c1

monasterium puncelarum Sancte Clare

1414-02-28 Pro monasterio puncelarum
Captum fuit [in minori consilio] de eundo ad maius consilium et ibi proponere quem (?) per domum Radini Collilovich nuper fabricatam videtur monasterio, orto et claustro puncelarum, et quod super hoc consuletur et providentur … videbitur consilio maior. Et hoc fiat die sabati proximum. (Ref 34, f. 112r)

1418-7-30
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis dare debeant de calzina nostri comunis modios centum ponzellis de Sancta Clara pro earum denariis. (CMin 2, f. 3v)

1419-3-30
Captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum comunis quod murum circa cisternam poncellarum reaptari faciant prout discretioni eorum videbitur. (CMin 2, f. 53r)

1421-5-26 Pro laboreriis Sancte Clare
Captum fuit de precipiendo procuratoribus monasterii Sancte Clare quod non procedunt in laborari faciendo nec rumpendo aliquid in dicto monasterio absque licentia et scitu et voluntate domini rectoris et parvi consilii sed quod faciant preparari ad locum omnia opportuna ad laborerium futurum et denuntient domino rectori et parvo consilio. (CMin 2, f. 195r)
1421-5-30 Pro monasterio Sancte Clare
Captum fuit de portando ad maius consilium quod pro certis laboreriis necessariis et opportunis in monasterio Sancte Clare mutuo concedantur ypp. ducenti de denariis nostri comunis monialibus et procuratoribus dicti monasterii defalcandi de introitu dicti monasterii anni proxime futuri de sale comunis. Et quod procuratores dicti monasterii procedere possint in dicto laborerio quod ceperunt in ipso monasterio, non obstante quod his elapsis diebus interdictum et inhibitum fuerit eis quod non laborarent per consilium minus Ragusii, prout ipsis procuratoribus melius et utilem apparuit. (CMin 2, f. 196v)
1421-6-6 Pro calce poncellarum
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis debeant concedere monialibus Sancte Clare modia centum de calce non obstante inhibitione sibi factam per hoc consilium. (CMin 2, f. 197r)
1421-06-08 Pro monialibus Sancte Clare
[ball. LXXII] Prima pars est quod pro certis laboreriis opportunis in monasterio Sancte Clare mutuo concedantur de denariis nostri comunis yperperi ducenti monialibus et procuratoribus eiusdem monasterii defalcando de introytu ipsius monasterii anni proxime futuri ex sale communis qui eis assignatur. Et quod procuratores dicti monasterii procedere possint ad laborerium quod reperiunt in dicto monasterio non obstante quod his elapsis diebus interdictum et inhibitum fuerit ne laborarent per consilium minus prout ipsis procuratoribus melius et utilius visum fuerit. Captum par LXXI, contra I. (CMa 2, f. 61v)

1433-08-17 Pro procuratoribus monasterii Sancte Clare
Captum fuit quod procuratores monasterii Sancte Clare debeant apperiri facere portas monasterii causa faciendi aptare bottas suas pro presentibus vindemias. (CMin 6, f. 65v)
1433-10-22 Ordo monasterii poncellarum sancte Clare Ragusii firmatum ut infra, videlicet
(…)
Prima che trambe le doe lastovize del dormitorio desso monasterio, zoe de ostro e de tramontana si debia murar de piu de quello e al presente braza cinque in alto.
Anchora se debia far uno muro de tuffo sovra li archeti del muro de la terra alto braza quatro, comenzando de tramontana di una porta sul ditto muro, cercha al confin del monastero in fino al altra porta in verso ostro, lo qual muro trapasara i temrini del monastero.
Item che tute le fenestre, le qual sono nel dormitorio, per le qual si puo veder in ponente, levante, tramontana e ostro, si debiano inferar tutte et invetrar, salvo quelle de levante, non siano invetrate, zoe quelle guardano sul zardino
Anchora nel ditto dormitorio sono tre porte senza seradure, sule qual si debiano far bone saradure con chiave, le qual tegnir debia madona abbadessa.
Anchora nella capella nel monasterio sono tre fenestre, una inferata e due non inferate, le qual si debiano inferar tutte tre e invetrar
E nella cozina e una fenestra grande nel muro de la terra, e ma inferata, la ditta si debia ben inferar e invetrar.
E nel necessario e una fenestra inferada, la ditta si debia invetrar. E nel ditto necessario nel muro de la terra, e uno buso grande, lo qual sia fatto menor et inferato, per che al presente poria intrar lezermente uno homo.
E nella chozina e uno buso per lo qual scorre aqua de chozina. Lo detto sia fato menor, e penda pur, cazo che dentro non si possa guardar per esso buso, e sia inferato.
Et sono algune fenestre nella infirmaria e nel celaro, le qual guardano in ostro, e in ver levante, e non sono ben inferate, pero siano ben inferate et invetrate, tanto quelle che sono nel palmento quanto quelle che sono abasso
E sovra el zardino de levante e uno solaro, lo qual si debia diffar tutto, per che per esso lezermente se poria insir e intrar nel monastero. E queste prenominate cose tutte si debiano viazamente(?) proveder e conzar per che per esse lezermente molti scandali ad ogni hora poriano occorere.
E per che nel tempo de vendema el monastero era averto in caxon de la caneva desso monastero in volta, li dove al presente la caxa de le servitiale, et prolongarla dentro quanto fosse bisogno. Et in essa caneva dentro far una porta de verso el monastero, la qual porta sia murata adi quindexe agosto. E la porta che sera nel cortino dessa caneva sia averta, in fino san Michel, in fino che sera fornita la caneva. E doman drie san Michel, quella porta che sera dentro sia desmurata(?). E quella da fora sia murata tutta senza lassar alguna fenestra. Et azio che le poncelle non abiano senestro(?) de vino per agostoe septembrio, esse cavar debano de la lor caneva in lo monastero tanto vino quanto ad esse fara bisogna per agosto e septembrio. E la porta che al presente usano murar, e desmurar tutta essa porta sia murata. E quella fenestra che usavano lassar sia murata in essa porta. E circha la detta porta si debia lassar uno buso di terzo de brazo a quadro, per lo qual si debia redur dentro legne tagliati. Et che damo in avanti non si debiano tagliar legne dentro nel monastero, excetto nel cortino. E quando non fosse bisogno redur legne dentro, quello tal buxo sia inserato con portizella e chiave la qual stia in mano demadona abbadessa.
E che si debia far una casa nel cortino, li dove al presente la casa de ligname tanto longa e larga, quanto fara bisogno. Nela qual starano le servitiale.
Et lo solaro el qual e nela caxa dove al presente abitano le servitiale sia desfatto.
Et le fenestre del monastero che guardano nel cortino siano inferate et invetrate.
(…)
Item che la fenestra la qual e in sacrastia e per la qual se parla con le poncelle sia ben inferata con bruti de ferro, et le fenestre de essa sacrastia siano in vetrate.
Et li parlatori che sono in ghiexia siano ben conzi con bruti de ferro. Ello paravento chiel(?) nel monastero in contra li ditti parlatori sia desfatto, e may piu non si possa rimeter. Eli organi in ghiexia non si possano meter al manco passa duo apresso la rete de la capella de esse poncelle.
E tutte spexe le qual serano fatte nelli prenominati lavoreri siano fatte alle spexe del nostro comun. Et a tutte le fenestre che serano invetrate se fazi rete de filo de rame a chadauna desse.
E se algun bisogno occoresse de far algun lavorerio dentro nel monastero, che procuratori desso monastero debiano reportar al menor conseio, quello tal bisogno. E che esso conseglio debia proveder a che modo intraran i maistri dentro nel monastero a far quello lavorerio. E senza licentia de esso consiglio nixun maistro possa intrar dentro.
E per che la caxa de santo Andrea a algune fenestre, e certa altre caxe dale qual ogni cosa se vede dentro nel monastero, impero sia fatto comandamento che quelle tal fenestre se debiano inferar e invetrar over inserar con muro
E siando bisogno al capelan intrar dentro nel monastero a confesar over comunicar esse poncelle, siando alguna desse inferme, o a far la extrema unction al ponte da le morte, over se al medezo fosse bisogno intrar per curar quella infirma, che madona abbadessa o vice abadessa(!) con le altre mazor poncelle siano tegnude seguir i preditti in fino usirano fuora del monastero. E morando alguna de le poncelle che duo o tre frati possano intrar nel monastero e star perfina averano sepelito el corpo segondo usanza.
E chi contrafacesse a questi ordeni over ad algun dessi, sia in defration de miser lo rector e del suo menor consiglio in proceder e punir quelli deliquenti in aver et in persona, come alor meglio parera.
(CRog 5, f. 167v-168v)
1433-10-28 Pro laboreriis fiendis in laborerio Sancte Clare
[ball. LXXXXIII] Prima pars est de dando libertatem domino rectori et eius minori consilio cum consilio rogatorum faciendi expensis certarum (muraliarum cancell.) a….rom opportunarum in monasterio Sancte Clare (et expensis dictarum muraliarum cancell.) secundum quod captum est in consilio rogatorum expensis nostri comunis. Captum per LXXVIIII. (CMa 4, f. 303v)
1433-10-31 Pro electione officialium laboreriorum monasterii sancte Clare
Prima pars est de dando libertatem domino rectori et minori consilio suo elligendi et faciendi tres nobiles officiales ad fieri faciendo laboreria capta fieri in monasterio poncellarum sancte Clare (cancell.)
Secunda pars est de elligendo in presenti consilio. Captum per xviii contra xvii. (CRog 5, f. 171v)
1433-11-10 Pro laboreriis fiendis in monasterio sancte Clare
Prima pars est de sequendo partes consiliorum nostrorum captas pro certis laboreriis faciendis in monasterio sancte Clare (cancell.)
Secunda pars est de induciando. Captum per xviiii contra xvi. (CRog 5, f. 172v)
1433-11-17 Pro laboreriis monasterii sancte Clare
Prima pars est de seqendo et fieri faciendo omnia et singula laboreria fienda in monasterio monialium sancte Clare secundum captum fuit pro illis exceptis pro nunc laboreriis canipe, buttorum er domus servitialium ipsius monasterii. Per xxviiii contra x
Secunda pars est de sequendo et omnia ipsa laboreria fieri faciendo sine exceptione prout captum fuit (cancell.)
Prima pars est de induciando dicta tria laboreria canipe brutorum et domus servitialium suprascripti monasterii sancte Clare usque ad primam diem mensis aprilis proxime futuri (cancell.)
Secunda pars est de induciando usque ad primam diem mai proxime futuri. Per xxii contra xvii
(CRog 5, f. 175r)

1434-05-03 Pro laboreriis monasterii sancte Clare
Prima pars est de induciando laboreria monasterii sancte Clare, videlicet canepe, brutti et domus servicialium ipsius monasterii. Captum per xxviii contra viii
Secunda pars est de deliberando (cancell.)
Prima pars est de induciando per totum mensem mai presentem (cancell.)
Secunda pars est de induciando per totum mensem junii proxime futurum. Captum per xxiiii contra xii. (CRog 5, f. 201r)
1434-05-24 Pro loco recludendi Parvula monialem sancte Clare (cancell. – non posite ad partitum)
Prima pars est de sequendo partem captam die xxii presentis mensis, pro ponendo Parvulam puncellam sancte Clare secundum quos pars ipsa disponit et dicit
Secunda pars. (CRog 5, f. 204v)
1434-05-26 Pro loco ponendi Parvulam monialem sancte Clare
Prima pars est de sequendo partem captam die 22 presentis mensis pro ponendo Parvulam poncellam sancte Clare secundum quod pars ipsa disponit et dicit. Captum per xxv contra xv.
Secunda pars est quod secundum quod dicit magister frater Andreas, fieri et levari debeat murus unus cum volta intra monasterium ad angulum domus ubi stant et habitant servitrices monasterii poncellarum sancte Clare, amplitudinis longitudinis et qualitatis oportune, ubi dictus magister frater Andreas pro punicione dicte Parvule, eam poni facere possit. Ita tamen et eo modo quod de versus et a parte muri ubi recluse sunt et stant moniales sive poncelle ipsius monasterii non esse nec fieri debeat porta vel fenestra vel foramen aliquod. Sed a parte exteriori ubi habitant servitrices dicti monasterii fieri solummodo debeat una fenestrella per quam dicte servitiales eidem parvule dare et porrigere possint cibam(!) et hostium, vinum similiter ibi fieri debeat pro aliis oportunis servitiis, cum quot seris et clavibus voluit(?) idem frater Andreas qui claves esse et stare debeant penes dominam abbatissam ipsius monasterii. (cancell.)(CRog 5, f. 207r)
1434-07-01 Pro monasterio sancte Clare murando
Prima pars est de induciando ad murandum in monasterium sancte Clare Ragusii. Per xxvii contra v
Secunda pars est de deliberando (cancell.)
Prima pars est de induciando ad murandum in suprascripto monasterio per totum mensem septembris proximum (cancell.)
Secunda pars est de induciando ut supra per totum mensem octobris proximum. Per xx contra xii (CRog 5, f. 212r)
1434-07-06 Pro officialibus laboreriorum cum officialibus Sancte Clare
Captum fuit quod officiales laboreriorum comunis dare debeant tabulas XX officialibus laborerii monasterii Sancte Clare pro faciendo argatos quas sibi postea restituere debeant. (CMin 6, f. 147v)

1435-02-05 Pro reaptatione monasterii sancte Clare
Prima pars est de eundo ad maius consilium pro providendo de denariis nostri(!) comunis ad reaptationem et refectionem hedificiorum que corruerunt et defecerunt in onasterio poncellarum sancte Clare. Captum per omnes
Secunda pars est de non eundo. (cancell.)
Prima pars est de providendo de ypperperi smille. Captum per xviii contra xvii
Secunda pars est de providendo de quanto opus fuerit, non nominando nec limittando numerum sive quantitatem (cancell.)
Prima pars est quod in maiori consilio fieri et elligi debeant tres officiales super dictis laboreriis faciendis in dicto monasterio sancte Clare. Captum per xxviiii contra vi
Secunda pars est quod procuratores ipsius monasterii fieri facere debeant dicta laboreria. (cancell.)
(CRog 5, f. 237r)
1435-02-08 Superstans laboreriorum Sancte Clare
Pauluschus de Bratcho electus fuit superstans laboreriorum que fiunt in monasterio Sancte Clare cum salario yperperorum decem ad racionem mensis cum modis et condicionibus consuetis. (CMin 6, f. 223r)
1435-02-08 Pro muro tuffi deiciendo in ipso monasterio
Captum fuit quod ser Zore de Palmota et socii officiales laboreriorum monasterii Sancte Clare deicere facere debeant murum quod superest ex muro qui corruit in dicto monasterio. (CMin 6, f. 223v)
1435-02-08 Pro officialibus Sancte Clare et armamenti pro lignaminibus de albedo
Captum quod lignamina de albedo que sunt in arsenatu nostro et accipere volent officiales laboreriorum monasterii nostri Sancte Clare pro opportunitate ipsorum laboreriorum, officiales armamenti dicta lignamina facere debeant extimare et pro ipsa facta extimatione illa lignamina ipsis officialibus Sancte Clare dare receptis denariis extimationis illorum quos denarios ipsi officiales armamenti ponere debeant in camera. (CMin 6, f. 224r)
1435-02-28 Pro officialibus armamenti
Captum fuit quod officales armamenti dare debeant ex lignaminibus comunis officialibus laboreriorum monasterii Sancte Clare, que lignamina sint oportuna ad caricandum petras in barchis pro laboreriis ipsius monasterii. (CMin 6, f. 231r)
1435-03-24 Pro officialibus armamenti et laboreriorum Sancte Clare
Captum fuit quod officiales armamenti dare mutuo debeant officialibus laboreriorum monasterii Sancte Clare arganum fulcitum suis apparamentis pro oportunitatibus dictorum laboreriorum dato prius bono et sufficiente pignore argenti. (CMin 6, f. 237r)
1435-05-11 Pro seris ponendis ad portam monasterii sancte Clare
Prima pars est de ponendo seram sive clusuram de foris ad portam curie monasterii poncellarum sancte Clare. (cancell.)
Secunda pars est de non ponendo. Captum per xx contra xi. (CRog 5, f. 276r)
1435-07-07 Pro reparatione monasterii Sancte Clare [ball. LXXXII] Prima pars est de providendo de denariis nostri comunis ad reaptationem et refectionem edificiorum que coruerunt et deffecerunt in monasterio poncellarum Sancte Clare. Captum per omnes, contra 0 0 0
Prima pars est de providendo de ipp. mille. Per b. XLVIII, contra XXXIIII.
Pro officialibus ad dictum laborerium elligendis.
Prima pars est de faciendo tres officiales super dictis laboreriis in presenti consilio. Per LXXX, contra II.
(Secunda pars est quod dominus rector cum suo minori consilio eos
officiales elligere debeat. cancell.)
Ellectio scriptorum trium officialium supranominatorum,
Ser Sigismondus de Georgio, b. 0 0 0
(Ser Iohannes de Goze Volcio cancell.)
Ser Nicola Pauli de Gondola, b. 0 0 0
(Ser Andreas de Volcio cancell.)
Ser Nicola Simonis de Goze, b. 0
Ser Petrus de Bona, b. 0
Ser Marinus Si. de Goze, b. XLIII, contra XXXIII – Remansit.
Ser Martolus de Georgio, b. LX, contra XIIII – Remansit.- Iuravit.
Ser Marin Ra. de Goze, b. 0 0 0
(Ser Nicola Iohanis de Poza cancell.)
Ser Zore de Palmota, b. XLV, contra XXXIIII – Remansit. – Iuravit.
Ser Dimitrius de Ragnina, b. 0 0 0
(CMa 5, f. 21r)
1435-07-11 Pro yperperis 500 donandis monasterio poncellarum [ball. CXVIIII] Prima pars est de donando de denariis nostri comunis monasterio punzellarum Sancte Clare Ragusii pro laboreriis que fiunt (?) et fient (?) in ipso monasterio yperperi quingentos. Per CXVI, contra III. (CMa 5, f. 45v)1435-11-18 Pro ypperperis V-C dandis officialibus laboreriorum Sancte Clare
Prima pars est de eundo ad maius consilium pro dando officialibus laboreriorum monasterii Sancte Clare, pro laboreriis faciendis in ipso monasterio ypperperos quingentos. Captum per omes
Secunda pars est de non eundo. (cancell.) (CRog 6, f. 20r)

1436-02-06 Pro officiales monasterii Sancte Clare [ball. LXXXVIIII] (Prima pars est quod ser Zore de Palmota, ser Martolus de Georgio et ser Marinus Si. de Goze officiales laboreriorum monasterii nostri poncellarum Sancte Clare possint et valeant esse officiales pro ipsis laboreriis fiendis per unum secundum annum qui incipere debeat die qua finierunt ipsum terminum eorum annorum, non obstantibus ordinibus in contrarium ultra ipsorum primum annum. cancell.)
Secunda pars est quod non possint esse officiales ultra dictum eorum annum. Per XLI. (CMa 5, f. 54r)
1436-02-07 Ellectio trium officialium laboreriorum monasterii Sancte Clare loco ser Zore di Palmota, ser Martoli de Georgio et ser Marini Si. de Goze qui finierunt eorum offitium [ball. 73] Ser Benedictus de Gondola, b. XXXVIII, contra XXXII – Remansit.
Ser Martolus de Crieva, b. XLIIII, contra XXIIII – Remansit.
Ser Vita de Restis, b. 0 0 0
Ser Michael Marini de Restis, b. 0 0 0
(Ser Marinus Ra. de Goze cancell.)
Ser Iunius Mathei de Gradi, b. 0 0 0
Ser Petrus de Sorgo, b. XLVI, contra XIIII – Remansit.
Ser Nicola Bla. de Menze, b. 0 0 0
Ser Georgius de Caboga, b. <->
Ser Iunius Marini de Crieva, b. <->
(CMa 5, f. 54v)
1436-02-24 Pro yperperis CCC dandis pro laboreriis Sancte Clare [ball. LXXXXVII] Prima pars est de dando de denariis nostri comunis officialibus laboreriorum monasterii poncellarum Sancte Clare yperperos trecentos pro complendo ipsa laboreria que fecerint ruynam et faciant pro securitate monasterii unam voltam ubi ligna ab igne servabantur. Et hoc sit pro resto et complemento ipsorum laboreriorum dicti monasterii. Captum per omnes. (CMa 5, f. 58r)
1436-04-30 Pro officialibus laborerii monasterii Sancte Clare pro fenestra
Captum fuit quod ser Martouls Iu. de Zrieva et socii officiales laboreriorum monasterii poncellarum Sancte Clare de novo refici facere debeant fenestram ipsius monasterii que respicit per medium hospitale magnum faciendo ipsam bene inferare ita quod in omnibus bene stet. (CMin 7, f. 48r)
1436-05-15 Pro yperperis 250 dandis pro laboreriis monasterii poncellarum [ball. LXX] (Prima pars est de dando de denariis nostri comunis officialibus laboreriorum monasterii poncellarum yperperos ducentosquinquagintaqui eis deficiunt ad complendum dicta laboreria. cancell.)
In margine: Non posita ad partitum.
(CMa 5, f. 74v)
1436-05-15 Pro yperperis 250 dandis pro complendo laboreria monasterii poncellarum [ball. LXX] Prima pars est de induciando super datione yperperorum CCLta pro complendo laboreria monasterii poncellarum donec dominus rector cum suo consilio iverit visum (?) dictum laborerium. Per XLVII, contra XXIII.
(Secunda pars est de deliberando. cancell) (CMa 5, f. 75r)
1436-06-22 Pro laboreriis poncellarum
Prima pars est de induciando ad parvum consilium rogatorum, super facto laborerium poncellarum Sancte Clare. Captum per 29 contra 2
Secunda pars est de deliberando (cancell.) (CRog 6, f. 62r)
1436-06-27 Pro paramento facto in monasterio poncellarum
Prima pars est de induciando super paramento facto in nostro monasterio poncellarum Sancte Clare ex opposito loqutorii ipsius monasterii. Per XX contra XII.
Secunda pars est de deliberando (cancell.) (CRog 6, f. 62v)
1436-06-27 Pro eodem induciato
Prima pars est de induciando super dicto paramento usque ad primum consilium (cancell.)
Secunda pars est de induciando usque ad decimamdiem mensis Julii proxime futuris. Per XVII contra XV. (CRog 6, f. 62v)
1436-07-09 Pro paramento poncelarum
Prima pars est quod paramentum pncellarum nostrarum monasterii Sancte Clare prosequi debeat secundum partes captas (cancell.)
Secunda pars est quod stare debeat prout stat. Captum per 26 contra 6. (CRog 6, f. 65r)
1436-07-21 Pro petitionibus poncelarum nostrarum
Prima pars est quod pro petitionibus factis per poncellas monasterii nostri Sancte Clare, secundum propositum fuit per dominum rectorem et eius minus consilium et arengatum in presenti consilio dominus recotr cum suo parvo consilio ire debeat ad dictum monasterium pro predictis. Per XXVIIII contra II.
Secunda pars est quod in presenti consilio deliberari debeat in premissis (cancell.) (CRog 6, f. 66r)
1436-07-23 Pro poncellis sancte Clare
Prima pars est quod relatione facta per dominum rectorem et eius minus consilium qui fuit ad monasterium poncellarum sancte Clare de sequendo ordinem captum pro ipsis poncellis recipiendis in maiori consilio. Per XXXI contra III.
Secunda pars est de induciando (cancell.) (CRog 6, f. 66v)
1436-07-31 Pro custodiendo monasterium poncellarum Sancte Clare
Captum fuit quod ad custodiam monasterii poncellarum Sancte Clare secundum formam ordinum nostrorum et ex libertate data minori consilio per texeram extrahi et deputati debeant quolibet die duos ex nobilibus nostris maioris consilii <a quinquaginta annis infra> qui extracti per texeram incipiendo de mane usque ad secundam horam noctis continue esse et stare debeant ad custodiam ipsius monasterii non promittendo ullam personam exire de dicto monasterio nec intrare ipsum monasterium nec aliquid in ipsum portare vel mittere. Possint tamen ipsi nobiles extracti et deputati ut supra debitis horis prandii et cene se cambire mandato tamen ipsis horis prandii et cene semper uno ex eis ad custodiam ut prefertur proventa aut secunda hora noctis tunc unus ex dictis de notte qui erint ad Plateam ire et esse debeat dicta hora secunda noctis ad dandum scambium prefatis duobus nobilibus. Et ipse dominus de nocte cum tribus ex illis qui erint de custodia de quibus sibi videbitur ibi stare debeat ad custodiam ipsius monasterii per totam ipsam noctem usque ad mane quo venerant alii duo nobiles tracti ad scambium eius qui dominus de nocte dormire debeat in eius libertate in caseta custodium porte Pillarum. Et sic singula die et nocte fieri debeat. Et si contrafactum fuerit per nobiles extrahendos ad dictam custodiam vel dominos de nocte quilibet contrafaciens cadat ad penam yperperorum XXV quotiens fuerit contrafactum. (CMin 7, f. 75r)
1436-11-18 Pro monasterio puncellarum ypp. 250 donatio [b. CX] Prima pars est de dando officialibus laboreriorum monasterii nostri Sancte Clare pro complendo laboreria ipsius monasterii incepta de denariis nostri comunis yperperos ducentos quinquaginta. Per LXXXVII, contra <->. (CMa 5, f. 101r)
1436-12-29 Ellectio unius officialis laboreriorum Sancte Clare loco ser Benedicti de Gondola qui ivit capitaneum galee [ball. 93] Ser D…. de Caboga, b. XLVIII, contra XXXIII
Ser Nicola Mi. de Resti, b. LIII, contra XXVIII – Remansit. – Iuravit.
Ser Michael de Zammagno, b. XL, contra XXXV
(CMa 5, f. 111v)

1440-03-29 Pro monasterio Sancte Clare
Captum fuit quod procuratores monasterii Sancte Clare debeant ad tardius usque ad octo dies proxime futuris murari facere portam ipsius monasterii que solita fiat murari temporibus retroactis. Et hoc sub pena ypp-i XXV pro quolibet dictorum procuratorum si contrafecerint. (CMin 8, f. 143r)

1447-06-28
Prima pars est de dando et concedendo poncellas monialibus Sancte Clare de aqua fontane que cadit in bevereno equorum pro eorum usu et comoditate tantum quantum est grossitudo unius digiti parvuli auricularis manus. Per XXVIII contra IIII.
Secunda pars est de non dando. (cancell.) (CRog 10, f. 111v)

1449-06-17 Pro monialibus Sancte Clare
Captum futi de dando et concedendo monialibus Sancte Clare unam ex catulis fontane magne videlicet de illis que sunt rectro clause pro earum subventione et comoditate. (CMin 12, f. 87r)
1449-11-24 Pro procuratoribus monasterii Sancte Clare
Captum fuit quod procuratores monasterii Sancte Clare videlicet ser Benedictus de Restis et socii expensis comunis debeant murari facere antimurum apud turrim ad angulum hospitalis magni ut non possit intrari antimurum per dictum locum sicut potest et similiter debeant murari facere portam dicti antimuri retro poncellas sicut eis per dominum rectorem et consilium ostensum fuit tenentes bonam rationem de expensis qual fecerint ut possint reddere bonum contum de predictis. (CMin 12, f. 124r)

1450-01-29 Pro monasterio Sancte Clare
Captum fuit quod procuratores monasterii Sanct Clare faciant obturari fenestras dicti monasterii que sunt in fermaria et in dormitorio et etiam tramitum faciant fenestram que est supra scalam videlicet quod ubi est per longum faciant eam poni per tressum et invetrari et etiam vetrari faciant fenestram que est in sacrestiam et alias fenestras que eis videbintur. Et hoc per totum mensem februarii proxime futurum sub pena yperperorum vigintiquinque pro quolibet contrafaciente.
Die XXVI februarii 1450 prorogatus fuit eis terminus per totum mensem marcii proxime futurum modis et condicionibus suprascriptis. (CMin 12, f. 139v)
1450-01-29 Pro eodem [sc. monasteri Sancte Clare] Captum fuit quod duo ex consiliariis minoris consilii ire debeant ad monasterium Sancte Clare et amonere moniales quod ascentiant voluntati dominationis et quod consentietur quod obturuntur et invetrentur fenestre quas vult dominatio, utentes super hoc illis melioribus veribis que sciverint ad eas meliriandum(?) ad hoc. (CMin 12, f. 139v)

See also:
de monasterio dominarum Sanctae Clare: Philippi de Diversis de Quartigianis Lucensis artium doctoris eximii et oratoris Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii [1440], Pars secunda, Cap V, 32
Serafino Razzi, La Storia di Ragusa, pr. Giuseppe Gelcich, Dubrovnik, 1903
Seraphinus Maria Cerva, Prolegomena in sacram metropolim Ragusinam [MDCCXLIV], editio princeps, prir. Relja Seferović. Caput IX. Divus Blasius martyr Ragusii patronus elegitur. 287-288; Caput XXXII. de paroeciis in Ragusina dioecesi, monasteriis ac insignioribus templis locisque piis. 427-434; Caput XXXVI. De sacris Ragusii reliquiis. 447-497