (CMin 6, f. 15v)
1433-03-02 Pro fortificatione loci depositi comunis
Prima pars est de dando libertatem domino rectori et eius parvo consilio de fortificandi faciendo locum depositi comunis prout ipsi melius videbitur. Per omnes
Secunda pars est de non dando dictam libertatem (cancell.)(CRog 5, f. 126v)
1433-04-20 Officiales ad permutandum sedilia regiminis
Ser Natalis de Proculo et ser Martolus de Binzola ellecti fuerunt ad faciendum permutare sedilia comunis sive necessaria que sunt in regimine nostro de supra scalam infra in plano sub ipsis penes scalam qua itur super ipsis nostris necessariis. (CMin 6, f. 37r)
1433-05-12 Pro officiales armamenti pro tres maderiis
Captum fuit quod officiales armamenti dare debeant officialibus laboreriorum pro aptando carceres tres maderios, duos ruperis et unum zapini. (CMin 6, f. 41v)
1433-06-18 Pro officialibus armamenti pro legnamine gatti
Captum fuit quod officiales armamenti ex legnamine non bono nec oportuno pro galleis dare debeant illud legnamen quod oportunum fuerit pro gatto qui fit in regimine nostro. (CMin 6, f. 51r)
1433-08-24 Pro pictura fienda in minori consilio
Captum fuit quod in pingi faciendo minus consilium iuxta formam partis capte in minori consilio die ultimo ianuarii 1430 pro magisterio expendi possint a ducatis octuaginta infra. Et pro coloribus, auro et aliis opportunis ad pingendum ut supra expendi possit a ducatis auri 60 infra. (CMin 6, f. 67r)
1434-01-13 Pro officialibus armamenti et officialibus armamenti (!) [potius: laboreriorum]
Captum fuit quod officiales armamenti dare debeant Benedicto custodi nostro carcerum materios duos causa faciendi aptare carcere comunis ex maderiis non vantibus pro galeis. Et quod officiales laboreriorum dictos carceres debeant aptari facere. (CMin 6, f. 101r)
1434-02-04 Pro logia ante cancelariam reaptanda
Captum fuit quod officiales laboreriorum communis reaptari facere debeant uti antiquitus fuit illud quod heri destructum et subasum (?) fuit de logia que est ante hostium cancellarie nostre. (CMin 6, f. 106v)
1434-02-13 Quod minus consilium congregari debeat in maiori consilio
Captum fuit quod minus consilium congregari et convocari et assumari debeat in maiori consilio pro oportunitatibus regiminis et comunis nostri pro eo tempore quo stabit magister pictor occupatus in pingendo cameram minoris consilii ordinatam pingi debere. (CMin 6, f. 108v)
1434-03-01 Pro officialibus laboreriorum pro carcere presbiteri
Captum fuit quod officiales laboreriorum aptare faciant carcer pro presbitero secundum ipsis ordinatum fuerit per domino nostro archiepiscopo. (CMin 6, f. 113r)
1434-03-16 Pro officialibus laboreriorum pro compedibus
Captum fuit quod officiales laboreriorum faciant facere tria paria compedorum pro carceratis et ferrando ipsos carceratos dum necesse fuerit. (CMin 6, f. 118r)
1434-05-26 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant fieri facere argatas opportunas in minori consilio causa pingendi ipsum consilium ita quod stent bene quantum necesse fuerit. (CMin 6, f. 137v)
1434-06-10 Pro fenestris minoris consilii vitrii aptando
Captum fuit quod officiales ordinati ad faciendo depingere minus consilium possint facere ordinare et aptare fenestras vitrii existentes ad minus consilium adeo quod aperiri et claudi commode possint prout eis melius videbitur. (CMin 6, f. 140r)
1434-07-13 Pro officialibus laboreriorum pro armamento veteri aptando
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis debeant de loco sive domo armamenti nostri veteris amoveri et levari parietes, armarios et alia impedimenta ita quod primum palmentum et aliud remaneant et sunt expediti et vacui. Et ex ipsis palmentis et scalis ubi aliquid deficeret debeant oportuno modo aptari facere pro scolis ibi tenendis pro pueris. Et quando facere voluerint fenestras priusquam faciant venire debeant ad minus consilium id significatum. Et ipsa ambo palmenta saligiari facere debeant cum matonis et calze. (CMin 6, f. 151r)
1434-11-06 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis aptari facere debeant pontem castri Sancti Laurentii prout opus est et similiter in camara famulorum regiminis palacii domini rectoris fieri facere debeant laboreria et reaptatio prout sibi dixit presens dominus rector. (CMin 6, f. 184v)
1435-01-18 Officiales super picturis in parvo consilio fiendis
Ser Petrus de Sorgo et ser Steffanus Ur. de Zamagno ellecti fuerunt officiales super picturis et laborerio fiendis in loco ubi minus consilium congregatur cum auctoritate, modis et condicionibus consuetis. (CMin 6, f. 204r)
1435-02-08 Officiales super laboreriis in palacio regiminis nostri laborandis
Ser Iunius Mat. de Gradi, ser Stefanus Ur. de Zamagno et ser Iacobus de Georgio ellecti fuerunt officiales ad providendum, examinandum et in scriptis ponendum laboreria omnia et singula qua indiget palacium regiminis nostri et hedificare in ipso sive reparare et construi possint et debent eo modo quod ipsum nostrum palacium sit bonum et pulcrum ac in ipso honorifice et sane possit habitari. (CMin 6, f. 223v)
1435-02-12 Pro logia ante cancellariam firmanda per officiales laboreriorum
Captum fuit quod officiales laboreriorum cum consilio magistri Marci marangoni pontare et firmare pro nunc facere debeant logiam nostram que est ante cancellariam per modum quod ruere non possit. (CMin 6, f. 225v)
1435-02-12 Pro officialibus laboreriorum pro apparatu necessariorum pro teracia logie ante cancellariam
Item quod ipsi officiales laboreriorum cum solicitudine parare facere debeant legnamina et omnia alia laboreria necessaria ad faciendum de novo terraciam et palmentum terracie de copertam (teracie que est super cancell.) dicte logie que est ante cancellariam. Et cum omnia predicta necessaria parata habuerint venire debeat ad minus consilium id notificatum. (CMin 6, f. 225v)
1435-02-12 Pro dictis officialibus
Item quod terracium quod est fractum et ruptum in cancellaria ubi morantur famuli regiminis repizare et reaptare facere debeant ita quod solidum sit et inde ex ipsa fractura damnum fieri non possit. (CMin 6, f. 225v)
1435-02-12 Pro dictis officialibus
Item quod logieta que est in regimine sive palacio domini rectoris penes cameram pictam palmentum quod ibi inclinatum est ad ruynam firmare et portare facere debeant ita quod sit et stet firmum. Et caminum quod est in ipsa logieta tam infra quam supra copertam in totum levare et deicere facere debeant excepta nappa que est de legnamine. (CMin 6, f. 225v)
1435-04-11 Pro milleo turris regiminis dando Marino de Dersa
Captum fuit, habita prius informatione a massariis nostris bladorum qui domino rectori et suo consilio retulerunt milleum turris penne regiminis nostri minus bonum alio milleo esse, quod ipsi massarii ex milleo ipsius turris dare debeant Marino de Dersa quantum necesse fuerit ad suplendum domibus contrate canalis quibus datum non fuit milleum, iuxta formam partis hodie capte in maiori consilio. (CMin 6, f. 243v)
1435-07-01 Pro officialibus laboreriorum pro trabe una
Captum fuit quod officiales laboreriorum armamenti sive galearum quibus pertinet dare debeant officialibus laboreriorum trabem laresi que est in arsenato pro teraza que est ante cancellariam aptanda. (CMin 6, f. 260v)
1435-08-06 Pro officialibus laboreriorum pro coperta maioris consilii
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis pro presenti anno repezare et fortificare facere debeant copertam sale maioris consilii. Et quod officiales armamenti soli massariis dare debeant batellum magnum comunis quem tamen ipsi massarii bene salvare et custodire facere debeant et pro oportunitate laboreriorum ipsius comunis. (CMin 6, f. 269v)
1435-08-11
(…) quo die nocte precedente incendium maximum fuit in pallacio regiminis et totum armamentum combustum fuit. (CRog 6, f. 1r)
1435-08-11 Libertas minoris consilii et rogatorum pro provedimento armamenti et regiminis combustorum
Prima pars est de eundo ad maius consilium pro dando libertatem domino recotri et minori consilio cum consilio rogatorum quod denari qui isto anno dari et solui debeant tam pro solutione prodis inprestitorum quam pro solutione capitalis ipsorum imprestitorum expendere et convertere possint in providendo emere et habere qua necessaria sunt et videbuntur ipsis domino recotri consiliisque predictis ad fulcimanetum et provedimentum armamenti et pallacii regiminis que ista nocte passum fuit incendium. Et differere solutionem inprestitorum predictorum et prodis eorum ad annum sequentem. Captum per omnes
Secunda pars est de non eundo. (cancell.) (CRog 6, f. 1r)
1435-08-11 Pro faciendo V officiales ad predictam
Prima pars est de faciendo quinque nobiles officiales de quinque sclatis sive progeniebus ad provedimentum armamenti combusti et eorum qua sibi pro ipso armamento necessaria et utilia videbuntur et ea ipsa necessaria et utilia. Et quod ellectio ipsorum officialium sit et intelligatur ad angariam et possint elligi ex omni officio et angaria. Non obstante ordine quod nullus possit habere ultra unam angariam et procurariam. Quod eorum officialium officium durare debeat tribus annis proxime futuris et quolibuet anno reddire debeant et omnem officium et omnoum(?) comunis. Captum per omnes.
Secunda pars est de non faciendo. (cancell.) (CRog 6, f. 1r)
1435-08-11 Pro electione dictorum officialium
Prima pars est quod ipsi officiales quinque elligi debeant in consilio rogatorum cum pena ypperperorum quinquaginta pro quolibet eorum. Captum per XXVII contra VI.
Secunda pars est quod elligi debeant in consilio minori, cum dicta pena ypperperorum quinquaginta. (cancell.) (CRog 6, f. 1v)
1435-08-11
Electio quinque officialium predictorum vigore libertatis maioris consilii hodie dicte.
Ser Marinus Jacobi de Gondola. b. 0 0 0
Ser Zore de Palmota, b. 0 0 0
Ser Alovius(!) Clementis de Goze, b. 0 0 0
Ser Nicola Zore de Poza, b. 0 0 0
Ser Mateus de Croxi, b. 0 0 0
Ser Zupanus de Bona, b. XXV contra IIII extra
Ser Steffanus de Zamagno videlicet, b. XXVIII contra III extra
Ser Georgius de Goze, b. XXIII contra VII extra
Ser Nicola Mathei de Georgio, b. XVI contra XIIII extra
Ser Andreas de Volzo, b. XVI contra XV extra
Ser Junius Mathei de Gradi, b. XVII contra XII extra
Ser Martolus de Georgio, b. 0 0 0
Ser Andreas de Babalio, b. 0 0 0
Ser Marinus Simonis de Goze, b. 0 0 0
Ser Petrus de Sorgo, b. 0 0 0
Reballotacio suprascriptorum duorum de pari existentium
Ser Nicola Mathei de Georgio, b. XVII contra XII extra
Ser Andreas Johannis de Volzo, b. XV extra(!) XVII extra
(CRog 6, f. 1v)
1435-08-11 Pro raptoribus rerum quando incendium fuit in palacio regiminis crida
Captum fuit quod fiat crida publica per loca consueta civitatis quod quelibet persona tam mas quam femina cuiuscunque condicionis et status que postquam incendium cepit nocte preterita in palacio regiminis nostri accepisset sive quovismodo ad eius manus pervenisset sive sciret et noticiam habet quod ad manus alicuius ….. devenisset aliquam rem sive aliqua res cuiusvis maneriei que fuisset in palacio regiminis predictum et cancellaria nostra tam comunis nostri quam specialium personarum, debeat infra octo dies incipiandos (?) a die presentis proclamationis ipsum talem rem notitiam de ipso ablatere et re ablata habet denuntiasse domino rectori et suo minori consilio sub pena perdendi manum dextram que tunc in ipso causa amputari sibi debeat. E si ullo unque tempore ipsa talis res ablata vel ad manus ut supra proventa penes aliquem post dictum culpa et damnatione et pro ablatione haberi et puniri debeat. Et si quis fuerit accusator etiam si ipse esset in crimine et culpa ipsius rei sit francus ab ipsa pena. Et ipsi accusatori si per eius accusa veritas habeatur solvi debeat de denariis nostri comunis tantum quantum fuerit valor et extimacio ipsius rei.
Eodem die cridata per Simon preconem in Latino vulgari et per Ratchum in Sclavico. (CMin 6, f. 271r)
1435-08-12 Pro modo et ordine laborandi armamentum et palacium regiminis
Prima pars est quod quinque officiales heri in consilio rogatorum facti ad provedimentum armamenti et rerum pro ipso necessariarum sint etiam officiales et libertatem habeant designandi et ordinandi modum quo laborari debeat tam ipsum armamentum, quam palacium nostri regiminis. Et ipsum modum designationis et ordinationis in scriptis ponere et portare ad consilium rogatorum. Captum per XVIII contra II extra XV.
Secunda pars est de faciendo ad predicta alios nobiles officiales (cancell.) (CRog 6, f. 2r)
1435-08-16 Pro officialibus providitoribus armamenti pro muris ruynosis
Captum fuit quod officiales providitores armamenti deicere facere debeant muros regiminis qui sunt ruynosos et ruynam minantur ac male stant prous eis melius videbitur. (CMin 6, f. 273r)
1435-08-08 Libertas officialium laboreriorum regiminis et provisorum armamenti
Captum fuit quod officiales laborerii regiminis nostri et ad providendum pro armamento refficiendo pro et in exequendo dictum eorum officium possint et valeant quascunque personas negligentes sine inobedientes ad exequendum mandata eorum officii occasione predictorum perficiendorum carcerari facere et in zippo ponere penam et penas semel et pluries eisdem et cuilibet earum personarum tam personales quam pecuniarias ponere et poni facere et penas pecuniarias positas exigere et personales executioni mandare. Et alia omnia et singula dicere et facere que dictos inobedientes et alii negliges pro executione officii eorum et observatione predictorum quemadmodum dominus rector cum suo minori consilio dicere et facere posset erga predicta. (CMin 6, f. 276v)
1435-08-08 Pro monasterio Daxe
Captum fuit de dando fratri Ieronimo comoranti in monasterio nostro Daxe pro opportunitatibus dicti monasterii frusta aliqua columnarum que erant sub lodiolo turris campanarum. (CMin 6, f. 276v)
1435-08-19 Pro domo domini Dominici de Ribiza levanda pro comuni nostro
Prima pars est de eundo ad maius consilium pro levando et accipiendo pro comuni nostro domum quam tenet dominus Dominicus de Ribiza que est contigua et adheret regimini nostro. Captum per 29 contra 3.
Secunda pars est de non eundo. (cancell.) (CRog 6, f. 4v)
1435-08-24 Pro domo canonicorum accipiendo in comuni nostro
Prima pars est de dando libertatem domino rectori et minori consilio loquendi cum caonicis et capitulo canonicorum Sancte Marie pro domo quam tenebat et tenet dominus Dominicus de Ribiza canonicus que per partem maioris consilii accepi pro comuni nostro, sciscitando de voluntate eorum quomodo et eum quibus condicionibus ipsam dare voluit comuni nostro. Et quicquid ab eis habitum fuerit portandi ad consilium rogatorum. Captum per XXXIII contra I.
Secunda pars est de commitendo hanc locutionem et sciscitationem aliis (cancell.) (CRog 6, f. 5v)
1435-08-24 Pro scripturis ordinacionis palacii et armamenti
Prima pars est de legendo modo scripturas ordinationis facte per officiales ordinatos pro armamento et palacio regiminis delatas presenti consili. Captum per XVI contra XV.
Secunda pars est de induciando (cancell.) (CRog 6, f. 6v)
1435-08-24 Pro eisdem
Prima pars est de induciando ad diem sabati proximum. Captum per XXVII contra IIII.
Secunda pars est de induciando ad diem lune proximum (cancell.) (CRog 6, f. 6v)
1435-08-27 Libertas officialium causa laborandi palacium et armamentum
Prima pars est quod officiales qui formaverunt et ad presens consilium detulerunt ordinamentum laborerii palacii regiminis nostri et armamentum, libertatem plenariam habeant faciendi et exequendi ipsa laboreria palacii et armamenti secundum ordinationem predictam per eos allatam et designamenta facta et ostensa presenti consilio. Et plus et minus si et ubi et quomodo eis quinque officialibus melius videbitur et placuerit. Captum per XXXII contra I.
Secunda pars est de faciendo aliter. (cancell.) (CRog 6, f. 7v)
1435-09-10 Pro officialibus laboreriorum pro casono campanarum
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis debeant illuc fieri facere unum casonum de lignamine cohopertum tegulis sub turri campanarum nostrarum quantum prius fuit, ita quod pulsantes campanas possint stare in ipso casono et illud claude ne aliquis in ipso ire possit nisi pulsatores horis suis et corde campanarum per illud trahentur. (CMin 6, f. 278r)
1435-11-20 Pro Radivoy Tascar
Captum fuit de concedendo Radivoi Tascar ad voluntatem dominii nostri domum comunis sub Sancto Laurentio ubi laborabat Minicoçius ut laborare possit cartas capretinis.
Die XIIII mai 1436. In minori consilio scripti Radivoi domus predicta confirmata fuit per annum unum pro laborerio scriptarum cartarum. (CMin 6, f. 289v)
1435-11-17 Pro ducatis 150 furatis officialibus armamenti et pallacii
Captum fuit quod officiales laborerii pallacii et armamenti nostri illos centum quinquaginta ducatos qui sibi ex capsa furati fuerunt ad dohanam magnam ponere debeant ad rationem comunis nostri faciendo noticiam qualiter sibi furati fuerunt ut apparet per lamentum per eos factum tali die. (CMin 6, f. 291r)
1435-12-05 Pro massariis bladorum cum officialibus laboreriorum pro tabulis
Captum fuit quod massarii bladorum ex tabulis officii que habent dare debeant officialibus laboreriorum communis tabulas (viginti cancell.) quadraginta pro cohoperiendo carceres communis ut faciant aquam. Non retardando nec impediendo extra hec tamen laboreria que ipsi magistri facere habent in domibus comunis aptari pro reponendo granum. (CMin 7, f. 1r)
1436-02-04 Pro officialibus pallacii et armamenti
Captum fuit de dando libertatem officialibus tam armamenti quam pallacii nostri regiminis quod possint accipere lapides tam qui sunt in terra quam in mari ex laboreriis ad Sanctum Georgium que faciebat facere comune nostrum prout eis videbitur. (CMin 7, f. 19v)
1436-02-08 Pro officialibus laboreriorum pro aptando in pallacio
Captum fuit quod officiales laboreriorum aptari facere debeant aliqua necessaria in palacio regiminis nostri que et prout dixerit dominus rector. (CMin 7, f. 21v)
1436-02-11 Pro officialibus ad pingendum minus consilium
Captum fuit de dando libertatem ser Petro de Sorgo et sociis officialibus ad faciendum pingere cameram consilii minoris; quod aurum quod eis superest ex dicta camera possint et debeant expendere ad faciendum inaurare listas sedilium sive bancorum eiusdem consilii et tartionos porte
eiusdem consilii. (CMin 7, f. 23v)
1436-02-24 Pro denariis dandis officialibus laboreriorum pallacii regiminis et armamenti [ball. 97]
Prima pars est quod dominus rector cum minori consilio suo ex denariis depositorum que fiunt ex dohana magna, dohana becarie Ragusii, dohana getti cere et dohana vini Stagni, tam qui nunc sunt, quam in futurum erunt usque per totum mensem decembris proxime futurum dare possint et debeant prout opus fuerit (?) et eis melius videbitur officialibus nostris laboreriorum armamenti et palacii regiminis nostri et municionum ipsius armamenti. Captum per omnes. (CMa 5, f. 58v)
1436-03-13 Pro officialibus laboreriorum pro reaptatione ambulatorii domini rectoris in pallacio
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis cum lignamine aptari facere debeant ambulatorium quo itur in palacio regiminis ubi moratur et habitat dominus rector prout oportunum fuerit. (CMin 7, f. 32v)
1436-04-17 Pro domo residentie domini rectoris
Prima pars est pro dando comodum laboreriis faciendis in regimine nostri quod dominus rector noster habere debeat residentiam mansionis et habitationis sue extra pallacium regminis nostri. Captum per XXXI contra 0.
Secunda pars est quod non extrahi debeat de palacio. (cancell.) (CRog 6, f. 46v)
1436-04-17 Pro eadem re
Prima pars est de accipiendo ad affictum pro habitatione domini rectoris domum Miltini Chuchich sive Priboievich. Captum per 30 contra 1.
Secunda pars est de accipiendo alias domos. (cancell.) (CRog 6, f. 46v)
1436-04-17 Pro libertate extrahendi dominum rectorem de pallacio regiminis.
Prima pars est de eundo ad maius consilium pro libertate danda domino rectori minori consilio suo cum consilio rogatorum, quod pro dando comodum laboreriis faciendis in palacio regiminis nostri, possint extrahere et habitacionem dare domino rectori extra palacium regiminis nostri prout sibi melius et utilius videbitur. Et providendo et ordinando pro carceribus et aliis quibusvis oportunis ad regimen nostrum, occaxione dicte extractionis faciende de domino rectore prout ipsis consiliis comodus et melius videbitur, cum illa auctoritate qua possit ipsum maius consilium. Captum per omnes.
Secunda pars est de non eundo. (cancell.) (CRog 6, f. 46v)
1436-04-21 Pro libertate extrahendi dominum rectorem de pallatio regiminis [b. CXXIII]
Prima pars est quod pro dando commodum laboreriis faciendis in palatio nostri regiminis de dando libertatem domino rectori et consilio suo cum consilio rogatorum quod possit extrahere et habitationem dare domino rectori extra palatium regiminis nostri prout sibi melius et decentius videbitur. Et providendi et ordinandi pro carceribus et aliis quibusvis opportunis ad regimen nostrum occaxione dicte extractionis faciende de domino rectore prout ipsis consiliis commodius et melius videbitur cum illa auctoritate qua posset ipsum maius consilium. Captum per LXXXXV, contra XXI. (CMa 5, f. 72r)
1436-04-21 Pro ordinamento domini rectoris et regiminis nostri
Prima pars est de elligendo tres nobiles officiales quo formare debeant et portare ad consilium rogatorum provedimentum et ordinamentum quando et quomodo dominus rector exire debeat palacium suum et ire ad habitandum ubi captum est et se cum curia sua regere et habere. Cum omnibus aliis dependenciis suis tam spectantiis ad regimen nostrum et ipsum dominum rectoris(!) quam ad cancellariam et carceres comunis, in omnibus prout eis melius videbitur. Captum per 33 contra I.
Secunda pars est de ordinando in presenti consilio. (cancell.) (CRog 6, f. 47v)
1436-04-25 Pro ordine residencie et exute domini rectoris de pallacio regiminis
Prima pars est de firmando ordinem sive provedimentum pro exuta domini recotris de pallacio regiminis allatum per officiales et lectum in presenti consilio scriptum infra. Captum per 17 contra 14.
Secunda pars est de corrigendo (cancell.)
Videlicet
Prima che dal primo giorno de magio in fin ad octo del dicto al piu tardo messer lo rector nostro, col nome de Idio, debia andare ad habitare, fin che altro sera preso et ordinato, nella casa de Millutin Chiuchich, segondo e stato preso nel pregado, la qual casa se debia tuore, com tutti li suoi stragni. Et pagarli se debia per affitto di tutto a raxon de ypperperi cento venti al anno in duo page, zoe de sei mesi in sei mesi, compliti serano li sei mesi, et debia li esser scritto et assignato in dohana grande. Il qual messer lo rector, tanto il di, quanto la notte, di continuo debia aver et tener sego in casa ad habitar per bisogno et destro delo officio, dove et come a luy meglio parera, uno fante del regimento e uno ruero, togliandoli et cambiandoli a vescenda, e piu ne possa tuor e tenir come detto segondo fosse lo bisogno, come ad esso parera. Et tanto al suo usire quanto alo intrare in casa, et tanto in sonar campanella la qual debia aver e tenir in casa, quanto in far ogni altra cosa, debia servare le usanze e costumi usadi a far quando stava nello suo pallazo del regimento. E la residencia e sentar suo et far convocar li consigli sia et debia fir almodo et costumo usado.
(…)
Dentro nelo regimento sono e remagneno duo persone, una sotto la cusina e latra sotto la volta. E fuora del palazo e et riman la preson delle femene la qual pur sia per le femene. Ma per piu destro e se piu preson fosse di bisogno, se debia tuor e aconciare ancora per preson da homeni laltra volta chi e sotto san Salvador, appresso et contigua alla detta preson dele femene.
(…) (CRog 6, f. 48r-49r)
1436-05-07 Prorogatio termini Georgii Brugnoli pro domo
Prima pars est de prorogando terminum Georgio Brugnolo, qui stat in domo Miotini Chiuchich, accepta per dominium nostrum, ad exeundum de ipsa. Captum per XXIII contra VIII.
Secunda pars est de non prorogando (cancell.) (CRog 6, f. 58v)
1436-05-08 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis in domo olim Antonii in quam habitare debent domini rectores debeant fieri facere unam lecticham sive leteriam cum bancha una que servat dicte lecterie, et unam tabulam pro mensa cum duabus bancis longis pro ipsa mensa et tripodibus. (CMin 7, f. 51v)
1436-05-15 Pro officialibus laboreriorum pro domo data regimini
Captum fuit quod officiales laboreriorum expendere possint et debeant in domo data pro habitatione domini rectoris ab yperperis decem infra in illis rebus et laboreriis quibus placuerit domini rectori presenti. (CMin 7, f. 55r)
1436-05-16 Pro officialibus laboreriorum
Caputm fuit quod officiales laboreriorum fieri facere debeant in regimine nostro ubi dormire possit dominus noctis qui moratur in palacio tabullatum unum. (CMin 7, f. 55r)
1436-08-04 Pro armis et munitionibus armamenti salvando
Captum fuit quod officiales armamenti in palacii regiminis habeant plenam libertatem salvandi et reponendi arma et munitiones armamenti que portate fuerunt in logia prout eis melius et salubrius esse videbitur. (CMin 7, f. 76r)
1436-08-19 Pro magistris nostris laborare debentibus ad conductum aque
Captum fuit de dando libertatem officialibus aque quod precipere possint duobus magistris murariis ex illis de quibus sibi videbitur quod stare et ire debeant ad laborandum cum magistris qui conducunt aquam secundum formam pacti quod habemus cum ipsis excepto quod precipere non possint magistris laborantibus ad laboreria regiminis nostri. (CMin 7, f. 80r)
1436-08-28 Pro capsa per camerarios emenda
Captum fuit quod camerarii nostri emere presto debeant in Ragusio unam capsam nucis bonam et validam cum clavibus tribus pro camera comunis expendendo a ducatis sex infra prout melius potuerint. (CMin 7, f. 82v)
1436-09-09 Pro ser Luca de Bona
Captum fuit de eundo ad maius consilium pro faciendo graciam ser Luce Ma. de Bona recluso in camera supra Sanctum Marcum qui male se habuit infirmans quod pro maiori commodo suo et ut habilius serviri et curari possit porta ipsius camere in qua retinetur stare debeat aperta eo modo et condicione quod ipsam exire non debeat. Et si extra ipsam portam exiret diebus quibus stetit retentus habeantur pro nichilo. Et ab inde quo exiverit ipsam portam in antea incipere debeat et mutari terminus temporis sui quo stare debet retentus in ipsa camera. Et hoc quotiens contrafecerit. (CMin 7, f. 85r)
1436-10-21 Pro ser Iunio Marini de Gradi, ser Marino de Buchia et ser Antonio de Prodanello carceratis
Coram domino rectore et suis omnibus consiliariis penes comparente ser Georgio de Goze advocato et nomine et vice ser Iunii Marini de Gradi, ser Marini de Buchia et ser Antonii de Prodanello carceratorum condemnatorumque pro mensibus tribus ad standum in carceribus nostri comunis asserente ex humiditate et frigiditate carcerum in quibus ipsi tres nobiles sunt iam fore infirmatos diversis infirmitatibus et nisi carcer ille teribilis ipsius nobilibus usis ab eorum infancia vivere delicate et in bonis cameris permutentur in minus malum proculdubio in ipso carcere moventur et cum intencio curie domini rectoris que ipsos condemnavit fuerit ut ipsi castigentur et de suo malo opere puniantur et non in carceribus moriantur petente humiliter deprecanteque ut de gracia ipsis iuvenibus miseratur. Captum fuit <per nostrum consilium> de portando ipsos ad maius consilium quod ipsis nobilibus fiat gracia permutandi ipsos de carcere quibus sunt in turrim regiminis in qua ianuis clausis conplere debeant terminum trium mensium in quibus condemnati fuerunt cum conditione quod ad ipsos nulla persona ire possit nec permitatur nisi presbiter et medici ob necessitatem et barbitonsor pro oportunitate eorum ac famuli ipsorum masculi causa ipsis serviendi et propter ipsorum infirmitates curandas. (CMin 7, f. 95r)
1436-11-21 Pro officialibus laboreriorum pro aptando carceres
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis aptari facere debeant portas carceris fractas et in curia regiminis fieri facere unam soffitam ubi stare possint famuli regiminis ad certam faciendam. (CMin 7, f. 102v)
1436-12-12 Libertas pro camino in domo pro regimine accepta fiendo
Captum fuit de dando libertatem domino rectori expendendi pro una caminata in domo regiminis sive quam tenendam pro regimine de yperperis decem infra prout eidem domino rectori melius videbitur. (CMin 7, f. 106r)
1436-12-12 Prima pars est de dando libertatem domino rectori et eius parvo consilio possendi facere expensam a decem perperis infra ad fieri faciendo unam caminatam in una ex cameris domus deputata pro habitatione dominorum rectorum eo quia dicta caminata est valde necessaria in dicta domo.
In margine: Non fuit posita.
(CMa 5, f. 106r)
1437-01-22 Pro officialibus laborerii regiminis pro Dobrasino petrario
Captum fuit quod officiales laborerii regiminis esse debeant cum officialibus qui fuerunt facti ad laborerium puteorum ad Pillas iam cessatum et informari ab eis de eo quod habere restat Dobrassini petrario cum quo habebant pactum pro petris factis et datis et solvere vixum(?) ei Dobrassini illud quod restat hic et ipsos lapides accipere pro laborerio regiminis. (CMin 7, f. 120r)
1437-02-05 Pro duabus fenestris camere domus domini rectori
Captum fuit quod camererii debeant facere fieri duo tellaria cum tela et termenta duobus fenestris camere domus quam habitat dominus rector sive solvere Benedicto custodii carcerum si ipsas fenestras fieri faciet. (CMin 7, f. 121v)
1437-02-16 Pro muro regiminis deiiciendo per officiales
Captum fuit quod officiales laborerii regiminis die lune proxime incipere debeant ad deiiciendum murum ubi habitabat Benedictus in regimine quia minatur ruynam et hoc sub pena yperperorum quinque pro quolibet eorum officialium. (CMin 7, f. 124v)
1437-02-19 Pro turri sive campanile repezando per officiales etc.
Captum fuit quod officiales laborerii regiminis repezare facere debeant prout eis consultum est a magistris duas facies turris sive campanilis regiminis non deiiciendo ipsum turrim sive campanile. (CMin 7, f. 125v)
1437-11-13 Pro ser Marino Io. de Crieva
Captum fuit in minori consilio ad plenum existente de portando ad maius consilium quod considerata infirmitate et natura egritudine corporee ser Marini Iohannis Lamp. de Crieva in Sancto Marco introcluxi vigore sue condemnationis (…) quod porta dictorum carcerum Sancti Marci stare debeat patens et aperta (…) (CMin 7, f. 169v)
1438-01-08 Pro aptando campanam, scalam, bombardas magnas et logiam cohoperiendo
Captum fuit in minori consilio quod officiales fabrice et laboreriorum regiminis aptari facere debeant expensis nostri communis scalam lignaminis qua itur ad campanele regiminis. Item aptari faciant campanam magni consilii positam in dicto campanile prout fuerit necesse. Et etiam faciant reaptari cohopertam logie Platee ubi fuerit opportunum. Et bombardas magnas que sunt descoperte in regimine faciat reponi et collocari in nostro arsenatu in loco et taliter quod non veniant occupare locum galearum nostrarum. Et in causa quo ibidem stare abiliter et collocari non possent absque sinistro et occupatione locorom galearum nostrarum faciant eas cohoperiri de assidibus taliter quod aqua pluvialis non noceat ipsis bombardis. (CMin 7, f. 190r)
1438-01-09 Pro II-abus trabibus dandis pro aptando campanam consilii
Captum fuit de dando officialibus laboreriorum duas trabes de robore existentes in nostro arsenatu pro aptando campanam magnam consilii maioris ut supra captum est. (CMin 7, f. 191r)
1438-01-13 Concedendis sartis pro aptando nostram campanam magni consilii
Captum fuit de concedendo et muruando officialibus laboreriorum regiminis de sartiis nostri communis pro tirando et trahendo lignamina opportuna pro aptando campanam magnam que est in campanile. Et aptata dicta campana dicti officiales debeant dictas sartias in communie in pristino statu. (CMin 7, f. 191v)
1438-02-01 Quod balla non facta in regimine in festo Sancti Blasii
Captum fuit quod in festo Sancti Blaxii de proximo occurenti nullo modo in regimine ballari nec tripudiari debeat. (CMin 7, f. 198r)
1438-01-05 Pro carceribus comunis aptandis
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis aptari faciant expensis comunis carceres communis prout fuerit opportunum et necessarium. (CMin 7, f. 198r)
1438-04-25 Pena imposita Benedicti de Bischa
Captum fuit quod Benedictus de Bascha capitaneus carcerum nullo modo dare debeat claves sale maioris consilii nobilibus iuvenibus ire volentibus pro tripudiando et solaciando iuxta solita absque licentia minoris consilii. Et hoc sub pena standi in carceribus octo diebus inferioribus pro qualibet vice qua ipse Benedictus contrafecerit. (CMin 7, f. 212v)
1438-04-26 Pena imposita officialibus fabrice regiminis
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis debeant sub pena yperperorum XXV pro unoquoque preparare omnia opportuna et necessaria pro dicta fabrica in ista ebdomada proxime ventura. Et in die lune quinta mensis maii proxime futuri debeant incipere murare. Ita et taliter quod ad minus sint quatuor eorum muratorum singulo die in opere continuando dictum laborerium quousque potuerit laborari.
In margine: die X iunii 1438.
Quia dicti officiales retulerunt complevisse fabricam armamenti, ideo per minus consilium captum fuit quod dicti officiales supersedere debeant in laborerium ut supra per totum mensem presentem. Ita tamen quod si ante finem ipsius mensis magister Anofrius redierit de Corzola, ante debeant laborare non obstanti quod mensis elapsus esset. (CMin 7, f. 213r)
1438-05-08 Pro repizando turrim campanarum
Prima pars est de repizari et reaptari faciendo turrim campanarum que est prope regimen ubi et prout fuerit opportunum. Captum per XXIIII contra XII.
Secunda pars est de destruendo ipsam turrim et eam de novo faciendo (cancell.) (CRog 6, f. 196r)
1438-05-08 Pro repizando turrim campanarum
Prima pars est de repizari et reaptari faciendo turrim campanarum que est prope regimen ubi et prout fuerit opportunum. Captum per XXIIII contra XII.
Secunda pars est de destruendo ipsam turrim et eam de novo faciendo (cancell.) (CRog 6, f. 196r)
1438-06-17 Pro voltis domorum armamenti faciendis
Captum fuit quod officiales super fabrica regiminis debeant incipere ad fabricandum et fieri faciendum voltas domorum armamenti ad tardius per totum presentem mensem iunii sub pena ypp. XXV pro quolibet eorum officialium contrafaciente.
In margine: Denuntiatum fuit per Luxam riparium. (CMin 7, f. 227r)
1438-08-20
Ellectio quinque officiallium de quinque scalatis super fabrica regiminis et armis comunis
Ser Zuppanus de Bona, b. 0 0 0
Ser Junius de Gradi, b. XXVII contra IIII extra II
Ser Nicola Blaxii de Menze, b. 0 0 0
Ser Michael de Zamagno, b. 0 0 0
Ser Steffanus de Zamagno, b. 0 0 0
Ser Nicola Pauli de Gondola , b. XXI contra VII extra III
Ser Nicola Simonis de Goze, b. XVIII contra VIII extra V
Ser Georgius de Caboga , b. 0 0 0
Ser Blaxius Martoli de Zamagno, b. XVIIII contra XI extra I
Ser Nicola Johannis de Caboga, b. 0 0 0
Ser Damianus de Menze, b. 0 0 0
Ser Paulus de Poza, b. 0 0 0
Ser Marinus Michaelis de Bona, b. 0 0 0
Ser Triffonus de Bonda, b. XVI contra XIII extra II
Ser Johannes Michaelis de Restis, b. 0 0 0
(CRog 6, f. 222r)
1438-09-30 Libertas faciendi capanam assiduam pro lapidibus regiminis
Captum est quod ser Petrus de Menze et ser Iohannes de Georgio consiliarii una cum quinque officialibus laborerii regiminis et procuratores ecclesie Sancti Blaxii possunt elligere locum circumcircha ecclesiam predictam Sancti Blaxii ubi eis videbitur pro faciendo capanam assiduam
pro lapidibus palacii regiminis laborandis. (CMin 7, f. 254r)
1438-10-20 Pro secando salvitrium comunis
Item quod dictimet officiales [sc. armamenti] debeant trahi facere de loco ubi nunc est salvitrium communis propter eius humiditatem et illus desiccari facere prout fuerit expediens posteaquam in loco suo pristino collocari. (CMin 7, f. 258r)
1439-01-06 Pro heredibus ser Dobre de Binzola
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis mutuare debeant heredibus ser Dobre de Binzola milliaria duo matonorum lapidum magnorum dando ipsis officialibus pignus argenti dupli valoris dictorum mathonorum. (CMin 8, f. 16v)
1439-01-08 Pro laborerio fabrice regiminis
Prima pars est de deliberando super laborerio fabrice palacii demonstrato in presenti consilio. Captum per ballotas XXX contra vii.
Secunda pars de induciando super ipso laborerio (cancell.) (CRog 7, f. 7r)
1439-01-09 Pro fabrica laborerii regiminis complenda
Prima pars est de dando libertatem officialibus laborerii fabrice regiminis tam presentibus quia qui per tempora erunt super dicta fabrica, quod debeant laborare in dicto laborerio fabrice secundum designum de lignamine allatum et demonstratum in presenti consilio. Ita tamen quod si in maiori parte eorum officialium iuderetur in aliquo permutare dictum laborerium in alliam formam debeant id reportare et refferire domino recotri et suo consilio. Qui dominus rector cum suo consilio postmodum illud reportare debeant in presenti consilio. Et secundum quod determinatum fuerit per presens consilium rogatorum, debeant prosequi et finire. Et quod de designo lobiete et terrazii quod portaverunt et demonstraverunt in presenti consilio rogatorum sit et remaneat in eorum discretione et deliberatione possendi facere et disponere secundum quod eis melius videbitur. Captum per ballotas XXXII contra v
Secunda pars est de aliter faciendo (cancell.) (CRog 7, f. 7v)
1439-01-09 Ellectio unius officialis laborerii fabrice regiminis loco ser Nicole Simonis de Goze qui fuit comes Stagni
Ser Petrus de Bona b 0 0 0
Ser Johannes (?) de Restis b 0 0 0
Ser Sigismondus de Georgio b XXVIII contra V extra
(CRog 7, f. 7v)
1439-01-13 Pro campanile orologii aptando
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis debeant aptari facere campanile in quo manet campana orologii prout fuerit opportunum. (CMin 8, f. 20v)
1439-01-27 Pro prevedimento notarie et cancellarie
Prima pars est de induciando super facto provedimenti cancellarie exercende prope fabricam de novo fiendam (cancell.)
Secunda pars est de deliberando. Per XXIIII contra XII. (CRog 7, f. 12v)
1439-01-27
Prima pars est de levando locum justiciarie comunis pro cancellaria et notaria ibidem exercendis. (cancell.)
Secunda pars est de providendo pro dictis cancellaria et notaria aliter et alio in loco. Per XXIII contra XIII. (CRog 7, f. 12v)
1439-01-27 Pro eodem provedimentum
Prima pars est de levando domum speziarie Johannis Richi speziarii pro cancellaria et notaria exercendis. Per XXVIIII contra VII.
Secunda pars est de providendo aliter alio in loco. (cancell.) (CRog 7, f. 13r)
1439-01-27 Libertas pro concordium pro domo et affictu domus Johannis Richi pro cancellaria et notaria
Prima pars est de dando libertatem domino rectori et eius minori consilio essendacum Johanne Richi speziario pro secum componendo pro affictu domus eius sibi levande pro notaria et cancellaria et pro acconciamentis et laboreriis in ea opprotune fiendis causa predicta. Per XXVI contra V.
Secunda pars est de ordinando aliter in presenti consilio pro dicta domo levanda et acconcianda ut supra (cancell.) (CRog 7, f. 13r)
1439-02-06 Pro Iohanne de Richo speziario
Captum fuit quod cum fit quod dominium nostrum iuxta partem captam in consilio rogatorum die <……………> acceperit per certum tempus pro tenendo notariam et cancelariam nostri comunis domum in qua Iohannes de Richo ad presens tenet apothecam spetiarie de providendo et dando eidem Iohanni de Richo de affittu ypp.-i septuaginta in anno ad racionem anni incepturi presentis sibi dandis et assignandis in dohana mayori comunis nostri. Et similiter de providendo eidem Iohanni de ypp.-i quadraginta sibi dandi in camera ut idem Iohannes possit reducere et reaptare apothecam spetiarie in domo quam tenet a ser Zuppano de Bona. Cum hoc quod illa laboreria que fieri fuerit ex dictis ypp.-is XL-ta sint et remanere debeant propria dicti Iohannis. Et quod ammota notaria et cancellaria de domo dicti Iohannis si quod devastatum fuerit de laboreriis dicti Iohannis existentis in dicta domo quod illud debeat reaptari et reduci ad pristinum statum expensis nostri communis. Et quod de laboreriis existentibus in dicta domo et apotecha ipse Iohannes possit extrahere et portare disthum maiorem versus inferius et duas letias existentes superius et armarium novum pro tenendo zuchare. Aliis laboreriis existentibus in ipsa domo et apotecha remanentibus ad usum nostri comunis pro tempore predicto. (CMin 8, f. 26v)
1439-02-21 Libertas
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis debeant obturari et claudi facere portas et fenestras domus Iohannis Richi speciarii accepte pro cancellaria nostri communis respicientes in calle sita inter ipsam domum et domum ser Zupani de Bona novam et de pluri alia laboreria opportuna in ipsa domo facere pro dicta cancellaria que sibi officialibus videbuntur. (CMin 8, f. 31r)
1439-02-28 Pro ser Georgio de Goze
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis dare debeant ser Georgio de Goze milliaria quatuor de matonibus magnis quod habent precio quo eis consteterint et hoc attenta urgente neccessitate diti ser Georgii. Et considerato quod ipsi officiales presto de novis mathonis habere potuerint. (CMin 8, f. 33v)
1439-03-23 Pro custodia noctis et consilii
Captum fuit quod domini de nocte teneantur et debeant omni nocte ordinare et mittere tres bonos viros de custodia quorum unus esse debeat de bonis popularibus nostris qui toto tempore noctis custodiant et dormiant ante hostium notarie et consilii pro tutela et conservatione notarie librorum et avere inter existentium sub pena ypp.-i quinque pro quolibet domino nocte et ypp. quinque pro illo de populo et pro aliis duobus videlicet pro quolibet eorum de custodia mensuali ypp. unius si contrafecerint. Et de pluri quod Modischus vero Luxa famuli comunis videlicet alter eorum vicisitudinario omni nocte dormire debeant cum predictis ante hostium notarie. (CMin 8, f. 40v)
1439-03-26 Pro ser Georgio de Goze
Captum fuit quod officiales nostri fabrice regiminis debeant dare saccos viginti sabloni ad precium equivalentem. (CMin 8, f. 41v)
1439-04-01 Pro notaria permutanda
Captum fuit quod propter rehedificationem et renovationem que fit de palatio regiminis ut dictum opus exequi et perfici possit secundum quod ordinatum est quod notarii nostri debeant permutare et apportare libros et acta notarie nostri communis in loco deputato pro ipsa notaria in domo speciarie quam tenebat Iohannes de Richo et hoc die crastina sequenti. (CMin 8, f. 43v)
1439-04-16 Libertas officialibus fabrice regiminis
Captum fuit quod de dando libertatem officialibus fabrice regiminis quod possint precipere Ratcho Ivancich et Radin lapicidis quod vadant et ire debeant Curzolam pro illis opportunitatibus eorum officii quas sibi dixerint. (CMin 8, f. 47v)
1439-04-25 Pro Benedicto de Bascha
Captum fuit de faciendo graciam Benedicto de Bascha capitaneo carcerum comunis quod pro purgando se et medicinas fiendo possit dormire in domo eius habitationis pro hac nocte tantum non obstantibus ordinibus in contrarium existentibus. (CMin 8, f. 51r)
1439-05-09 Inducium super stacione fontici
Prima pars est de induciando super statione fontici nostri quam volunt et petunt officialies nostri fabrice regiminis pro opportunitate eorum officium. Cum hoc quod dominus rector cum suo parvo consilio vadat visum examinatum ipsam stationem et possint reportare debeant presenti consilio. Per ballotas XVIIII contra XII
Secunda pars est de deliberando (cancell.) (CRog 7, f. 55r)
1439-05-15 Pro primo magazeno concedendo officialibus fabrice
Prima pars est de concedendo officialibus fabrice palacii regiminis quod pro necessitate dicte fabrice possint acipere primum magazenum fontici nostri cum d(?) granario existenti superius cum suo directe tantum quantum capit ipsum magazenum eundo sursum usque ad palmentum sale magne. Per ballotas XXV contra VIIII. (CRog 7, f. 56r)
1439-05-28 Pro III matonorom mutuandis ser Si. et ser Da. de Georgio
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis mutuare debeant ser Sigismundo et ser Damiano de Georgio milliaria tria matonorum et quod eis accipere bonum et sufficiens pignus in camera comunis deponendum quod matonos dicti fratres de Georgio teneantur et debeant restituere in eo loco ubi illos acceperint per totum mensem iunii proxime futurum. (CMin 8, f. 60v)
1439-09-30 Pro laborerio regiminis
Prima pars est de induciando super laborerium fabrice regiminis de quo arrengatum fuit in presenti consilio. (cancell.)
Secunda pars est de deliberando. Per XXIII contra XI. (CRog 7, f. 89v)
1439-09-30 Cassum quia non fuerunt posite ad partitum, ymo in melius reformate
Prima pars est de ponendo metam officialibus fabrice regiminis quod teratium fiendum ante portam sale maioris consilii non possit alciorare nec altius facere quam sit teratium ipsius sale maioris consilii. (cancell.)
Secunda pars est de dando libertatem ipsis officialibus quod facere et laborare possint dictum teratium fiendum ante portam sale maioris consilium(!) prout interperunt(?) et secundum partes alias superinde captum (cancell.) (CRog 7, f. 89v)
1439-09-30 Pro fabrica regiminis
Prima pars est de ponendo metam officialibus fabrice regiminis super teratium fiendum in portam sale maioris consilii (cancell.)
Secunda pars est de dando libertatem dictis officialibus quod facere et laborare possint teratium fiendum ante porta sale maioris consilii prous eis et maiori parti eorum videbitur. Per XVIII contra XVI. (CRog 7, f. 89v)
1439-10-22 Pro netando regimen pena imposita officialibus regiminis
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis netari et asportari facere debeant arenam lapidum existentem circum circa regimen nostrum ubi laboratur quotidie et dictam talem arenam portari facere ad Pillas usque terminum medii mensis novembris proxime futuri sub pena ypp. XXV pro quolibet eorum contrafaciente. Et similiter portari facere debeant arenam lapidum laboratorum per commune apud ecclesiam Sancte Marie et ante ecclesiam Sancti Iohannis sub eadem pena. (CMin 8, f. 100r)
1440-02-06 Pro mutuando batellum comunis officialibus fabrice regiminis
Captum fuit de concedendo batellum magnum nostri communis officialibus fabrice ragiminis pro lapidibus nostri communis exhonerandis et in fabrica regiminis ponendis. (CMin 8, f. 129r)
1440-02-20 Officiales
Ser Iohannes Sanini de Babalio, ser Blaxius Laurentii de Sorgo, ser Marinus Nicolini de Gondola, ellecti fuerunt officiales ad faciendum aptari catenas portus et palos legnaminis emendum et palatam aptandum dicte portus pro ut fuerit opportunum. (CMin 8, f. 132v)
1440-06-06 Pro loca milii reaptanda
Captum fuit quod massarii nostri bladorum aptari facere debeant loca in quibus reconditum fuit milium nostri comunis venditum videlicet turrim regiminis, Spongiam et magazenum Sancti Dominici. Ita et taliter quod milium nostri comunis optime collocari, salvari et custodiri possit absque damno et detrimento nostri communis. (CMin 8, f. 165r)
1440-07-30 Pro ser Iacomino cancelario pro II mensibus firmando
Captum fuit de portando ad maius consilium pro firmando ser Iacominum de Prato cancellarium nostrum pro duobus mensibus videlicet augustum et septembrem proxime futurum cum salvo affictu domus et pactis, modis et condicionibus quibus hactenus firmatus fuit. (CMin 8, f. 179v)
1440-07-30 Pro batello mutuando officialibus fabrice regiminis
Captum fuit de concedendo et mutuando officialibus nostris fabrice regiminis batellum magnum communis in quo possunt mittere Curzolam ad scopulum Sancti Petri pro laboreriis lapideis dicte fabrice opportunis. (CMin 8, f. 180r)
1440-09-01 Contra officiales fabrice regiminis
Captum fuit de ponendo penam officialibus fabrice regiminis quod ad penam ypp-i XXV pro quolibet eorum die lune proxime future debeant incepisse ad faciendum aptari thurim quam ruynari fermant existentem in capita palacii regiminis et prosqeui ad laborandum usque quo opportuna aptata fuerit.
In margine: Dicta die dominica ser Sigismundo ser Nicole de Gondola, ser Iuno de Gradi, ser Trifono di Bonda et die 25 suprascripti ser Blaxio de Zamagno. (CMin 8, f. 189v)
1440-09-09 Loca danda pro grano ponendo
Captum fuit quod turis in fine pallacii posita nec non domus archiepiscopatus dare debeant et possint conducentibus granum Ragusi pro reponendo granum in ipsis. (CMin 8, f. 190v)
1440-09-09 Pro fenestra carcerum nova versus portam maris obturanda
Captum fuit quod fenestra aliqua fieri non debeat in carceribus novis regiminis a latere versus portam maris ymo fenestra que noviter fraxerat a dicto latere officiales fabrice regiminis obturari faciant. (CMin 8, f. 191r)
1440-09-09 Pro fabrica turris regiminis
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis sequi debeant laboreria turris campanarum ipsius regiminis prout alias captum fuit per consilium rogatorum non adminuendo quicquod grosiciei ipsius turris declarando quod sicut in designo alias allato non erat quod alique fenestre fieri deberent circha portas ipsius thurris ita dictas fenestras nunc fieri non posse. Et etiam declarando quod ita sequi debeant ipsum laborerium quod non minaretur aliquid de campanile ipsius thurri nec campanis predictis.
In margine: Latus ser Iunio di Gradi, ser Sigismundo de Georgio officialibus, magistro Anofrio inghignerio et ser Triphono de Bonda. (CMin 8, f. 191v)
1440-10-06 Batellum comunis mutetur officialibus laboreriorum
Captum fuit quod officiales armamenti communis mutuare debeant batellum magnum communis officialibus laboreriorum communis pro dentibus et certis lapidibus laboratis portando ad presentem fabricam <turris videlicet pro hac vice tantum>. Et de pluri ipsi officiales laborare, repizari et aptari facere debeant cohopertam tentorie in qua habitat Petrus Pantella nec non portas domorum et magazenorum … comunis prout fuerit expediens et opportunum. (CMin 8, f. 195v)
1440-10-23 Pro officialibus de laborerio
Captum fuit quod officiales de laborerio dare debeant officialibus fabrice regiminis modios trecentos calcine ex calcina nostri communis que est ad Sanctam Margatiram. (CMin 8, f. 199r)
1440-12-01 Mitendo batellum comunis officialibus regiminis
Captum fuit quod officiales armamenti amprestare debeant officialibus regiminis batellum magnum comunis pro caricando et conducendo lapides pro regimine pro hac vice tantum.(CMin 8, f. 208r)
1440-12-04 Pro uno arcu cum volta fienda prope portam civitatis
Captum fuit de dando libertatem officialibus regiminis quod possint et debeant fieri facere et construere archum et voltam a domo capituli canonicorum contigua regimini nostris usque ad murum civitatis prout sibi officialibus melius videbitur. Ita tam et cum hoc quod fenestre domorum primi palmenti illud existentes sive balistrierie sint et manere debeant subtus voltam remanente volta discoperta supra portam civitatis quod tempore prius facta fuit vigore liberatione dicte minori consilio tradite per consilium rogatorum ut pars in libro ipsius consilii rogatorum sub die XVI novembris 1440. (CMin 8, f. 208v)
1440-12-29 Mutuendo officialibus fabrice regiminis lapides becarie
Captum fuit quod officiales laboreiorum mutuare debeant lapides existentes in becaria officialibus fabrice regiminis cum condicione quod dictos lapides restituere debeant per totum mensem martii proxime futurum. (CMin 8, f. 214v)
1441-01-06 Mutuando batellum comunis officialibus regiminis
Captum fuit de mutuando batellum magnum comunis officialibus regimnis fabrice pro portando lapides a scopulo Sancti Petri Ragusii quot fuerint opportuni pro conducto communi quod fit in regimine. (CMin 8, f. 223r)
1441-01-13 Libertas faciendi unam fenestram inferatam in conducto regiminis et unum busum inferatum
Prima pars est de dando libertatem domino rectori et eius minori consilio quod fieri facere possint in muro civitatis loci ubi sit conductum regiminis unam fenestram inferatam pro lumine dando dicto donducto et etiam unum foramen inferatum in quo mare perintrare possit pro beneficio dicti conducti prout dicto domino rectori et consilio videbitur. Per omnes
Secunda pars est de non dando dictam libertatem. (cancell.) (CRog 7, f. 218v)
1441-01-14 Pro una fenestra et uno feramine inferatis faciendis in conducto
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis fieri facere debeant unam fenestram inferatam in muro civitatis videlicet in loco ubi fit conductum regiminis pro lumine dando dicto conducto. Et etiam unum foramen inferatum in quo mare penetrare possit pro beneficio dicti conducus prout ipsis officialibus videbitur. (CMin 8, f. 225v)
1441-01-16 Pro aptando palatum portus
Captum fuit quod officiales laboreiorum aptari facere debeant palum in quo affixum est caput cathene portus et similiter lapis ripe a lignis aptari debeat prout fuerit opportunum. (CMin 8, f. 224v)
1441-01-26 Pro illis de Zamagno
Captum fuit quod ser Stephanus Orsi de Zammagno et filii ser Martoli de Zammagno possint collocare et deponere in cancellariam vel notarium unam eorum capsam pro cartis et scriptris eorum in ea salvandis et claudendis prout eis videbitur. (CMin 8, f. 230v)
1441-02-15 Libertas data minori consilio
Prima pars est de dando libertatem domini rectori et parvo consilio ponendi columnas et archus super archos alios domus armamenti existentis in pallacio regiminis prout sibi domino rectori et consilio videbitur. Per ballotas XXXII contra IIII
Secunda pars est de stando prout stamus (cancell.) (CRog 7, f. 225v)
1441-02-16 Libertas data officialibus fabrice regiminis
Captum fuit vigore libertatis habite a consilio rogatorum die XV presentis mensis de dando libertatem officialibus fabrice regiminis quod supra archus domus armamenti existente in curia pallacii regiminis possint fieri facere alios archus et apoxios collonellarum per medium. (CMin 8, f. 238r)
1441-02-18 Pro ser Zuppano de Bona
Captum fuit de concendendo ser Zuppano de Bona et nepotibus suis quod possint ponere et salvare unam casellam pro rationibus eorum fraterne societatis in notaria aut cancellaria Ragusii ubi comodius stare poterit. (CMin 8, f. 238v)
1441-06-07 Magazenis aptandis pro bombardas
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis infra octo dies laboratorios debeant aptari fecisse magazenum quod inceperiunt laborare ita quod in eo possint locari et reponi bombarde communis nostri sub pena ypp-i XXV pro quolibet officiali. (CMin 8, f. 258v)
1441-06-27 Quod cuppari faciunt cuppos et tegulis pro fabrica regiminis
Captum fuit quod cuppari nostri Breni teneantur et debeant facere cuppos et tegulas necessarias et opportunas pro fabrica nostri regiminis ad voluntatem et ordinationem officialium fabrice dicti regiminis. (CMin 9, f. 1v)
1441-06-28 Aptetur turris campanorum pro salvando pulverem bombardarum et salnitrium eorum
Prima pars est de aptari faciendo turrim campanarum pro reponendo et salvando in eam pulverem bombardarum et salnitrium comunis. Per XXXI contra III
Secunda pars est de stando prout stamus. (cancell.) (CRog 8, f. 20r)
1441-07-28 Libertas pro fabrica regiminis palatii domini rectoris
Prima pars est quod ubi fieri debebat in palatio regiminis una camera cum una teratia in sala magna, quod nunc fieri debeat pro omni bono respectu una camera solummodo cum una pulcra balchonata et appogio. Per XXXI contra I.
Secunda pars est de stando prout stamus. (cancell.) (CRog 8, f. 35v)
1441-07-28 Pro dicta fabrica.
Prima pars est quod officiačes fabrice regiminis presentes et futuri laborare et complere debeant solum palatium domini rectoris et fabricam armamenti. Per omnes
Secunda pars est quod laborare debeant eriam alia laboreria de pluri. (CRog 8, f. 35v)
1441-08-14 Pro lapidibus ser Georgii de Caboga accipiendis pro regimine
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis nostri posint accipere de lapidibus spontatis ser Georgii de Caboga quot eis necessarie fuerint. Et quod eas sibi solvere aut restituere debeant in ellectione ipsius ser Georgii, solvendo eas secundum quod vallent. (CMin 9, f. 14v)
1441-08-14 Pro officialibus Civitatis veteris
Captum fuit quod officiales laborerii Civitatis veteris possint accipere portam que fuit regiminis existentem in Spongia et eam deferre ad dictum laborerium Civitatis veteris. Et etiam quod ipsi officiales possint aptari facere fontem ibi ad dictum Civitatem veterem existentem secundum quod sibi visum fuerit fore opportunum. (CMin 9, f. 14v)
1441-08-14 Libertas data officialibus fabrice pro modo dando pro labore
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis una cum magistro Anofrio inghiniero habeant libertatem dandi ordinem et providimentum de tempore et ora quibus laborantes ad pallatium regiminis venire debeant et etiam quibus recedere debant ab ipso laborerio tam pro eundo … quam pro vacando a laborerio. (CMin 9, f. 14v)
1441-08-18 Declaratio officialium fabrice regiminis
Prima pars est quod officiales ellecti hactenus super fabrica regiminis comunis nostri stare debeant in eorum officio predicto annis tribus videlicet illi qui non complevissent anos tres eorum ellectionis. Per ballotas XV contra VIIII extra … .
Secunda pars est de faciendo ipsos omnes quinque officiales de novo (cancell.) (CRog 8, f. 42v)
1441-08-18 Ellectio trium officialium fabrice regiminis loco ser Junii de Gradis, ser Triphoni de Bonda, et ser Blaxii de Zamagno qui compleverunt
Ser Marcus Michaelis de Restis 0 0 0
Ser Nicola Johannis de Caboga 0 0 0
Ser Johannes Nicole Petri de Poza 0 0 0
Ser Johannes Martoli de Zrieva 0 0 0
Ser Blaxius Martoli de Zamagno XXII contra VIII extra II
Ser Johannes Michaelis de Restis 0 0 0
Ser Nicola Pauli de Gondola XX contra X extra II
Ser Trifonis de Bonda XXI contra X extra I
Ser Blaxius Laurentii de Sorgo 0 0 0
(CRog 8, f. 43r)
1441-08-24 Pro cuppis CC Stagnum mittendis
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis mittere debeant Stagnum cupos ducentos quinquaginta sgravagnos pro cohoperta arsenatus illius maris. (CMin 9, f. 17r)
1441-09-11 Libertas pro calcina emenda pro fabrica
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis possint emere et accipere totam illam quantitatem calcine quod sibi opportuna erit pro ipsa fabrica ad recionem et precium grossi unius et dimidii pro quolibet modio. (CMin 9, f. 21r)
1441-10-12 Pro fossa una aptanda pro salnitrium et pro reponendo ipso salnitrio
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis cum consilio magistri Anofrii debeant aptari facere unam ex fossis comunis nostri existentis sub coperto quam sibi nunc dicto consilio videbitur. Item quod ipsa tutari et comode salvari debeat salnitrium et sulfure comunis. Et quod in ipsa fossa que sic aperta fuerit officiales armamenti debeant reponi facere debeant salnitrium et sulfur comunis nostri. (CMin 9, f. 28v)
1441-10-17 Pro fabrice palatii regiminis
Prima pars est quod domus habitationis palacii domini rectoris que nunc fabricatur cohoperiri debeat secundum dentatas nunc positas et altius murus eiusdem in altum elevari non debeat. Et (??) faciei muri ipsius palatii respicientis versus ponentem debeant poni intus vel extra murum, prout melius videbitur magistro Anforio. Per XXX contra (sic!)
Secunda pars est de fabricando alio modo. (cancell.) (CRog 8, f. 58r)
1441-10-24 Pro collocando salnitrium et pulverem et sulfur comunis
Prima pars est quod salnitrium pulvis a bombarda et sulfur comunis collocari et salvari debeant in turri campanarum regiminis. Per XXIIII contra VIIII
Secunda pars est de collocando in fossis (cancell.) (CRog 8, f. 59v)
1441-10-31
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis habeant libertatem possendi mittere conductum Segnam duos magistros a remis cum illis sallario et pactis de quibus ipsis officialibus videbitur. (CMin 9, f. 32v)
1441-12-16 Libertas data officialibus fabrice regiminis
Captum fuit de dando libertatem officialibus fabrice regiminis quod sagitas emptis a Forte de Curzola et per ipsum allatis ipsi officiales possint vel acceptare aut refutare prout sibi videbitur. (CMin 9, f. 42v)
1442-02-18 Pro lignamine dando officialibus regiminis
Captum fuit quod officiales armamenti due debeant omnia illa lignamina que sibu inutilia pro galeis restarunt officialibus regiminis et illa in opere ponere possint in turri pro aptari faciendo locum ubi collocabitur salnitrium comunis. (CMin 9, f. 63r)
1442-02-21 [ball. LXXXVIII]
(Prima pars est de conducendo ad salarium comunis nostri magistrum Venturellum ballistarium pro uno anno proxime futuro incepturo presenti die cum salario ypp. centum quinquaginta et cum domo conmunis nostri pro orologio tenendo per eum in acuntio et ordine omnibus suis expensis preterque de campana. Et cum aliis pactis, modis et condicionibus consuetis. Cancell.)
Secunda pars est de non conducendo. Per b. XXXII. contra <…>
In margine: Cassatio magistri Venturelli.
(CMa 6, f. 170r)
1442-02-27 Firma magistri Venturelli [b. <…<]
Prima pars est de conducendo ad salarium comunis nostri magistrum Venturellum ballistarium pro uno anno proxime futuro incepturo presenti die cum salario ipp. centum viginti in anno et cum domo comunis nostri pro orologio tenendo per eum in acontio tenendo omnibus suis expensis propter campana et pro manufacio ballistarum exercendo. Et cum aliis pactis, modis et condicionibus consuetis. Pet b CIIII <…>.
(Secunda pars est de non dando. Cancell.) (CMa 6, f. 172r)
1442-04-18 Firmatio provedimenti pro fabrica regiminis
Prima pars est de firmando provedimentum allatum et lectum in presenti consilio per officiales pro fabrica palatii vodelicet totum in simul. Per XXVIIII contra IIII
Secunda pars est de firmando et legendo illud de capitulo ad capitulum. (cancell.)
Tenor provedimenti ultrascripti capituli
Magnifici signori li officiali de la fabrica del palazo per conseglio de maistro Nofrio recordano a la signoria vostra
In prima de poder dar formnamento alo armamento del tuto e de bisgno dare liberta alli officiali de poder fare due faciate de le colone sopra lo cortigllo(!) e seguir a fornire li magazeni de lo fondegho chome la caxa de Benedetto et con altri membri de lo abitation che vano sopra a tale che le volte de lo armamento e de lo palazo. Abiano le spale che altramento lo armamento non se poria fornire.
Item fare una altra volta sopra quella volta fata a la porta de la ponta per dare le spale a la casa de lo armamento che sta acostado a lo campanile. E fazando a questo modo se pora fornire lo armamento del tuto e meter le (??) dentro al piu tardi per tuto octubrio proximo.
Item sopra lo fato de la torre de le campane. E de bisogno levare la campana granda de lo conseglio del suo luogo. E meterla a quello cantone de lo campanile che varda in verso levante a talle che se possa coprire la torre. E fare de sotto tuto quello che aspeta a la habitation de lo rectore come la cozina salvaroba e camere. E a questo modo fazando lo salnitrio e altro quello vora la signoria vostra poderete ben alogar e salvar. E de piu lo rector con lo nome di Cristo pora intrar in lo palazo con la stantia soa fornida per tuto lo decembrio el piu tardi. (CRog 8, f. 122v-123r)
1442-04-21 Pro officialibus armamenti pro batello
Captum fuit quod officiales nostri armamenti mittere debeant officialibus fabrice regiminis batellum magnum comunis aptatum remis et stropis pro conduci faciendo lapides necessarios pro fabrica ipsius regiminis. (CMin 9, f. 76v)
1442-05-29 Officiales regiminis mittere debeant pro tribus magistris a remis
Captum fuit de dando libertatem officialibus regiminis quod mittere debeant Segnam pro tribus magistris a remis pro comuni. (CMin 9, f. 90r)
1442-06-14 Inducium super facto voltarum fiendi in regimine
Prima pars est de induciandu super facto voltarum regiminis et armamenti. Ita tamen quod interim dominus rector cum suo minori consilio esse debeat cum magistro Anofrio ingeniario et apparere suum reportare consilio consilio rogatorum. Per omnes.
Secunda pars est de deliberando. (cancell.) (CRog 8, f. 143r)
1442-06-30 Pro magistro Anofrio et Andriutio
Prima pars est de dando libertas domino rectori et eius minori consilio quod possint et debeant solvere et satisfacere magistro Anofrio de la Cava et Andriutio de Bulbito de eo quod habere debent a nostro dominio. Et hoc de ducati quos nostrum comune habere debet a Johannis Zuzolo pro inprestato sibi facto per grano. Per XXVIII contra III
Secunda pars est de non dando dictam libertatem (cancell.) (CRog 8, f. 151r)
1442-07-17 Pro campana magni consilii aptanda
Captum fuit quod campana magni consilii aptari debeat a parte meridiei (?) per modum quod bene pulsari possit. Et quod officiales regiminis facere debeant expensam opportunam pro conciamento dicte campane et fieri facere viam supra cohopertam qua iri possit ad dictam campanam. (CMin 9, f. 105r)
1442-07-19 Pro coperiendo cohopertam regiminis, armamenti et turris
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis debeant totam cohopertam regiminis et armamenti et turris compleri fecisse cum calcina et aptari fecisse horologium per modum quod bene stet usque dimidium mensis augusti proxime futurum ad tardius sub pena iperperorum quinquaginta pro quolibet eorum solvenda si contrafecerunt.
1442, di XIII augusti. Per dominum rectorem et minus consilium prorogatus fuit dictus terminus scriptis officialibus regiminis usque dimidium mensem septembris proxime futurum. (CMin 9, f. 106r)
1442-08-11 Pro portas et fenestras canzellarie et notarie foderandis ferro
Prima pars est de comittendo officialibus fabrice regiminis quod portas et fenestras tam notarie quam cancellarie debeant foderari et duplari facere de ferro. Per ballotas omnes
Secunda pars est de non comittendo (cancell.) (CRog 8, f. 159v)
1442-08-11
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis possint conducere unum magistrum expertum pro faciendo aptari et ordinare remos comunis nostri et promittere et dare sibi ad tercium unum ducati auri pro singula die qua laborabit. (CMin 9, f. 111r)
1442-08-13 Pro campanis permutandis
Captum fuit quod officiales regiminis permutare debeant una cum magistro Anofrio ingeniario campanas turris regiminis in hunc modum, videlicet, accipiendo campanas consilii rogatorum et mortuorum de loco ubi sunt et ponendo eas ubi nunc sunt prime campane superiores et removendo ipsas primas campanas superiores de loco predicto ubi sunt et ponendo et collocando eas ubi stare solite sunt campane predicte rogatorum et mortuorum. Et de pluri aptari facere debeant orologium in loco ubi est, eo modo et forma et laborerio quibus et prout ipsis officialibus et magistro Onofrio melius et commodius videbitur.
1442, die XVI augusti. Captum fuit non obstante parte scripta quod magister Onofrius habeat libertatem permutandi campanas parvas loco illorum de rogatis et mortuorum. Et illas de medio ponendi in loco superiori remanentibus aliis in parte contentis firmis et ratis. (CMin 9, f. 113r)
1442-09-27 Pro peticione officialium regiminis
Prima pars est de concedendo officiaibus regiminis (cancell.)
Prima pars est de deliberando super peticione facta per officiales fabrice regiminis super domo Benedicti de Bascha. Per XVIIII contra XIII
Secunda pars est de induciando. (cancell.) (CRog 8, f. 165r)
1442-09-27 Pro dicta peticione
Prima pars est de concedendo officialibus regiminis quod iuxta peticione facta domino nostro possint alciorare(?) murum civitatis ubi facta est domus habitationis Benedicti de Bascha custodis carcerum et in eo muro facere fenestris. (cancell.)
Secunda pars est de non concedendo. Per XVIII contra XIIII (CRog 8, f. 165r)
1442-11-08 Induciando super fabrica regiminis
Prima pars est de induciando super fabrica et laborerio regiminis ita tamen dominus rector cum suo minori consilio interim vidat et examinet (??) regimine et laboreria que fiunt in eo et ad primum consilium rogatorum reportare quecumque viderit et examinaverit. Per XVI contra XV
Secunda pars est de delibrando. (cancell.) (CRog 8, f. 177v)
1442-11-13 Inducium super fabrica regiminis
Prima pars est de induciando super fabrica regiminis. Per ballotas XVII contra VIIII
Secunda pars est de deliberando (cancell.) (CRog 8, f. 179r)
1442-12-05 Pena imposita ipsis officialibus regiminis
Captum fuit quod officiales regiminis debeant ad tardius usque XV diem presentis debeant aptari fecisse locum ubi campana magni consilii iacet per modm quod bene pulsare possit. Et similiter faciant aptari carceres comunis devastatis et portas consilii maioris prout ostensum fuit ipsis officialibus sub pena yperperorum quinque pro quolibet eorum contrafacientem. (CMin 9, f. 139r)
1442-12-13 Pro officialibus fabrice regiminis
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis cameram coquine regiminis debeant fieri et fabricari facere in illo angulo ubi apparet antiquitus fuisse et non alibi. (CMin 9, f. 140v)
1443-01-22 Pro camera coquine pallacii regiminis
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis caminum coquine pallacii regiminis debeant fieri facere in muro existenti versus tramontanam. Et quod locum principiatum pro ipse camino in ipse coquina debeant fieri facere de subtus armarium (?). Et desuper ipsum claudi facere.
1443, die 24 ianuarii captum fuit quod suprascripti officiales incipere debeant ad principiando laborerium scripti camini die lune proxime futurum et sequi illud usque ad complementum ad penam yperperi L pro quolibet. (CMin 9, f. 152v)
1443-01-29 Pro dentibus dandis pro officialibus fabrice
Captum fuit quod officiales laboreriorum dare debeant duos dentes de lapidibus officialibus fabrice regiminis pro opportunitate caminate regiminis de dentibus quos habent pro turribus. (CMin 9, f. 155r)
1443-02-14 Pro inferando portam salnitrii
Captum fuit quod officiales regiminis debeant fieri facere portam et fenestram inferatam et ipsis inferari facere turoris (!) ubi stat salnitrium comunis cum laminis ferris ad modum et prout inferrate sunt porte nostre civitatis. Et hoc usque (XV diem cancell.) per totum mensem martii proxime futurum. (CMin 9, f. 158r)
1443-02-16 Pro laborerio palatii facto
Prima pars est quod officiales regiminis sequi debeant muraleam noviter factam in introitu palatii regiminis habitatione domini rectoris non faciendo scalam aliquam in armamento. Per XX(?) contra VIIII
Secunda pars est quod sequi non debeant inmurando dictam muraleam sed eam destruendo. (cancell.) (CRog 8, f. 200r)
1443-03-16 Pro aptando carceres
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis debeant aptari facere carceres communis et portam in locis ubi fuerit opportunum per totum mensem presentem sub pena iperperorum XXV pro quolibet eorum contrafaciente. (CMin 9, f. 165r)
1443-03-20 Pro officialibus armamenti
Captum fuit quod officiales armamenti dare et assignare debeant officialibus fabrice regiminis unam trabem ulni non positam incipere quam habent in arsenatu nostro. (CMin 9, f. 166v)
1443-05-18 Pro uno magistro a remis pro comuni conducendo
Captum fuit de dando libertatem officialibus fabrice regiminis quod pro comuni nostro possint conducere ad salarium nostri comunis unum bonum et sufficientem magistrum a remis qui laborare debeat remos de novo nostri comunis arboris opportunis pro illo salario, tempore, modis et condicionibus quibus eis melius videbitur pro bono nostri comunis. (CMin 9, f. 176r)
1443-06-17 Inducium pro denariis reperiendis
Prima pars est de induciando tam super facto denariorum repperiendorum quam super facto laboreriorum fabrice regiminis. Et interim quod dominus rector cum minori consilio debeat inquirere de modo reperiendi denarios et esse cum officialibus dicte fabrice et se informare et repportare presenti consilio. Per ballotas XXVII contra V
Secunda pars est de deliberando (cancell.) (CRog 8, f. 221r)
1443-07-12 Officiales regiminis compleant armamentum
Captum fuit quod officiales regiminis compleri facere debeant armamentum comunis usque dimidium mensis augusti per modum quod arma et munitiones armorum comunis collocari in eo facere possint.
Die XIIII augusti prorogatus fuit terminus scriptus officialibus regiminis suprascriptis per totum vigesimum diem octobris proxime futuri.
Die 19 octobris scripti millessimi prorogatus fuit terminus scriptis officialibus per totum mensem novembris. (CMin 9, f. 187v)
1443-07-15 Pro conducto regiminis aptando
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis habendo consolendo cum ingigneriis et aliis personis doctis ad penam yperperi XXV pro quolibet eorum debeant per totum presentem mensem aptari et ordinari fecisse conductum existentem in curia regiminis ita quod non veniat …. et fetorem reddere prout facit. (CMin 9, f. 188v)
1443-09-06
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis compleri facere debeant armamentum comunis per totum presentem mensem per modum quod arma et munitiones armorum comunis in eo collocari debeant. Et hoc sub pena yperperi XXV pro quolibet ipsorum officialium contrafaciente.
Die ultimo septembris 1443. Captum fuit de prorogando terminum contrascriptos officialibus ad faciendum et quoe in parte contrascripta continuatur usque ad vigintiquinquem diem mensis octubris proxime futurum.
1443, die XVIIII octobris. Scriptus terminus prorogatus fuit per totum mensem novembris proxime futurum.
(1443, 28 novembris. Scriptus terminus prorogatus fuit per totum XVI decembris proxime futurum. cancell.) (CMin 9, f. 201v)
1443-09-13
Prima pars est de ponendo penam officialibus fabrice regiminis quod aliter laborari facere non audeatur excepto quod captum fuerit in presenti consilio. Per ballotas XXI contra III
Secunda pars est de non ponendo penam (cancell.) (CRog 8, f. 237v)
1443-09-13
Prima pars et quod dicti officiales sub dicta pena non audeant laborare in domo deputata pro habitatione Benedicti custodis carcerum nostrorum super muros civitatis sed solum attendere debeant ad laborandum pallatium regiminis et armamentum et nil aliud. Per ballotas XXVIII contra V
Secunda pars est de faciendo aliter (cancell.) (CRog 8, f. 237v)
1443-10-02 Inducium pro fabrica domus Benedicti de Bascha
Prima pars est de deliberando super fabrica domus Benedicti custodis carcerum in regimine fienda (cancell.)
Secunda pars est de inducando. Per XVIIII contra XVI (CRog 8, f. 249v)
1443-10-29
Prima pars est de induciando ad sextum diem novembris proxime futuris. Cum hoc quod interim dominus rector cum suo minori consilio debeat ire ad videndum et examinandum quanto… debeat fabricari et reportare consilio rogatorum. Per XXIIII contra XI
Secunda pars est de induciando per totum mens martii proxime futuris (cancell.) (CRog 8, f. 249v)
1443-12-10 Pro campana maioris consilii
Captum fuit quod officiales regiminis debeant tramutari facere cordam campane maioris consilii ita quod stet et cum ea pulsari possit a parte pelagi. Et hoc prout videbitur ipsius officialibus. (CMin 9, f. 218r)
1443-12-19 Pro officialibus fabrice regiminis
Captum fuit de dando libertatem officialibus fabrice regiminis quod (possint cancell.) debeant facere expensam necessariam in sculpi et scribi faciendo in petra viva (literas …. et epitafiorum cancell.) epigramata scriptis et annotatis in fine libri statutorum nostrorum manu ser Cheriachi de Anchona. Et cum ipsemissa perfecerint, venire debeant ad presens minus consilium et dare notitiam (CMin 9, f. 220r)
1444-01-28
Prima pars est de dando libertatem officialibus fabrice regiminis quod possint et debeant … copertam super terraziam armamenti et etiam aptandi copertam ipsius armamenti quod non pluvit aqua. Per ballotas omnes.
Secunda pars est de non (sic!) dictam libertatem (cancell.) (Crog 9, f. 12r)
1444-03-17 Sequatur laborerium domus palatii que respicitur versus pelagum
Prima pars est de dando libertatem officialibus regiminis quod possint et debeant laborari facere domum regiminis que respicit versus mare inferrando fenestras inferiores. Et de pluri laborari et aptari facere debeant granarios illic existentes prout ipsis officialibus melius videbitur. Per XXXIIII contra II
Secunda pars est de aliter et alio modo facere (cancell.) (CRog 9, f. 30r)
1444-04-21 Quod dominus rector madii intrare debeat novum pallatium [b. CXXVIII]
Prima pars est quod dominus rector qui erit de mense madii proxime futurum cum benedictione omnipresentis Dei et sancti Blaxii martiris et protectoris nostre civitatis intrare debeat prima die ipsius in pallacio novo regiminis. Per b. LXXXVIII, contra XXXVII. (CMa 7, f. 170r)
1444-04-29 Pro tramutando prevasum sive conductum regiminis
Prima pars est de dando libertatem officialibus regiminis quod possint tramutare conductum quod est inferius in regimine prout et secundum quod sibi melius placuerit. Per omnes
Secunda pars est de non dando dictam libertatem. (cancell.) (Crog 9, f. 43r)
1444-06-12
Prima pars est de dando libertatem officialibus fabrice regiminis qui unum conductum fieri facere possint extra pallarium regiminis versus mare ubi ac melius et comodus videbitur. Et quod vetus conductum obturari facere possint. Per ballotas omnes.
Secunda pars est de non dando dictam libertatem (cancell.) (CRog 9, f. 60v)
1444-06-15 Libertas data officialibus fabrice regiminis
Prima pars est quod officiales fabrice regiminis quibus data est libertas fieri faciendi novum conductum, si opus fuerit, in fabrichando ipsum conductum possint tangere in magazenis granorum comunis nostri de subtus. per ballotas XXX contra V
Secunda pars est de stando prout stamus (cancell.) (CRog 9, f. 61v)
1444-07-31 Libertas data officialibus fabrice regiminis
Prima pars est de dando libertatem officialibus fabrice regiminis quod possint expendere ab ypperperi trecentos infra in fieri faciendo rugium(?) et orlogium aptando super thuri noviter factum super platea. Per ballotas omnes
Secunda pars est de non dando dictam libertatem (cancell.) (CRog 9, f. 73r)
1444-10-23 Pro campana horarum
Captum fuit de dando libertatem officialibus regiminis quod de campana horarum qua dicatur esse non bona ad pulsandum horas in novo campanile possint ordinare et disponere prout sibi videbitur videlicet aut eam vendere et unam aliam meliorem fieri facere aut cambiare vel frangere dummodo aliam novam fieri faciant. (CMin 10, f. 73v)
1444-11-12 Pro regimine aptando
Captum fuit quod officiales regiminis debeant fieri fecisse portas et scalas lignaminis et fenestras domus palacii communis qua respicit versus mare et aptari fecisse canalia regiminis aptanda per modum quod aqua pluvialis non perintret in minori consilii. Et hoc per totum dimidium mensis decembris proxime futuris sub pena ypp-orum xxv pro quolibet eorum officialium solventium se contrafacerint. (CMin 10, f. 78r)
1444-11-19 Porta fienda ad hostium sedilium
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis debeant fieri facere unam portam ad hostium loci sedilium comunis nostri. (CMin 10, f. 80v)
1444-11-23 Pro loco in quo ius redditur per consulis permutando
Prima pars est pro maiori comoditate curie domini consulis causarum civilium et quoviscunque petentium de permutando sala locum in quo ius ordinarie per ipsos reddebatur itaque ubi primo sedebant in sala maioris consilii nunc decetero sedere debeant in camera inferiori aptanda per comuni prout fuerit expediens et opportunum, non obstantibus ordinibus in contrarium. Per b. CXL.
(Secunda pars est de stando prout stamus. cancell.) (CMa 7, f. 212v)
1444-12-22
Captum fuit de providendo Luce balistario filio Michoe armiraglio qui uno anno tenuit in acontio orologium magnum comunis quod habere debeat pro dicto anno finituro per totum mensem decembris presentem ypp-os quadraginta. (CMin 10, f. 89r)
1445-01-19 Pro campana facienda
Captum fuit de dando libertatem officialibus regiminis quod fieri facere debeant unam campanam habilem et sufficientem pro orologio et etiam pro pulsando videlicet a miliaribus tribus cum dimidio ponderis inferius prout eis melius videbitur. (CMin 10, f. 98r)
1445-01-30 Contra officiales fabrice regiminis
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis ad penam ypp. XX pro quolibet debeant per totum mensem februarii proxime futurum aptasse et ordinasse locum in quo sedere debent domini consiliares iure ministrando. (CMin 10, f. 101r)
1445-02-13 Pro duobus cancellis fiendis in saleta super cancellaria
Captum fuit quod officiales regiminis fieri facere debeant duos cancellos in salleta existente … cancellariam comunis predictam … quod officialibus quinque rationum ut … officium eorum. (CMin 10, f. 104v)
1445-04-01 Pro campana facienda horarum
Captum fuit quod officiales armamenti dare debeant totum rame et stragnum plumbum quod habent officialibus fabrice regiminis pro fieri faciendo campanam horarum civitatis. (CMin 10, f. 116v)
1445-04-14
Prima pars est quod officiales fabrice regiminis debeant complere domum palacii respicientem versus levantem et voltus et cortem salizare et cisternam perficere et apogies schale magne et segios cum apogiis rectoris. Et in aliquo alio laborerio regiminis pro nunc non tangere. Per ballotas XXXIII contra II
Secunda pars est aliter (cancell.) (CRog 9, f. 144r)
1445-06-03 Sententia conta ser Elliam de Bona
Pro quidem excessu his diebus facto per ser Elliam Pe. de Bona captum fuit per sententiam minoris consilii quod dictus ser Ellias stare debeat clausus et incluxus in camera thuris noviter facta per carceres per octo dies continuos a die qua ipsam cameram intraverit incluxivie computandis et numerandis. Et quod nulla persona possit ire ad ipsum ser Eliam preter famulus qui sibi serviet et etiam presbiter, medicus et barberius in casu necessitatis. Et quod etiam ibi ad ipsam cameram nullo soni pulsari possint neque cantari. Et quod dictus ser Ellias quandocumque accedit huc Ragusium secunda die qua sic venerit Ragusium intrare debeat ipsam cameram pro exequendo presentam condicionem quod si non fecerit tamen stare debeat in ipsa camera dupli dicti temporis. (CMin 10, f. 133r)
1445-06-07 Pro habitationis Benedicti de Baschi
Captum fuit quod Benedictus de Bascha custos carcerum per totam diem sabbati proxime futuri que est XII presentis debeat ivisse ad habitandum in domo palatii regiminis deputata pro sua habitatione. Et quod a dicta die sabbati decetero nostrum dominium nil solvere teneatur nec debeat pro affictu domus in qua ad presens idem Benedictus habitat nec talis affictus emere amplius debeat super nostrum commune videlicet a dicta die sabbati in futuro. (CMin 10, f. 137r)
1445-06-17 [ball. CXI]
Prima pars est de dando libertatem domino rectori et suo parvo consilio quod possint salam novam versus marinam respicientam aptari facere pro consilio magno in in ea fiendo. Per b. omnes, contra 4. (CMa 8, f. 4r)
1445-07-15 Pro Iohane Gabro
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis ramum quod alias habuerunt ab officialibus armamenti de ramo Iohannis Gabri pro campana orologii solvere debeant eidem Iohanni Gabro ad racionem eius quod dare aliud ramum dicto Iohanni tunc tempus venditionis fuit in Veneciis secundum quod per con… factorum apparebit defalchatis tamen daciis et expenis omnibus que fuissent occurse super ipso ramo vendito Veneciis. (CMin 10, f. 147v)
1445-07-21 Pro faciendo zochum campane novis comunis
Captum fuit quod officiales armamenti debeant dare officialibus regiminis lignamen opportunum pro faciendo zocchum campane magne nove comunis. (CMin 10, f. 148v)
1445-08-01 Pro pesulo campane
Captum fuit quod officiales armamenti dare debeant officialibus regiminis pendulum sive pesulum campane antique.
1445 die XVIIII augusti ser Michael de Zamagno et ser Nicola Pau. de Gondola et ser Petrus Ni. de Poza officiales regiminis confessi fuerunt recepisse ab officialibus armamenti suprascriptum pendulum ferri pro campana iuxta sententiam supracripte partis. Publicatum. (CMin 10, f. 150v)
1445-08-11 Libertas officilaibus fabrice regiminis
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis coperiri facere debeant plumbo campanile noviter factum pro orologio orarum secundum quod opus fuerit. (CMin 10, f. 154r)
1445-08-19
Prima pars est de dando libertatem officialibus fabrice regiminis quod residium aque fontane parve que non cadit in fontana sed superest possint conduci facere in palatium regimine. Per XVIII contra XV
Secunda pars est de induciando. Et quod interim officiales regiminis predicti esse debeant cum magistris ad videndum et examinandum que expensa esse poterit in conducendo dictum residuum aque et reportando dominio dictam expensam (cancell.) (CRog 9, f. 179r)
1445-08-19
Prima pars est quod dicti officiales habeant libertatem expendere ypperperos ducentos pro conduci faciendo dictum residuum aque in palatium regiminis. Per XXI contra XII
Secunda pars est quod habeant libertatem de ypperperis CL-a (cancell.) (CRog 9, f. 179r)
1445-08-21 Pro sartia et taleis mutuandis pro campana nova
Captum fuit quod officiales armamenti mutuare debeant officialibus regiminis taleas et sartam opportunas pro trahendo ad campanile novum capanam noviter factam pro horis. (CMin 10, f. 156v)
1445-10-05 Libertas data officialibus fabrice regiminis pro solvendo campane
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis solvere debeant magistro Michoe de Lillo pro campana horologii quam fieri faciunt a dicto magisto Michoe id quod sibi visum fuerit esse iustum et rationaliter non distante quod ipsa campana esset mayoris ponderis eo de predicte olim(?), sint libertas ipsius officialibus. (CMin 10, f. 167r)
1445-10-05 Pro II trabibus mutuandis pro campana horarum
Captum fuit quod officiales galearum novarum dare debeant officialibus regiminis duas trabes quas habent pro oportunitate campane horarum comunis. Ita tamen et cum hoc quod dicti officiales regiminis restituere sive dare debeant dictis officialibus galearum duas alias similes trabibus predictis et loco predictorum usque per totum mensem ianuarii proxime futurum sub pena ypp XXV. (CMin 10, f. 167r)
1445-10-05 Libertas officialibus regiminis
Captum fuit quod officiales laboreriorum regiminis aptari et repezari facere debeant domum habitationis armaragli nostri comunis prout sibi videbitur opportunum fore. Et etiam ipsam domum errigere et in ea palmentum et fenestras fieri facere quantum pro ipsis officialibus videbitur opportunum esse. (CMin 10, f. 167v)
1445-10-12 Aptando capse que sunt in camera comunis
Captum fuit quod illa capsa sive capse que sunt in camera nostri comunis et fuerunt sub guberino Gabrielis rationati aperiri debeant in presentia duorum officialium deputatorum super dicta camera et duorum consiliarium minoris consilii nec non presentibus tutoribus heredum dicti Gabrielis sine clavis pereriantur sive non. Et aperta dicta capsa scribi faciant per inventarium ordinat omnia que in eis reperient. (CMin 10, f. 169v)
1445-10-16 Pro clavibus armamenti dandis officialibus regiminis
Captum fuit quod officiales armamenti debeant apriri facere armamentum officialibus regiminis ut possint fieri et conpleri facere laborerium opportunum <pro campana riperiorum in regimine>. Ita tamen et cum hoc quod donec factum fuerit dictum laborerioum armiraleus arsenatus stare debeat in armamento et de pluri dicti officiales armamenti reperire debeant unam ydoneam personam superstantem dicto laborerio precio grossi duorum in die donec fuerit conpletum dictum laborerium. (CMin 10, f. 171v)
1445-11-13 Pro duabus fenestris abbassandis per officilaes regiminis in domo Benedicti de Bascha
Captum fuit quod officiales regiminis debeant illas duas fenestras que sunt in secundo palmento domus habitande in regiminis per Benedictum de Bascha et que respiciunt versus mare abbassari facere per modum quod habiliter ad eas stare possit. (CMin 10, f. 178v)
1445-11-23 Pro fenestris custodis carcerum
Prima pars est quod due fenestre existentibus in supradicto palmento habitationis custodis nostri carcerum abassari debeant a duobus usque ad tres manus. Per ballotas XVIII contra XIIII
Secunda pars est de stando prout stamus (cancell.) (CRog 9, f. 196r)
1446-03-12 Sententia contra infrascriptos
Captum fuit per sententiam presentis minoris consilii quod omnes et singuli inferius nominati pro eo quia non fuerint obedientes precepto sibi facto per officiales nostros cazamortuos quod stare debeant incluxi in camera superiori thuris regiminis diebus quatuor continuis in qua carcere interesse debeant pro stando dicto tempore de crastina per totam diem et si non interierint ut prefatum quod tamen stare debeant in ipsa camera dupli dicti temporis.
Quorum nomina sunt hic videlicet
Ser Marcus Io. de Bona
Ser Orsatus Mari. de Bona
Ser Franchus Iohanis de Zrieva
Ser Paladinus Marc. de Gregorio
Ser Nicola Ra. de Poza
Ser Laurentius Iohanis de Lucahris
Ser Michael. de Sorgo
Catellamus nomine. (CMin 10, f. 223r)
1446-03-24 Pro officialibus fabrice regiminis
Captum fuit de dando libertatem officialibus fabrice regiminis quod de duabus pranchis super quibus schulpte sunt litere ordinate per ser Chyriacum de Ancona alteram poni faciant supra fenestram notarie inferatam et alteram ad fontanam magnam comunis. (CMin 10, f. 225v)
1446-10-12
Prima pars est de induciando super appelationem ser Junii Marini de Zrieva cum affictum fabrice regiminis hac seduta vice audita (cancell.)
Secunda pars est de deliberando. Per ballotas X contra 8. (CRog 10, f. 37v)
1447-01-11
Prima pars est de sequendo ad ponendum columnellas ante palatium regiminis prout inceptum est. (cancell.)
Secunda pars est de non sequendo et non ponendo dictas columnellas. Per XVIIII (!) XIIII. (CRog 10, f. 62v)
1447-01-23
Prima pars est de ponendo terminum officialibus fabrice regiminis ad complendo id quod restat compleri. Per ballotas XXIIII contra IIII.
Secunda pars est de non ponendo (cancell.) (CRog 10, f. 67r)
1447-01-23
Prima pars est de ponendo terminum officialibus fabrice regiminis ad complendum id quod restat compleri. Per ballotas XXIIII contra IIII.
Secunda pars est de non ponendo (cancell.) (CRog 10, f. 67r)
1447-01-23
Prima pars est quod ipsi officiales per totum mensem mai(!) proxime futuris debeant compleri fuisse omnia ea que acordata sunt ad … ad fieri faciendum in rezimento. Et quod completo ipso mense marcii completum esse eorum officium predictum. Per ballotas XXVI contra II.
Secunda pars est quod debeant fieri fuisse usque per totum mensem februarii. Et quod usque per totum mensem februarii eorum officium completus sit. (cancell.) (CRog 10, f. 67r)
1447-02-27 (Prima pars est de prorogando terminum officialibus fabrice regiminis quod habeant prorogatum terminum ad dandum et producendum libros eorum et … officialibus quinque rationum usque per totum mensem marcii proxime futurum. cancell.)
Secunda pars est de non prorogando. Per b. XXVIII, contra LIII. (CMa 8, f. 17v)
1447-05-11 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit de commitendo officialibus laboreriorum quod debeant attendere et sollicitare ad faciendum perseverari et compleri laboreria regiminis que restant conpleri. (CMin 11, f. 94v)
1447-05-25 Pro corda campane maioris
Captum fit quod cordam campane consilii mayoris emere et solvere debeant procuratores eclesie Sancte Marie. (CMin 11, f. 98v)
1447-06-09 Pro carcere feminarum aptando
Captum fuit quod officiales laboreriorum accipere debeant de maderiis veteribus ex armamento nostri si extabunt que si non extabunt tamen de lignaminibus eorum officialium et cum ipsis aptari facere carceres feminarum. (CMin 11, f. 101v)
1446-11-19 Pro officialibus regiminis
Captum fuit quod officiales regiminis libertatem cavari faciendi terenum in dohana ubi contrapesi sive contrapondera orologii comunis et horarum cadunt in fondo brachiis quatuor et brachium unum cum dimidio ad quadrum. Et hoc evidenti opportunitate et commoditate dicti orologii. (CMin 11, f. 55v)
1446-12-13 Pena carceris imposita
Captum fuit de ponendo penam standi in carceribus comunis nostri per unum mensem cuilibet de existentibus nunc in consilio rogatorum ut non audeat vegayare nec clamare in ipso consilio sed si vellet aliquid dicere quod ire et dicere debeant in arengariam. (CMin 11, f. 63v)
1447-01-24 Pro reparando cohopertam palatii
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant se concedere et inventum cum magistris necessariis et opportunis facere pro reparari faciendo cohopertam palatii veteris a latere turri minoris consilii ubi aqua pluvialis cadit et perintrat adeo quod ipsa cohoperta ubi pluvit sit stagna. Et in eam quo esset opus cambire et permutare ibidem aliquam trabem possint unam vel plures permutare expensis communis nostri. (CMin 11, f. 75r)
1447-02-16 Conducta magistri Luce ab horologio
Captum fuit de eundo ad maius consilium pro conducendo ad sallarium comunis nostri Lucam filium Michoe armiraglii pro magistro horologii communis nostri pro uno anno proxime futuro incepto usque die prima novembris proxime preteriti quo tempore incipit attendere ad dictum horologium cum sallario ypp-i centum viginti in anno cum hoc quod dictus Lucas attendere debeat ad dictum horologium et ipsum horologium in conzie et in ordine tenere debens et apportens. Ita quod hore pulsare veniant secundum sibi debitum cursum et pro etiam illud horoligium quotienscumque foret reaptare et rationare teneatur omnibus suis expensis videlicet id totum quod vastaretur aut frageretur de ferro tantum et non de alio. (CMin 11, f. 79r)
1447-03-18
Captum fuit quod ipsi officiales laboreriorum debeant introzari subtum capanam horologii nostri et emere cordam contraponderis horologii et similiter quod reparari facere debeant duas cassetas comunis existentes extra portam Pillarum et Plozarum prope bresalium et similiter repezari facere debeant copertam logie apud Sanctum Blaxium. (CMin 11, f. 84r)
1447-04-22 Pro aptando caminum Benedicti custodis carcerum
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant aptari facere caminum coquine domus habitationis Benedicti de Bascha in regimine. (CMin 11, f. 91r)
1447-07-20 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit quod officiales laboreriorum de scripta debeant repezari facere fenestra camere famulorum regiminis et etiam fieri facere unam aliam fenestram respicientem in curia regiminis. Et similiter quod obturari facere debeant unam ex portis et ad aliam portam debeant aperui facere seratturas et alia necessaria. (CMin 11, f. 111v)
1447-11-21 Pro campana veteris horologii levanda et collocanda
Captum fuit quod campana orologii veteris debeat levari et auferri de loco ubi nunc est donec reperitur locus ydoneus ubi collocari et salvari possit habiliter. (CMin 11, f. 143v)
1447-11-21 Pro cartizando carceres
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant facere cartizari carceres comunis. (CMin 11, f. 144r)
1447-12-23 Magister Petrus de Milano servit ser Nicole Pa. de Gondola, ser Blaxio de Zamagno et ser Trifono de Bonda debenda tamquam illis qui fuerunt officiales fabrice regiminis pro presenti die sabati post prandium in consilio parvo –. (CMin 11, precepta extraordianria f. 8v)
1448-02-24 Oficiales
Ser Michael de Zamagno, ser Trifonus de Bonda, ser Nicola Pe. de Gondola ellecti sunt ad faciendum de latere locum ante portam parvi consilii et sallegiari faciendum ante regimen subtus voltis et faciendum apogios et sedias de lignamine ubi sedet dominus rector. Et fieri facere stangam lignaminis cum aliis necessariis ubi sit curia malefaciorum. Et poni faciendum supra portam regiminis figuram Sancti Blaxii sculptam. Et ipsam poni facere ubi eis videbitur melius … piancham paratam cum lateris auri. Et etiam ad faciendum compleri cameram existentem in capite sale maioris subtus ubi fuit horologium. Item dicti officiales aptari, ornari et pingi facere debeant homines ligneos existentes in turri horarum pro pulsando campanam orologii. Et etiam ornari, aptari et refici facere debeant speciem(?) et litteras devastatas ad dictam turrim prout eis officialibus meliu videbitur. (CMin 11, f. 176v)
1448-03-12 Pro faciendo cameram sive locum pro libris cancellarie collocandis
Captum fuit quod officiales regiminis videlicet ser Michael de Zamagno et socii debeant in sala ubi exercent eorum officium quinque officialies rationum ficeri facere unam travaturam de brachiia quinque largam et longam quantum est longa dicta sala. Et ibidem in spatio dicte travature aptari facere pro collocando libros camere nostri comunis prout ipsis officialibus melius videbitur. (CMin 11, f. 181v)
1448-03-26 Pro cisterna et aliis laboreriis in regimine fiendis
Captum fuit quod ser Michael de Zamagno et socii officiales regiminis debeant mundari et purgari facere cisternam que est in regimine in parte superiori per modum quod aqua que in ea stilabit possit esse bona. Et etiam deaurari facere debeant figuram Sancti Blaxii existentem supra portam sive ianuam regiminis. Et a facie interiori ipsius porte fieri facere unam figuram Sancte Marie. Et de pluri fieri facere etiam debeant supra portam notarie magnam unam figuram prout eis melius videbitur <ipsius porte>. Et cohopertam eiusdem cum mulinello sive nigrino quo auriri possit aqua de ipsa. (CMin 11, f. 183r)
1448-04-25 Pro scala armamenti repizanda
Captum fuit quod officiales regiminis apertari et repiçari facere debeant scalam lapideam armamenti nostri comunis prout fuerit opportunum. (CMin 11, f. 191v)
1448-05-31 Pro pilastris et archis fiendis ad campanam
Captum fuit quod ser Nicola Io. de Caboga et ser Dimitrius de Ragnina quibus fuit commissum per minus consilium fieri facere pilastrum pro campana veteri collocanda habeant libertatem fieri faciendi arcus pilastrorum videlicet tam campane veteres quam campane maioris consilii prout eis melius videbitur. (CMin 11, f. 202v)
1448-06-01 Officiales
Ser Nicola Io de Chaboga, ser Dimitrius de Ragnina, ser Damianus de Menze, ser Iunius de Gradi loco suprascripti ser Nicole de Caboga die 27 iulii 1448, consiliarii minoris consilii deputati et ellecti fuerunt ad fieri faciendum et aptari faciendum campanile pallacii regiminis et arcus opportunos faciendos prout opus fuerit. (CMin 11, f. 203r)
1448-06-06 Pro conducto regiminis et camino Benedicti
Captum fuit quod officiales regiminis debeant purgari facere conductum <carcerum et reduci facere ipsum in terminis debitis> regiminis et aptari facere caminum habitationis Benedicti ut fuerit opportunum. (CMin 11, f. 204v)
1448-06-14 Pro camera famulorum regiminis fortificanda
Captum fuit quod officiales fabrice regiminis debeant videre et examinare cameram famulorum regiminis et si eis videbitur pro fortificatione ipsius locis possint ex fenestris existentibus partem claudi facere aut aliquam novam fieri facere prout sibi videbitur pro meliori fortificatione et etiam super carceres saligiari facere. (CMin 11, f. 208r)
1448-07-18
Captum fuit quod officiales laboreriorum de scripta debeant aptari facere pavimenta diversariarum usque dimidium mensis augusti proxime futurum sub pena ypp-orum XX quinque pro quolibet eorum contrafaciente.
In margine: Denuntuata immedietate ser Iohanni Ni. de Caboga.
In margine: Dei 23 iulii 1448 dentuntuatum ser Valcho de Restis. (CMin 11, f. 219v)
1448-08-24
Prima pars est de tramitendo dictum Vochich [sc. filium voyvode Stipani] de carcere ubi stat in thuri supra carceres. Per b. XVII, contra XIIII.
Secunda pars est de stando prout stamus. (cancell.) (CRog 11, f. 4r)
1448-11-02 Reaptetur sive repezetur cohoperta sale palati
Captum fuit quod officiales laboreiorum debeant repezari facere cohopertam sale veretris in nostro regimine existente. (CMin 12, f. 22r)
1448-11-06 Pro conductibus carcerum purgandis
Captum fuit quod officiales regiminis debeant purgari et mundari facere conductus carcerum. (CMin 12, f. 23r)
1448-12-04 Pro aptando salam magnam maioris consilii
Captum fuit quod officiales laboreriorum reaptari facere debeant portas, banchos et fenestras sale veteris maioris consilii et similiter pavimentum eiusdem sale ubi fuerit opportunum. (CMin 12, f. 28v)
1449-01-28 Pro officialibus armamenti
Captum fuit quod officiales armamenti faciant salizare in armamento pavimenta super quod est vella et sartias et hoc ut non destruant. (CMin 12, f. 50v)
1449-03-15 Pro figuris relogii fiendis
Captum fuit quod ser Trihonnus de Bonda, ser Nicola Pau. de Gondola et ser Michael de Zamagno officiales fabrice regiminis per totum mensem aprilis proxime futurum debeant fieri fecisse figuralia et litteras rote relogii in oportuna forma et similiter debeant fieri fecisse super dictam rotam armistratorem videlicet angelum ex uno latere et figuram nostre domine ex alia latere sub pena ypp-orum XXV pro quolibet contrafaciente. Que pars fuit eis denunciata illico.
Die XXVIIII aprilis 1449 captum fuit de prorogando terminum suprascripte partis pet totum mensem madii proxime futurum ad faciendum fieri promisse. (CMin 12, f. 62r)
1449-03-29 [b. XXXI]
Prima pars est quod nemo de consilio rogatorum possit in maiori consilio aronzare nisi de dando dictam libertatem aut de nostri domino sub pena standi unum mensem in carceribus pro quolibet contrafaciente. Per b. XXVI, contra V.
Secunda pars est quod libere omnes possint dicere eorum apparere. (cancell.) (CRog 11, f. 57r)
1449-08-30 Pro camera famulorum regiminis
Captum fuit quod in camera famulorum regiminis que est supra in regimine non possit decetero ibi malefactor poni nec detineri et hoc attendo quod non est quod satis ipsis famulis et est eis necessaria ad tenendum et salvandum eorum arma et alia. (CMin 12, f. 105r)
1449-08-30 Pro eadem [sc. camera famulorum regiminis]
Captum fuit quod officiales nostri laboreriorum debeant salizari facere cameram famulorum regiminis que est supra in regimine et facere armaturas in ipsa neccessarias. Et etiam debeant ipsi officiales prorogari facere casetam cordarum campanarum ita quod in ea cadat corda campane consilii maioris sicut cetere. (CMin 12, f. 105r)
1450-02-04 Pro officialibus armamenti
Captum fuit quod salnitrium quod noviter venit ponatur in turri ubi sunt campane ubi sunt solitum poni et hoc quousque aliter providetur. (CMin 12, f. 141r)
1450-05-30 Officiales
Ser Marinus Ni. de Gondola electus fuit loco ser Nicole Pau. de Gondola officiales ad conducendum aquam in curia palacii et faciendum fieri conductum et etiam omnia que spectant ad fontanam fiendam in dicto palatio et omnia alia pro quibus data fuit libertas pro Michaeli de Zamagno, ser Trifono de Bonda et dicto ser Nicole Pau. de Gondola. (CMin 12, f. 165r)
1450-06-16 Pro officialibus armamenti
Captum fuit quod officiales armamenti debeant repezari facere cohopertam armamenti secundum quod opus erit et eis videbitur. (CMin 12, f. 169r)
1450-07-11 Captum fuit quod officiales qui debeant conducere aquam fontane in palatium possint expendere usque ad ypp-i CC pro conducendo dictam aquam. (CMin 12, f. 173r)
1450-12-01 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit quod officiales laboreiorum debeant<elelevari et> aptari facere coopertam super cameram que est a latere campanarum ita quod non pluvat et debeant salizari facere super palmentum camere id modicum quod restat salizari et hoc per totum mensem decembris sub pena ypp-orum XXV pro quolibet contrafaciente.
In margine: non guastando campanile nec solare campanarum quod restare debeat ut est et quod debeant cooperiri facere. (CMin 12, f. 207v)
See also: de palatio communis: Philippi de Diversis de Quartigianis Lucensis artium doctoris eximii et oratoris Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii [1440], Pars secunda, Cap VI, 33, 34, 35, 36