1413-05-10
Ser Andrea Martholi de Volzo et ser Nicolaus Z. de Poza fuerunt electi in dicto minori consilio ad extimandum queddam terretorium (supra) monasterii Sancti Simeonis, positum in sexterio Sancti Blasii prope domum puncellarum Sancte Clare pro dando ipsum ad affictum ser Nicolao quondam domini Marini de Goziis. (Ref 34, f. 74v)
1432-04-03 Pro Rastissa Bogoevich et Marussa uxori Radossavi Budoevith
Captum fuit de portando ad maius consilium de faciendo gratiam Marusse filie quondam Goine baiule ser Michaelis Mar. de Caboga et uxori Radossavi Budievith quod domum dotis sue datam pro perchivio eius dicto marito suo positam super tereno archiepiscopatus Ragusii in sexterio Sancti Blasii cui chonfinat ab una parte domus olim ser Marini de Caboga et ab alia parte domus Bogdani Grando cum omnibus suis iuribus possit permutare et concambium facere cum altera domo Rastisse Bogoevich posita in dicto sexterio Sancti Blasii Ragusii super tereno archiepiscopatus Ragusii que fuit Vitchi Bochsich petrarii penes domum Pribisavi Govedinovich et domum Nicole custodis Vergati cum omnibus suis iuribus et pertinentiis. Et hoc quia domus dicti Rastisse maior est domo dicte Marusse pro tercia parte quantum est pro teritorio hedifficii dictorum domorum ac eadem domus Rastisse habet solarium unum di pluri domo ipsius Marusse valdeque est maioris pretii quantum per officiales minoris consilii ad hanc fiendam extimationem et elatum fuit domino rectori et suo presenti consilio que domus permutationis perventa dicte Marusse sit et remaneat pro sua dote et conditionata doti ipsius secundum ordines Ragusii et similiter altera domus permutata dicti Rastisse sit eo modo et iure sibi quibus erat sua suprascripta domus mutanda. (CMin 5, f. 187v)
1432-04-12 Pro Marussa filia quondam Goyne [b. LXXII]
Prima pars est de faciendo gratiam Marusse filie quondam Goyne nutricis ser Michaelis Marini de Caboga et uxoris Radossavi Budoevich quod domum dotis sue datam pro perchivio dicto marito suo positam super territoria archiepiscopaus in sexterio Sancti Blasii cui adheret (?) ab una parte domus olim ser Marini de Caboga, ab alia parte domus Bogdani Grandi, cum omnibus suis iuribus et pertinenciis, possit permutare cum altera domo Rastisse Bogoevich posita in dicto sexterio Sancti Blasii super dicto territorio archiepiscopatus que fuit Vuchi (?) Bogxich petrarii penes domum Pribissavi Govedinovich et domum Nicole custodis Vergati cum omnibus suis iuribus et pertinentiis. Et hoc quia domus dicti Rastisse maior est domo dicte Marusse pro tertia parte quantum et pro territorio edificii dictorum domorum ac eadem domus dicti Rastisse habet unum solarium de pluri domo ipsius Marusse et est valde maioris precii secundum quod per officiales minoris consilii ad hanc secunda eextima …. relatum fuit domino rectori et eius minori consilio in quo domus permutationis perventa dicte Marusse sit et remaneat pro sua dote secundum ordines Ragusii condicionata dote ipsius Marusse. Et similiter altera domus permutata dicto Rastisse sit eo modo et iure sibi, quibus erat suprascriptum domus ipsius Rastisse permutata. Captum per LXVI. (CMa 4, f. 190v)
1433-03-26 Pro tutoribus ser Marini quondam ser Pasqualis de Sorgo
Captum fuit quod tutores ser Marini quondam ser Pasqualis de Sorgo possint et libertatem habeant affictandi in perpetuum vel ad tempus unam domum ipsorum tutorie positam in sexterio Sancti Blasii Ragusii super terreno archiepiscopatus cum pactis, modis, affictu et conditionibus placitis ipsis tutoribus. (CMin 6, f. 31v)
1442-04-26 Pro cambio fraternitatis presbiterorum cum Laurentio de Martolo
Audita peticione fraternitatis presbiterorum Ragusii petentium licentiam et auctoritatem presentis consilii minoris ad possendum facere cambium et permutam de quadam domo alias legatam ipsi fraternitati per quondam dom Matheum Gazuli dictum Pizol in sexterio Sancti Blaxii in ruga vocata Coradigna intra suos confines cum quadam domo (ser cancell.) Laurencii Martoli de Goziis posita in sexterio Sancti Petri prope pedem schallarum per quas itur ad ecclesiam Sancte Marie de Castello intra suos confines et dare dicto Laurencio de denariis eorum fraternitatis yperperi centum pro equatione cambii. Et de pluri assignare ipsam domum dicti Laurencii quam in cambium habuerunt magistro Iohanni Gaxuli olim nepoti prefati dom Mathei Gaxuli ad gaudendum, possidendum et usufructandum in vita sua loco suprascripte domus alias legate dicte fraternitati per dictum dom Matheum Gaxuli quam ipse magister Iohannes virtute testamenti predicti gaudere et usufructuare debebat in vita sua.Et habita prius et intellecta relatione presenti consilio scripta per ser Pasqualem de Sorgo et ser Nicolam Pa. de Gondola consiliarius consilii presentis amoris missos ad videndum et examinandum ipsas ambas domos et debitam informationem superinde habendum qui retulerunt se diligenter vidisse et examinasse superscriptas ambas domos et informationem superinde habuisse et per ea que viderunt et audiaverunt …….. suo evidens comodum et utilitatem ipsius fraternitatis ex ipsum cambio sequi et fieri, captum fuit de dando licentiam et auctoritatem ipsi fraternitati presbiterorum quod possint facere cambium suprascriptum iuxta eorum petitionem predictam. Et hec cum clausulis et solemnitatibus et et cautelis omnibus de quibus ipsis presentibus videbitur. Et quod factum valleat et teneat auctoritate presentis consilii. (CMin 9, f. 79r)
See also:
Della mercatura et del mercante perfeto.Libri quattro di M. Benedetto Cotrugli Ragueo scritti gia piu di anni CX et hore dati in luce. In Vinegia all’Elefanta MDLXXIII, relevant parts.
Governo della Famiglia di M. Nicolò Vito di Gozze, Gentil’huomo Raguseo, Accademico occulto, In Venetia: Presso Aldo CIƆDXXCIX, relevant parts.
Philippe du Fresne Canaye, Voyage du Lévant, M. H. Hauser,Paris: Ernest Leroux editeur MDCCCXCVII, relevant parts.