d4

lobia

1409-02-14
Prima pars de rogando magistrum Michaelem ordinis fratrum minorum quod ipse debeat predicare singulis diebus lune usque proxime quadragessime in longia nobilium Ragusii. (Ref 33, f. 89r

1414-05-04
Item captum fuit [in minori consilio] quod dicti officiales [laboreriis comunis] fieri faciant retas supra logia comunis a parte superiori versus ecclesiam Sancti Salvatoris. (Ref 34, f. 119v)

1418-9-3 Pro aptando maghazenum apud predicatores et pro repositione millii
Captum fuit de dando libertatem massariis bladorum nostri comunis quod possint aptari facere maghazenum positum penes monasterium fratrum predicatorum pro reponendo intra illud millium quod millium si opus fuerit pro reservando ipsum a pluvia reponi facere possint in lobia. (CMin 2, f. 10r)

1420-9-7 Pro Miolthosio
Captum fuit de instituendo Miolthosium officialem ad lobiam ut ipsam mundam teneat habiturus a communi pro mercede sua grossos sex mensuatim. (CMin 2, f. 146v)

1422-8-13 Contra lusores ad taxillos
Captum fuit quod nemo cuiuscumque condicionis existat, audeat de cetero ludere ad taxillos in aliquo loco salvo sub logia et ad pescariam sub pena standi per unum mensem in carceribus comunis Ragusii et qui luderet in aliquo loco preter quam in logia et ad pescariam tam ille qui luderet vel illi cadat et cadant ad dictam penam et similiter ille qui daret recepta lusoribus et si quod non luderet ipse receptator cadat ad penam predictam. Et si aliquis amitteret ad taxillos in aliquo loco preter logiam et pescariam ei restituatur id quod amisit per illum vel illos qui sibi vincerit dum modo de predicta sua probatum fuit per unum ydoneum testem ad minus. Et similiter ille primus qui denunciaret lusores sit liber a pena predicta. (CMin 3, f. 6r)

1423-4-29 Pro lobia reparanda
Captum fuit de saligiando lobiam magnam comunis tam partem cupertam quam scupertam ad quadrum prout est via que est ante regimentum et ecclesiam Sancti Salvatoris et quod sint lapides cocti ad planum et non per taglum. (CMin 3, f. 66r)
1423-11-27 Pro non ludendo ad zaram
Captum fuit quod nemo civis vel forensis cuiuslibet condicionis existat, audeat vel presumant ludere ad taxillos ad zaram in locis secretis nisi solum in plateis vel locis publicis palam (…).
In margine: Cridata per Stiepcum.
(CMin 3, f. 102v)

1425-1-26 Contra lusores ad taxillos [simile] (CMin 3, f. 194v)

1426-06-13 Libetas officialibus salegii
Captum fuit de dando libertatem officialibus salegii quod fieri faciant lapides coptos(!) pro saligiando lobiam nobilium cum illa forma prout sunt illi ser Alvisii de Goze <cum lapidibus que sunt in Sponza ad quadrum> et isto interim saligare debeant postquam saligaverint plateam, viam palazorum et deinde viam caligariorum. (CMin 4, f. 15r)
1426-06-27 Libertas officialibus salegii
Captum fuit de dando libertatem officialibus salegii quod fieri faciant formas matonorum pro salegiando lobiam magnam prout eis videbitur et placebit et etiam data fuit eisdem libertas quod salegiare debeant eandem lobiam prout sibi videtur opportunum et facere pactum cum magistris pro dicto laborerio. (CMin 4, f. 18v)
matoni

1426-07-11 Pro mattonis faciendis
Captum fuit quod mattoni quibus saligari debet logia fieri debeant grossitudinis mensure hic signate. Et de dando libertatem officialibus salegii pro ipsius qualitatis et incusure quo ad grossiciem pro illo meliori quo poterunt et eis videbitur precio eos fieri facere debeant. (CMin 4, f. 21r)

1428-02-26 Pro procuratoribus Sancti Blasii pro lateribus lobie
Captum fuit quod omnes lateres ex veteribus lateribus lobie comunis qui supererint a saligando habitationem officialis clavium carcerum comunis debeant dare procuratoribus Sancti Blasii pro sagiando (!) voltas dicte ecclesie Sancti Blasii cum condicione quod dicti procuratores non possint nec debeant facere aliquid altare supra dictas voltas ecclesie Sancti Blasii sine expressa licentia domini rectoris et parvi consilii. (CMin 4, f. 143r)

1428-02-19 Pro predicatione fienda in Sancta Maria
Captum fuit de precipiendo procuratoribus Sancte Marie quod cum celeritate fieri facere debeant bancha quamque (?) ponenda in ecclesia Sancte Marie super quibus sedere possit ad audiendo predicationem. Et factis ipsis banchis, sicut solitum erat predicari in logia, predicari abinde in antea debeat in ecclesia cathedrali Sancte Marie. (CMin 4, f. 140v)
1428-04-17 Pro officialibus saligii
Captum fuit quod officiales saligii quod faciunt saligiare lobiam comunis debeant supercrescere et exaugere duos segios de lobie que sunt inter pillastra ecclesie Sancti Blasii cum una lista lapidea sic quod sint abiles ad sedendum. (CMin 4, f. 154r)
1428-06-28 Contra lusores ad taxillos [simile] (CMin 4, f. 172v)

1429-05-06 Pro officialibus salegii
Captum fuit de precipiendo officialibus salegii quod sub pena yperperi quinque quolibet eorum die lune proxima futura incipere debeant et prosequi ad saligari faciendo logiam ab intra. (CMin 4, f. 239r)
1429-02-28 Pro segiis fulciendis de arice per officiales laboreriorum
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant mittere Venetias acceptum de tabulis de arice pro fulcimento segiorum lobie tam cohopertorum quam discopertorum et circa concham Sancti Blasii. Et quod fulciant segium arsenate cum maderiis gabelarum que non sint sufficientia pro laborerio galearum. (CMin 4, f. 226v)

1432-09-18 <…………..>
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis sub pena yperperorum quinque pro quolibet aptare facere debeant coperta logie nostre ad primum bonum tempus. (CMin 5, f. 220v)

1435-01-11 Quod non ludatur in logia
Captum fuit quod in logia nostra nullus audeat <et> sit qui velit ludere ad taxillos ad azardum sub pena yperperorum XXV cuilibet contrafacienti et quociens contrafactum fuerit. Cuius pene medietas sit accusatoris si accusator extiterit per cuius accusam veritas habeatur, non intelligendo in hoc ludum schachorum et allearum. (CMin 6, f. 201v)

1438-01-08 Pro aptando campanam, scalam, bombardas magnas et logiam cohoperiendo
Captum fuit in minori consilio quod officiales fabrice et laboreriorum regiminis aptari facere debeant expensis nostri communis scalam lignaminis qua itur ad campanele regiminis. Item aptari faciant campanam magni consilii positam in dicto campanile prout fuerit necesse. Et etiam faciant reaptari cohopertam logie Platee ubi fuerit opportunum. Et bombardas magnas que sunt descoperte in regimine faciat reponi et collocari in nostro arsenatu in loco et taliter quod non veniant occupare locum galearum nostrarum. Et in causa quo ibidem stare abiliter et collocari non possent absque sinistro et occupatione locorom galearum nostrarum faciant eas cohoperiri de assidibus taliter quod aqua pluvialis non noceat ipsis bombardis. (CMin 7, f. 190r)

1439-11-13 Pro ludo azari
Captum fuit quod nemo cuiuscumque condicionis existat audeat vel presumat ludere ad azarum taxillorum in logia in domibus ne aliquo alio loco sub pena yperperorum XXV pro quolibet contrafaciente et qualibet vice cuius pene medietas sit nostri communis et alia medietas sit accusatoris si fuerit per quem veritas sciatur.
In margine. Cridatur per Iohanem Vetich die XIIII novembris 1439. (CMin 8, f. 105v)

1442-03-13 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant incaudari facere sedia existentes circumcircha ecclesiam Sancti Blaxii et logiam comunis. (CMin 9, f. 67v)

1447-02-23 Pro cohoperta logie Sancti Blaxii repezanda
Captum fuit quod officiales laboreriorum debeant repezari facere cohopertam logie Sancti Blaxii usque martii proxime futuri ad tardius sub pena ypp-i XXv pro quolibet ipsorum contrafaciente. (CMin 11, f. 79v)

1450-07-16 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis debeant aptari facere sezia lobie comunis ubi fuerit neccese et ponere tabulas super eis secundum quam eis videbitur. (CMin 12, f. 173v)

See also: de logia: Philippi de Diversis de Quartigianis Lucensis artium doctoris eximii et oratoris Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii [1440], Pars secunda, Cap VIII, 40, 41