1407-04-25 Pro letamina de San Lucha
Item captum fuit de vendendo letamina que fiunt ad ecclesiam Sancti Luce cum condicione si comune nostrum volluerit laborare prope dictam ecclesiam, emptor teneatur solvere per ratam temporis quo tenerit eam (?). (Ref 33, f. 18v)
1407-08-06 Pro slaniza Sancti Luce alibi facienda
In minori consilio more solito congregato aptum fuit de portando ad maius consilium de faciendo unam slanizam pro sale comunis ad Sanctum Lucam et destruendi scalas labideas ibi factas et faciendo ecclesiam Sancti Luce in zemeterio loci predicatorum. (Ref 33, f. 28v)
1407-08-08
In maiori consilio ball. LXV
(Prima pars est de dando libertatem domino rectori et suo minori consilio pro avantazio et comoditate comunis nostri faciendi magazenos pro sale salvando ad Sanctum Lucam et permutandi ecclesiam Sancti Luce ubi paruerit predictis domino rectori et consilio. Et pro predictis expendendi de denariis nostri comunis et faciendi in omnibus et pro omnia prout potest hoc presens maius consilium. Et hoc non obstante ordine capto quod in dicto loco Sancti Luce fiant staciones pro fabris. cancell)
Secunda pars est de non dando dicta libertate. Capta per XXXVI. (Ref 33, f. 318r)
1423-10-24 Pro muro ecclesie Sancti Luce
Captum fuit de faciendo unum murum circumcirca ecclesiam Sancti Luce altum brachiis quatuor cum una porta et quod remaneat spacium inter dictam ecclesiam et murum predictum brachiis quatuor tamen. (CMin 3, f. 97v)
1431-07-17 Pro eccllesia Sancti Luce
Captum fuit de eundo ad maius consilium pro removendo eccllesiam Sancti Luce de loco ubi est pro reverentia et honestate religionis et sacrorum locis ipsius congruus et idoneus non est et hedificando et construendo ipsam eccllesiam pro maiori reverentia et …(?) ac honestate in cimiterio monasterii fratrum predicatorum <extra .. maiori consilio> Que eccllesia ibi hedificari debeat expensis communis salvo si non essent speciales persone que earum expensis vellent eam eccllesiam levare et hedificare in dicto zimeterio quod tunc ipse tales speciales persone ut prefertur eam hedificare possint, obtenta tamen et habita prius libertate oportuna circa hoc ad(!) nostro archiepiscopo et capitulo canonicorum Ragusii. (CMin 5, f. 129r)
1431-07-18
Prima pars est de removendo eclesiam Sancti Luce de loco in quo ad presens est, quia reverentia et honestate religionis et sacrorum locus ipse congruus et ydoneus non est, et edificando et construendo ipsam eclesiam pro maiori reverentia, devotione ac honestate in cimiterio monasterii fratrum predicatorum post dormitorium versus levantem ubi melius videbitur et placuerit minori consilio. Que eclesia ibi edificari debeat expensis comunis, salvo si non essent spetiales persone que earum expensis vellent eam eclesiam edificare et levare in dicto cimiterio, quod tunc ipse tales persone ut prefertur eam edificare possit, obtenta tamen et habita prius libertate opportuna circha hoc a domino archiepiscopo et capitulo canonicorum Ragusii. Captum per CX. (CMa 4, f. 145v)
1446-06-01 Pro ecclesia Sancti Luce repezanda per Lucam Braychovich
Captum fuit de acceptando peticionem factam nostro domino per Lucam Braychovich videlicet quod ipse Lucas possit repizari et aptari facere eclesiam Sancti Luce sitam prope portam de le Ploze prout sibi melius et pulchrius videbitur. (CMin 10, f. 246v)
see also:
Seraphinus Maria Cerva, Prolegomena in sacram metropolim Ragusinam [MDCCXLIV], editio princeps, prir. Relja Seferović. Caput XXXII. de paroeciis in Ragusina dioecesi, monasteriis ac insignioribus templis locisque piis. 427-434