d1

monasterium Sancti Andree

1410-11-30 Pro eisdem [pro fossis] Item captum fuit similter de faciendo fieri in stragnis monasterii Sancti Andree illas foveas que fieri possint. Et similiter sub portichale domus dicti monasterii Sancti Andree. (Ref 33, f. 166r)
1410-11-30 Pro remuneratione monasteriorum
Item captum fuit de portando ad maius consilium de dando in donum de denariis nostri comunis monasterio Sancti Andree et monasterio sancti Marci et hospitalis comunis yperperos quinquaginta pro (?) laboreriis pro quolibet dictorum monasteriorum et hospitalis pro recompensacione fovearum fiendarum in terenis et locis eorum pro bladis comunis consservandis. (Ref 33, f. 166r)

1411-01-19 Pro copertura fossarum
Captum fuit [in minori consilio] de dando licenciam et autoritatem massariis comunis quod ipsi possint facere unum murum altitudinis ut eis videretur a parte montis sub plateola Sancti Andree ubi sunt fossa comunis nostri a tenendo frumentum et dictam plateolam salicare cum matonis et calcina ita in decursu quod aqua cito labatur. Item quod possint rumpire unum murum ubi aque descendunt in dictam plateolam per viam superiorem ita quod aque transentur a parte levantis extra dictam plateolam et ab illa parte facere unum murum taliter quod dicte aque non decurant in dicta plateola. (Ref 33, f. 175r)
1411-05-14
Item captum fuit [in minori consilio] de providendo de denariis et bonis nostri comunis monasterio Sancti Andree in Ragusio ypp. C cum quibus abatissa et procuratores dicti monasterii tenentur pastinare de terris dicti monasterii et hoc pro fossis factis in duobus stragnis dicti monasterii. Et quod dicta domina abatissa et moniales que erunt pro tempore possint uti dictis stragnis earum libitu, non impediendo super ora dictarum fossarum quando nostrum comune possit aperire et claudere et uti dictis fossis suo arbitrio et voluntate et eis fiat instrumentum publicum. (Ref 33, f. 188r)

1412-10-20
Captum fuit [in minori consilio] de concedendo procuratoribus monasterii Sancti Andree quod possint accipere pro denariis monasterii modia viginti calcis. (Ref 34, f. 45v)

1413-01-11
Item captum fuit de portando ad maius consilium pro faciendo coaptari cisternam monasterii Sancti Andree ut non destruat fossas nostri comunis ad tenendum frumentum. (Ref 34, f. 60v)
1413-01-14
[in consilio maiori, ball. CXXVI] Prima pars est, quod cum cisterna monasterii Sancti Andree sit facta et propter hoc fosse grani stent in periculo destrui et vastari ab ipsa cisterna, de dando libertatem domino rectori et minori consilio quod possent pro bono comunis nostri et ut iminenti damnum non ocurrat, possint expensis comunis nostri predicti facere coaptari dictam cisternam hoc tamen addito et specificato quod non solvatur de cetero aliquid dicto monasterio pro affictu dictarum fossarum. Captum per omnes. (Ref 34, f. 254r)
1413-03-13
Item [in minori consilio] datum fuit similiter libertatem dominis massariis quod possint accipere ex calce comunis quantum sibi expedierit pro coaptando cisternam Sancti Andree. (Ref 34, f. 67r)
1413-05-23
Captum fuit [in minori consilio] de faciendo fieri expensis nostri comunis canalia cisterne Sancti Andree usque ad sex passus et abinde infra. (Ref 34, f. 75v)

1421-5-12 Pro massariis libertas
Captum fuit de dando libertatem massariis bladorum nostri comunis quod pro comoditate bladorum que vastantur in foveis propter humiditatem et specialiter in illis que sunt subtus monasterium Sancti Andree de Ragusio possint expendere de denariis comunis pro reparatione illarum fovearum que eis videbuntur usque ad summam yperperorum trecentos et laborando cum consiliis magistrorum circa illas foveas quas cognoverint magis egere reparatione cum quam maiori avantagio potuerunt comunis nostri et prout eis placuerit. (CMin 2, f. 193r)

1422-11-24 Officiales
Ser Dobre de Binzola et ser Petrus de Lucarii electi fuerunt ad eundum ad monasterium Sancti Andree pro habendo intentionem abatisse ipsius pro quibusdam terenis secundum petitionem ipsam factam. (CMin 3, f. 27v)

1423-4-8 Pro abatissa monasterii Sancti Andree
Captum fuit de portando ad maius consilium de providendo et dando abatisse monasterii Sancti Andree de Ragusio de denariis nostri comunis yperperos sex annuatim pro stragno ipsius monasterii in quo sunt fovee comunis et de accipiendo ipsum stragnum in comune. (CMin 3, f. 58r)
1423-04-10 Pro monasterio Sancti Andree
[ball. LXVII] Prima pars est de dando monasterio Sancti Andree de denariis nostri comunis yperperos sex annuatim pro stragno ipsius monasterii in quo sunt fovee, usque quo comune tenuerit dictum stragnum. Captum per LXIII, contra III. (CMa 2, f. 122v)

1424-1-24 Preceptum faciendum domine abbatise Sancti Andree occasione fovearum
Captum fuit de faciendo fieri preceptum domine abbatisse Sancti Andree quod usque ad medium mensem februarii proxime futuri debeat suis expensis levare et portare fecisse alio terenum quod per suum monasterium proiectum est supra foveas granariorum et de supra ipsas foveas mondare et nitidare fecisse ut ante erat. Et si in ipsas foveas cecidisset terrenum aliquod ex ipso ut supra proiecto quod illud terenum etiam levare inde et foveas ipsas in quibus cecidisset mundare fecisset debeat. Et etiam quod murare et obturare facere debeat similiter suis expensis portam zardini supra foveam que tenebat et quem amplius hic tenere non debeat. (CMin 3, f. 116r)

1426-06-15 Officiales
Ser Iohanes Lamp. de Zrieva, ser Marinus Si. de Goze, ser Paladinus de Gondola (cancell.), ser Damianus de Menze electi fuerunt officiales ad extimandum domum abbatisse monasterii Sancti Andree quam extimationem afferre debeant ad presens consilium. Declarata presens extimatio fuit per partem captam in presenti libro sub die V iullii 1426. (CMin 4, f. 16r)
1426-07-05 Pro officialibus extimatoribus domus Sancti Andree et pro officialibus laboreriorum
Captum fuit de dando libertatem officialibus ellectis ad extimandum domum monasterii Sancti Andree quod extimare debeant ipsam domum usque ad fenestram ipsius domus. Et quod officiales laboreriorum comunis fieri facere debeant tampagnum de muro ad residuum ipsius domus de quorum officialium extimatorum ellectione apparet in presenti libro sub die XV iunii proxime presenti. (CMin 4, f. 20r)

1428-04-20 Pro abbatissa Sancti Andree
Captum fuit quod abbatissa Sancti Andree possit crescere corpus ecclesie Sancti Andree extendendo supra viam comunis et faciendo voltam super ipsam viam comunis versus levantem pro crescendo dictam ecclesiam. (CMin 4, f. 155r)
1428-04-20 Pro via claudenda prope Sanctum Andream
Captum fuit de portando ad maius consilium pro claudendo et serrando dictam viam supra quam debet fieri volta predicta et quod sit et stet murata et clausa a parte superiori et a parte inferiori reliquendo unam portam ad inferiorem partem. (CMin 4, f. 155r)

1429-06-21 Officiales extimatores domus (Sancte Marie de Castello cancell.) Sancti Andree
Ser Martolus de Georgio, ser Blasius Sa. de Babalio, ser Marinus Ni. de Bona officiales laboreriorum comunis ellecti fuerunt officiales extimatores ad extimandum in eorum conscientiam illam partem domus monasterii Sancti (Marie de Castello cancell.) Andree que per comune nostrum venit accipienda et deicienda pro muro civitatis. Que eorum extimatio valida et firma sit et quod ibi ubi ruptum et vastum erit pro et occaxione ipsius partis domus que ut supra accipienda venit si et prout opus fuerit murare et aptare facere debeant expensis comunis nostri. (CMin 4, f. 249v)

1432-04-26 Officiales ad extimandum domunculas monasterii Sancti Andree
Ser Georgius de Caboga, ser Martolus de Zrieva, ser Petrus de Bona, ser Marinus Si. de Goze, ser Blasius de Georgio ellecti fuerunt officiales ad extimandum domunculas monasterii Sancti Andree Ragusii que sunt ante ecclesiam ipsius monasterii versus levantem et penes murum novum civitatis qui presentialiter laboratur, quam factam extimationem presenti consilio deferre debeant quasque domunculas nostrum dominium acciperre vult in communi. (CMin 5, f. 191r)
1432-04-29 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit quod officiales nostri laboreriorum possint et debeant aptare et refficere facere integre domunculas monasterii Sancti Andree in locis omnibus in quibus destructe ac damnum passe sunt dicte domus pro laborerio faciendo et fiendo in muro civitatis. (CMin 5, f. 192r)

1433-10-28 Pro fenestris domus monasterii Sancti Andreae
(Prima pars est de dando libertatem domino rectori et eius minori consilio cum consilio rogatorum faciendi poni feratas monasterii Sancti Andree. cancell.)
(Prima pars est de deliberando super capitulo capto in consilio rogatorum pro inferando et invetrando aut murando fenestras domus monasterii Sancti Andree Ragusii et certarum aliarum domorum ex quibus fenestris videri possit in monasterio predicto Sancti Andree. cancell.) Secunda pars est de induciando. Captum per LIIII, contra XXXVII. Pro eodem inducium Prima pars est de induciando ad inferandum sive murandum fenestras suprascriptas usque ad diem septimam mensis novembris. Captum per LXVII.
(Secunda pars est de induciando usque ad diem duodecimam dicti mensis novembris. cancell.) (CMa 4, f. 303v)
1433-11-07 Pro fenestris claudendis ad domum monasterii Sancti Andreae
[ball. LXXXI] Prima pars est de murando cum lapidibus et calce tres fenestras existentes in domibus monasterii Santi Andree que sunt ad palamentum superius in muro versus montes (?) et similiter de inferiando unam aliam fenestram ad dictum palamentum versus ponentem per modum quod caput non possit poni extra dictam fenestram. Et de murando duas fenestras positas in domo abatie Melete penes ortum monasterii Sancti Andree que respiciunt versus montem, una quarum est ad secundum palmentum et alia subtus palumba. Captum per […] (Secunda pars est de non murando cancell.)
Pro fenestris fiendis in dicto monasterio
Prima pars est de faciendo in muro suprascripto monasterii Sancti Andree de versus montes sub plana cohoperture tres fenestras slanzatas inferatas et invitriatas, unaquamque ipsarum alta uno brachio et lata duobus brachiis. Captum per LV, contra XXV.
(Secunda pars est de non faciendo. cancell.)
Pro fenestris suprascriptis
Prima pars est de faciendo suprascripta omnia laboreria expensis et custis comunis nostri. Captum per LXXVI, contra V. (Secunda pars est quod ipsa laboreria fieri debeat per domos et expensis domorum. cancell.)(CMa 4, f. 304v)

1435-11-17 Pro domna Sancti Andree
Captum fuit quod domna Sancti Andree domus ipsius sui monasterii que sunt extra et penes ipsum monasterium et penes et tenus murum civitatis levare et murare non possit altius quam antea et antiquitus fuerunt. (CMin 6, f. 291r)

1436-03-29 Extimatores terreni Sancti Andree accepti per comune
Ser Daniel de Sorgo, ser Nicola Bla. de Menze, ser Iohannes Si. de Goze electi fuerunt officiales ad videndum et in eorum consciencia extimandum terrenum monasterii Sancti Andree quod accepit comune nostrum ubi sunt muri civitatis quod alias extimaverunt quam extimationem in scripta portare et reffere debeant minori consilio.
Die XX-o iunii 1436 ser Daniel de Sorgo et ser Nicola de Menze officiales suprascripti ellecti retulerunt ambo solummodo quia absens est a civitate suprascriptus ser Iohannes de Goze eorum tercius socius se in executione mandati suprascripti ivisse ad locum de quo supra fit mencio et diligenter inspecto muro comunis hedifficato super quodam casali monasterii predicti reperierunt quod in hedifficatione dicti muri communis occupatum fuit ex tereno ipsius casalis monasterii suprascripti brachiis duodecim longitudinis et brachiis octo latitudinis quam quidem occupationem terreni casalis predicti factam in hedificando ut supra menia communis extimaverunt concorditer fore valoris yperperorum
septuaginta gross. Ragusii.
Die 30 iunii 1436 captum fuit de firmando extimationem predictam per officiales suprascriptos factam et quod sibi fiat poliza in duana maiori.
In margine: Habent polizam in duana maiori. (CMin 7, f. 38r)

1446-06-28 Sententia
Cum per dominam Petrussam abbatissam monasterii Sancti Andree facta fuit querella contra Nicolam Francisci di Curzola dicente per suum advocatum ser Marinum Mi. de Bona dictum Nicolam huc venisse ad monasterium suum predictum et a usu tenerario voluisse per viam et contra eius voluntatem intrare dictum monasterium ex ymo petiit pro honestate et omni bono respectu ammoveri ipsum Nicolam debere ne talem actum amplius faciat. Cumque tunc ibidem presens interfuerint ser Franciscum de Benessa qui vocatus in minori consilio et interogatus in faciamento ut dicens quid fecit de presbitro suo factum dixit verum esse quod in presentia ipsius ser Francisci idem Nicola hieri vero voluerit contra voluntatem dicte domine abbatisse intrare monasterium et introisset nisi cum Nicolam ipsem ser Franciscus repuisset per vim vetasset. Igitur per prefatum dominum rectorem et eius consilium captum fuit per sententiam consilii ad carcetionem ipsius Nicole et ne de suo temerario ausi in futurum possit se vana gloriari quin imo ut eius puntio aliis transeat in exemplum quod ipse Nicola Francisci stare debeat in carceribus inferioribus comunis introchixus per totum mensem augusti proxime futurum. (CMin 11, f. 20v-21r)
1446-11-08 Pro acessu ad monasterium Sancti Andree
Captum fuit quod volente vicario domini archiepiscopi accedere ad monasterium monialium Sancti Andree quod ire possit eundo una cum domino Matheo de Georgio et procuratore dicti monasterii et omnibus ipsis si quid sibi videretur providendum quod nichil facere neque inovare non debeant nixi prius venerint ad maius consilium et noticiam fecerint de eo quod sibi videretur providendum. (CMin 11, f. 52v)
1446-12-13 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit quod officiales laboreriorum incipiendo a thuri Gloton et eundo versus ad thurim prope bresalium existentem ad portam Pillarum debeant omnia foramina existentia in muro civitatis videlicet foramina que alias inferata fuerunt et per que omittunt et proiciuntur immunditie inferari facere et alia omnia illa feramina <et fenestras que non concesse fieri per dominum nostrum> obturari facere exceptando tam fenestram magnam et inferatam monasterii Sancti Andree et ballestarias existentes in ipso monasterio et similiter exceptadno fenestram existentem apud hospitale per quam discurrit gattus noviter factus. (CMin 11, f. 61r)

See also: fossae bladorum in casalibus et domibus and agenda officialium

see also:
Serafino Razzi, La Storia di Ragusa, pr. Giuseppe Gelcich, Dubrovnik, 1903
Seraphinus Maria Cerva, Prolegomena in sacram metropolim Ragusinam [MDCCXLIV], editio princeps, prir. Relja Seferović. Caput XXXII. de paroeciis in Ragusina dioecesi, monasteriis ac insignioribus templis locisque piis. 427-434