c4

ruga fabrorum

1409-10-09
Item captum fuit [in minori consilio] quod Radoe qui stat in domo de Lubat fabro a tempore quo debet solvere affictum comuni usque ad medium menssem augusti proxime preteriti debeat solvere ad ad racionem X yperperorum pro quolibet anno et quod dicta domus debeat incantari et dari plus offerenti. (Ref 33, f. 118r)
1409-11-16 Pro Obrad (!) fabro
Item in dicto [minori] consilio captum fuit de dando stacionem comunis in qua stent Petcho faber Ostoye fabro pro grossis viginti singulo mense et ad racionem mensis. (Ref 33, f. 123v)

1417-11-17
Captum fuit quod Nenchus faber debeat solvere afficum stationis a die quo intravit ipsam stationem donec retinebat ipsam stationem et quod de tempore in quo stetit vacua sit damnum comunis et defalcetur affictibus ser Blasii de Bona. (CMin 1, f. 165r)

1424-7-8 Pro Radissa fabro occasione stationis
Captum fuit de affictando Radisse fabro stationem quam ad affictum tenebat Nenada faber qui aufugit pro uno mense proxime futuro pro illo precio de quo domino rectori et consiliariis videbitur. Ita tamen quod ipse Radissa non teneat ad solutionem affictus tempore preterito. (CMin 3, f. 154v)

1425-1-30 Pro officialibus laboreriorum
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum comunis quod reaptari faciant cohopertam domus olim Iubat fabri que nunc est nostri comunis ubi opus est. (CMin 3, f. 197r)

1436-02-05 Pro Iadrensibus qui conduxerunt oleum
Captum fuit de dando et concedendo Iohani Grisogono et Paulo de Çedulinis de Iadra unum ex magazenis comunis nostri in ruga fabrum pro reponendo tredecim vasa olei per ipsos huc conducta solvendo pro ipso magazeno secundum usum et ordines. Et de pluri de faciendo sibi gratiam quod illam quantitatem quam voluerint ex dicto oleo vendere possint in Platea. Ita tamen et eo modo quod illud oleum quod vendat in Platea minus duobus follaris quartuciam vendere debeant quam venditur ad stationes civitatis. (CMin 7, f. 20r)
1436-09-04 Pro Voceta fabro pro stacione comunis
Captum fuit quod Voceta faber accipere et habere possit ad affictum stationem nostri comunis quam tenuit Radovaz eodem afictu quem solvit ipse Radovac incipiendo currere affictum ipsum die XV mensis augusti proxime preteriti. (CMin 7, f. 84r)

1438-12-02 Pro scamnis non tenendis in ruga fabrorum
Captum fuit quod nemo cuiusvis condicionis existat audeat nec presumat in ruga fabrorum tenere nec facere aliqua scamna aut soffittas lignaminum nec alicuius rei alterius pro vendendo oleum vel alias res extra portas domorum seu stationum sub pena yperperi quinque pro quolibet cotrafaciente et qualibet vice. Et qui aliquod aut aliquid ex eis ex nunc habere reperitur illa et illud inde ammovere omnino debeat usque per totum XIII presentis sub eademmet pena. (CMin 8, f. 2r)

1439-11-16 Libertas massariis data pro stationibus dandis conducentibus granum
Captum fuit de dando libertatem massariis nostri bladorum quod non habentibus unde possint dare in fonticho nostro pro collocando granum illis personis conducentibus granum Ragusii possint et debeant huiusmodi personis de stationibus nostri communis existentibus in ruga fabrorum non affictatis dare pro collocando dictum suum granum pro illo precio affictu et tempore prout quemadmodum ipsis massariis videbitur. (CMin 8, f. 106r)

1441-08-08 Repizetur domus comunis conducta ad affictum
Captum fuit quod officiales laboreriorum repizari facere debeant stationem comunis quod heri affictata fuit <……> fabro prout fuerit opportunum et eis officialibus videbitur. (CMin 9, f. 12v)

1447-08-29
Captum futi de dando Vocossavo fabro pro anno presenti ab hodierna inceptura ypp decem pro solventione unius stationis per ipsum tenende. Cum conditione quod teneatur ipse Vocossavus inferare volentibus et requientibus equos de mareschalcho precio gross quatuor pro singulo equo. (CMin 11, f. 124r)

1448-06-19 Destruantur certa tecta et solaria
Captum fuit quod duo tecta et unum solarium existentes inferius in ruga feroriorum in domibus comunis destrui debeant ad tardius usque per totum diem XXVI presentis sub pena ypp-iorum quinque pro quolibet partono dictarum domorum contrafaciente. (CMin 11, f. 208v)