1415-2-26 Pro monasterio fratrum predicatorum
Captum fuit quod omnes porte que sunt circa monasterium fratrum predicatorum quocumque modo murentur exceptis solummodo tribus, videlicet duabus ecclesie et tertia claustri versus ponentem et quod dictum monasterium pro diligenti custodia civitatis et conservatione honestatis fratrum dicti monasterii reducatur in scoleum sive insulam sic quod remaneat expedita via comunis eundi circa muros civitatis et quod latrine sive conductus que sunt iuxta muros destruantur et fiant et redificentur aut in dicto monasterio in domo eius existente a parte ponentis aut in via versus ponentem subtus teram in illo loco et in eam parte dictorum locorum prout et sicut placuerit ipsis fratribus simul cum procuratoribus dictorum fratrum pro commoditate ipsorum fratrum. Et quod due sive tres fenestre que sunt in una cella ex parte murorum civitatis murentur vel inferrentur si et in quantum per exportationem terreni existentis retro ipsam cellam non videatur domino rectori et minori consilio quod remaneant adeo alte quod nulla suspictio haberi rationabiliter debeat. Que omnia fieri debeant expensis communis. (CMin 1, f. 13r)
1415-5-29 Pro fratribus predicatoribus
Captum fuit de dando brachium seculare domino provinciali fratrum predicatorum si et quando requisierit pro exercendo officum suum et etiam de concendendo sibi quod possit facere fieri capitulum in civitate Ragusii. (CMin 1, f. 28v)
1416-1-27 Pro predicatoribus
Captum fuit de concedenco et assentiendo fratribus ordinis predicatoribus quod possint facere capitulum in civitate nostra Ragusii. (CMin 1, f. 62v)
1416-9-8 Pro fratribus predicatoribus
Captum fuit de portando ad consilium maius de subveniendo fratribus predicatoribus in capitulo proxime futuro si fiet et non aliter de ypp. quadraginta.(CMin 1, f. 65r)
1418-4-18 Pro faciendis laboreriis in civitate Ragusii
Primo pro muris a latere versus marinam et pelagi ubi non sunt anditi vel scale, aptetur ut fieri possit defensa, si esset necessarium. Captum per 29 contra 3
Item quod monsterium sancti Dominici ponatur in scolio secundum partem captam in minori consilio in 1414(?) die xxvi februarii. Captam per 29 contra 13
Item pro securitate turris moli nobis videtur quod porta dicte turris posita sit in alto, taliter quod aditum habeat, a civitate per murum quo ad eam itur, eo modo, ut habet turris Sancti Luce. Et illa que est inferius si murata. Captum perr 17 contra 12
Item post hospitale comunis iuxta murum civitatis, et similiter post monasterium sancti Marci, fieri debeat una via, secondum partem captam in libro viridi ad capitulum 97. captum per 28 contra 1. (CRog 1, f.105r)
1418-5-18 Pro procuratoribus Sancti Dominici
Captum fuit de concedendo ser Natali de Georgio et sociis procuratoribus Sancti Dominici de calce nostri comunis modios quinquaginta pro eorum denariis pro reparatione ecclesie sancti Dominici. (CMin 1, f. 204v)
1418-9-3 Pro aptando maghazenum apud predicatores et pro repositione millii
Captum fuit de dando libertatem massariis bladorum nostri comunis quod possint aptari facere maghazenum positum penes monasterium fratrum predicatorum pro reponendo intra illud millium quod millium si opus fuerit pro reservando ipsum a pluvia reponi facere possint in lobia. (CMin 2, f. 10r)1419-4-6 Pro fratribus predicatoribus
Captum fuit de portando ad consilium maius de donando de denariis nostri comunis conventus Sancti Dominici de Ragusio pro aliquibus magazenis retentis per comune nostrum pro milio ypp. centum quinquaginta qui denarii expendi debeant in cuncimine dormitorii dicti conventus et non possint in alio expendi. (CMin 2, f. 55v)
1418-10-10 Pro fratre magistro fenestrarum de vitro
Captum fuit de faciendo unam domunculam Huye fratri predicatorum prope cimiterium conventus sancti Dominici de Ragusio pro laborando fenestras de vetrio. (CMin 2, f. 16r)
1419-1-3 Pro ecclesia Sancti Dominici
Captum fuit de dando licentiam procuratoribus Sancti Dominici et magistro Bonino lapicide quod possit laborari facere portam ecclesie Sancti Dominici quam laborare debet ipse magister Bonninus quod illam videlicet laborare possit in eadem statione et domuncula comunis ubi laboratur carrum comunis dummodo non impodiatur aliquo modo laborerium comunis et quod expedire debeant ipsam stationem et domunculam usque ad per totum mensem mai proxime futurum. (CMin 2, f. 34v)
1419-1-14 Pro cella in ordine predicatorum reaptanda
Captum fuit de faciendo preceptum officialibus laboreriorum comunis quod trabaturam zelle in ordine predicatorum site quam olim habitabat frater Dominicus eiusdem ordinis faciant matonis seu lateribus refulcire et in ipsa cella ut magis illuminata reddetur fenestram unam fieri que cella predicta assignari debent pro mansione et comodo laboreriorum suorum fratri illi eiusdem predicatorum ordinis qui de vitris laborat. Et quod dicti officiales in dicta zella fieri faciant furnum unum necessarium pro dicta arte vitri. (CMin 2, f. 36v)
1419-4-6 Pro fratribus predicatoribus
Captum fuit de portando ad consilium maius de donando de denariis nostri comunis conventus Sancti Dominici de Ragusio pro aliquibus magazenis retentis per comune nostrum pro milio ypp. centum quinquaginta qui denarii expendi debeant in cuncimine dormitorii dicti conventus et non possint in alio expendi. (CMin 2, f. 55v)
1419-04-07 Pro conventu Sancti Dominici de Ragusio [ball. LXVIIII]
Prima pars est de dando de denariis nostri comunis yperperi centum quinqueginta conventui Sancti Dominici de Ragusio et hec pro aliquibus magazenis retentis per comune nostrum pro milio. Qui denarii debeant expendi in cuncimine dormitorii dicti conventus et non in alio. Captum per omnes. (CMa 1, f. 147v)
1420-4-16 Pro fratribus predicatoribus
Captum fuit de dando licentiam procuratoribus Sancti Dominici conventus fratrum predicatorum quod possint aperiri facere portam dicti conventus versus ecclesiam Sancti Luce expensis monasterii con condicione quod fieri faciant unam bonam et suffucientem portam de lignamine cum claviatura bona et quod clavis debeat stare ad predictum dominum priorem conventus et quod illam portam non debeat aperire nisi pro opportunitatibus ecclesie. (CMin 2, f. 123v)
1420-10-13 Pro calce danda fratribus predicatoribus
Captum fuit de concedendo de calcina nostri comunis quam habet Miroslavus Nuzconich lapicida videlicet de prima quam conduceret Ragusii et de Miroslavi fratribus predicatoribus modia ducentam pro eorum denariis. (CMin 2, f. 150r)
1422-10-22 Pro fratre Petro magistro fenestrarum de vitrio
Captum fuit de portando ad consilium maius de dando fratri Petro magistro fenestrarum de vitrio de denariis nostri comunis pro isto anno pro pensione domus yperperi viginti pro exercitatione dicte artis. (CMin 3, f. 20v)
1422-12-11 Pro ypp. ducentis providendis conventui Sancti Dominici
Captum fuit de eundo ad maius consilium de providendo conventui fratrum Sancti Dominici de ypp. ducentis expendendis per ipsos in eorum dormitorio. Et hoc pro remuneratione cuiusdam domus ipsius conventus concesse comuni nostro. (CMin 3, f. 31v)
1423-4-7 Poliza fratribus predicatoribus
Captum fuit de faciendo polizam unam priori et procuratoribus conventus Sancti Dominici de Ragusio de yperperis ducentis ad dohanam magnam iuxta partem captam in maiori consilio die XII decembris 1422 pro domo concessa per eos comuni Ragusii. (CMin 3, f. 57v)
1423-9-28 Pena imposita officialibus comunis pro domo artis vitrii
Captum fuit de imponi ser Martolo de Binzola et sociis officialibus laboreriorum comunis quod sub pena yperperorum quinquaginta pro quolibet ipsorum officialium usque ad medium mensis octobris proxime futuri debeant conpleri fecisse et perfecisse domum que fit pro arte vitrii. (CMin 3, f. 90v)
1423-11-4 Pro remis supra galeas ad trabes collocandis
Captum fuit de extrahendo remos qui poni fuerunt in monasterio fratrum predicatorum et collocando illos supra trabes in arsenate que sunt supra galeas. (CMin 3, f. 99r)
1423-11-15 Pro remis gallearum reaptando
Captum fuit quod de remis qui erant in monasterio Sancti Dominici reaptari et ordinari tot debeant quot sufficiant pro tribus galleis, qui remi sic aptati et reponi debeat per ordinem supra trabes unuscuiusque galee. Et restum dictorum remorum qui boni erint reponi debeat super trabibus quarte arsanate ubi est alia minor gallea pro illa quantitate que ibi stare poterit et si quid restaret ex ipsis bonis ad reponendum alibi in arsenata reponi debeant. Debiles et frazidi autem de per se in alio loco poni prout officialibus armamenti videbitur. (CMin 3, f. 100v)
1424-2-15 Libertas massariis
Captum fuit de dando libertatem massariis bladorum possendi aptare sive aptari facere domos fratrum predicatorum <et fratrum minorum> in quibus est milium comunis eo modo prout eis videbitur melius ad expensis comunis. (CMin 3, f. 121v)
1424-10-9 Pena imposita Mariole
Captum fuit et per sententiam determinatum per octo consiliarios concordes quod Mariola filia Ostoe sutoris non audeat ne presumat deinceps aliquo modo intrare in conventum fratrum predicatorum de Ragusio nec etiam in ecclesiam dicti conventus aut super scalas dicti conventus et similiter non debeat dare aliquod impedimentum nec de dictis necque de factis alicui ex fratribus conventus predicti secundum penam standi uno mense continuo in carceribus comunis Ragusii pro qualibet vice qua confecerit et super hoc adhibeatur plenaria fides uni homini fidedigno. (CMin 3, f. 166r)
1425-2-13 Pro domo Volchi Banich
Captum fuit de dicendo Volcho Banich quod hinc usque ad dues octo proxime futuros debeat evacuasse et exivisse monasterium Sancti Dominici et inveniri debeat sibi domum iuxta partem captam in maiori consilio ita quod idem Volchus teneatur omnia usque ad dictum terminum octo dierum evacuasse monasterium predictum. (CMin 3, f. 199r)
1429-03-14 Pro officialibus armamenti
Captum fuit quod officiales armamenti debeant concedere mutuo procuratoribus fratrum predicatorum habendo ab eis bonum pignus et sufficiens taloas opportunas pro tolendo lapides supra campanile. (CMin 4, f. 228v)
1434-06-29 Pro sepultura quod fuit Maroe Cranisalich
Captum fuit, visa et lecta sententia facta (?) ad curia civilium scripta in libro sententiarum die XXIII iunii presentis ad cartam 20 pro sepulcro condam Maroe Cranisalich sententiato quod esse debeat Tomchi Sriedanovich, Vlatchi Predassich, Radiç Pribatovich et Nicolete Tuertchi Burexich et heredum omnium eorum, quod littere que sunt presentialiter ad ipsum sepulcrum abradi debeant et destrui et super ipso sepulcro scribi debeant litere et insculpiri indicantes nomina antiquorum qui construxerunt et quorum fuerunt dictum sepulcrum. Et etiam nomina suprascriptorum quibus nunc dictum sepulcrum iudicatum fuit. Et hec vigore arbitrii dati ipsi minori consilio per ordinem super sepulcris captum et firmatum in maiori consilio. (CMin 6, f. 145r)
1434-07-29 Pro magistro Petro a vitris
Captum fuit quod magister Petrus extra ortum suum penes antimurum civitatis facere possit unam domunculam cum assidibus, non impedendo viam, pro laboreriis plumbos pro coperta ecclesie Sancte Marie, quibus laboratis debeat ipsam domunculam vastare et inde levare. (CMin 6, f. 156v)
1435-02-10 Pro officialibus armamenti pro trabe monasterii predicatorum dando
Captum fuit quod officiales armamenti trabem comunis quam requirunt procuratores fratrum predicatorum pro ipso monasterio eis dare debeant dum prius acceperunt solutionem secundum extimationem fiendam ex ipsa trabe et hoc nisi ipsa trabes pro laboreriis comunis nostri sive pro laborerio monasterii poncellarum fuerit opportuna. (CMin 6, f. 224v)
1435-08-08 Pro conventu fratrum predicatorum pro sepulcro
Captum fuit quod fratres conventus nostri Sancti Dominici Ragusii de sepulcro quod est in (claustro ipsius conventus penes portam ecclesie qua itur in ipso claustro cancell.) ecclesia penes murum versus mare inter ipsum murum et carum ecclesie quod dicunt suum esse possint extrahere ossa cadaverorum parvulorum fratrum ibidem sepultorum et illa transferre debeant in alio ipsorum fratribus sepulcro ubi maiores fratres sepeliuntur et laborare ipsum sepulcrum parvulorum fratrum prout eis videbitur cum conditione quod a die qua incipient laborari facere in ipso sepulcro iura alicuius persone habenti illud in eo non preiudicet usque ad unum annum proxime futurum. Et ex ipso sepulcro parvulorum fratrum facere possint velle suum. (CMin 6, f. 270r)
1435-09-10 Pro sepulcro monasterii Sancti Dominici concessa fratribus Terbutinich
Captum fuit quod fratres monasterii nostri Sancti Dominici Ragusii quoddam eorum sepulcrum sive terrenum positum in claustro ipsius monasterii ante portam cochine circa brachia quinque penes et contiguum muretello qui currit viridarium et cisternam in angulo ipsius muretelli sub campanula que pulsatur dum fratres vadunt pransum et cenatum in quo terreno iam diu sepultus fuit quidam coqus conventus predicti possint et valeant illud sepulcrum sive terrenum pro sepulcro fiendo concedere et dare Braiano, Dobrusco et Braillo Bilosalich dictis Terbutinich fratribus cum pactis, modis et condicionibus quibus ipsius fratribus conventus videbitur, hac tamen addita conditione quod ossa cadaveri dicti choci non possint nec debeant alio transferri sed in ipso sepulcro remanere debeant. Item quod a die qua dictum sepulcrum per dictos fratres Terbutinich integre completum fuerit laborerio opportuno cuilibet persone habenti et habere debenti ius aliquod in dicto sepulcro quovismodo sit unicuique ius suum reservatum usque ad annos quinque tunc proxime futuros a die qua laborerium eiusdem sepulcri completum fuerit connumerandos. (CMin 6, f. 278v)
1435-10-08 Pro Radossavo et Braicho Cutrich pro sepulcro vendendo
Captum fuit de dando libertatem Radossavo patri Braichi Cutrich qui petit gratiam vendere possit pro substentatione sua quondam sepulturam novam suam quam ipse et dictus Braichus eius filius fecerunt in sacrastia fratrum predicatorum. Quod ipse Radossavus cum consensu dicti Braichi filii sui eam sepulturam vendere possit Nicole Cudeglianovich prout requirit. (CMin 6, f. 284r)
1436-04-12 Pro yperperis mille dandis fabrice pale monasterii Sancti Dominici
Captum fuit de eundo ad maius consilium pro dando in dohana magna in auxilium fabrice pale argenti, que fit ad altare magnum monasterii fratrum predicatorum ex denariis venditionis domorum condam done Pervule uxoris condam ser Michaelis de Lucaris qui depositati sunt in camera nostra ex quibus omni anno dantur ipsis fratribus predicatoribus ad yperperos quadraginta, yperperos mille gross. computandos in illis XL yperperis qui ipsis fratribus annuatim ut prefertur dantur. Et hoc maxime quia ita contenti fuerunt et sunt fratres ipsius ordinis et conventus. (CMin 7, f. 41r)
1436-04-21 [b. CX]
(Prima pars est de dando in doanam magnam in auxilium fabrice palle argenti que fit ad altare magnum monasterii fratrum predicatorum ex denariis vendicionis domorum quondam done Pervule relicte ser Michaelis de Lucaris qui depositati sunt in camera ex quibus omni anno dantur ipsis fratribus predicatoribus ad iperperi quadraginta iperperi mille computandos in illis quadraginta iperperi qui ipsis fratribus ut prefertur) dantur. Et hoc maxime quia contenti fuerunt et sunt fratres ipsius ordinis et conventus. cancell.)
In margine: Non posita.
(CMa 5, f. 72v)
1436-04-21 Pro palla argenti fratrum predicatorum [b. CX]
(Prima pars est de deliberando super yperperi mille dandis in auxilium fabrice pale argenti que fit monasterii et altari magno predicatorum ex denariis done Paule quondam uxoris ser Michaelis de Lucaris qui depositati sunt in camera ex quibus annuatim dantur ipsis fratribus predicatoribus ad yperperos XL. cancell.)
Secunda pars est de induciando. Captum per 85, contra XXXI.
(CMa 5, f. 72v)
1436-04-28 Pro mutuo predicatorum pro mutuo pro pala
Captum fuit de eundo ad maius consilium pro mutuando de denariis nostri comunis dando illos in dohana maiori conventui fratrum predicatorum in auxilio complendi palam argenti que fit ad altare maius ipsius monasterii yperperos mille gross. Ragusii quos convenuts ipse et procuratores ipsius monasterii restituere teneantur comuni nostro ad yperperos quinquaginta quolibet anno usque ad integra solutionem qui annus restitucionis eos incipere debeat die qua in maiori consilio captum fuerit de mutuando ut prefertur. Ad cuius mutui restitutionis dictus conventus fratrum predicatorum solemniter obligari debeat. (CMin 7, f. 48r)
1436-05-30 Pro mutuo pro pala fratrum predicatorum [ball. CXXV]
Prima pars est de mutuando de denariis nostri comunis dando illos in doana maiori conventui fratrum predicatorum in ausilio complendi palam argenti que fit ad altare maius dicti monasterii yperperos mille grossis Ragusii quos ipse conventus et procuratores dicti monasterii restituere teneantur comuni nostro ad yperperos quinquaginta in anno usque ad completam solucionem. Qui annos (?) restituendi ipsos denarios incipere debent die quo in maiori consilio captum fuerit de mutuando ut prefertur. Ad cuius mutui restitutionem dictus conventus fratrum predicatorum predictorum sollemniter obligari debeat. Captum per LXXXIIII, contra 35. (CMa 5, f. 77v)
1436-08-09 Pro Radossavo Branchovich
Captum fuit quod Radossavus Branchovich famulus olim ser Mathei de Gradi reffici faciat super sepulcro Petri de Lesina quod est in monasterio Sancti Dominici armam dicti Petri que prius erat super dicto sepulcro et quam devastare fecit ipse Radossavus et hoc per totum mensem presentem augusti presenti sub pena yperperorum XXV. (CMin 7, f. 77r)
1436-12-30 Pro Zivcho Millenovich pro sepulchris
Captum fuit audita relatione facta per ser Steffanum de Zamagno et ser Iunnio de Gradi consiliares minoris consilii missos ad videndum et se informandum quod Zivchus Millenovich in sepulchris duobus que habet ad monasterium fratrum predicatorum unum quorum est in ecclesia ipsius monsterii post corrum ex latere pellagi et penes sepulchrum Nicolize Gergiassevich et Nicole de Stella et aliud in claustro ipsius monasterii ex latere ponentis penes murum cisterne et sepulchrum Colende Comarich et Pripchi Chroizich possit facere arma et litteras et alia que sibi placuerit tamquam in sepulchris suis propriis. (CMin 7, f. 108r)
1437-03-02 Pro Piscusa Grurchova pro sepultura
Audita relatione facta minori consilio per ser Iohannem de Menze et ser Stefanum de Zamagno consiliarios minoris consilii factos et missos ad se informandum de quadam sepultura quam Pascussa filia quondam Grurchi ferarii et uxor Braichi Maroevich dicebat habere ad monasterium Sancti Dominici extra ecclesam et prope portam magnam ipsius ecclesie qui reportaverunt domino rectori et minori consilio reperuisse vera informatione quod dicta Pascussa alias ipsam sepulturam emit a Tossoe spadario cuius fuerat. Captum fuit et declaratum quod ipsa sepultrua est ipsius Pascusse et de ea potest facere omnem suam voluntatem tamquam de re propria. (CMin 7, f. 128v)
1438-01-25 Granum non ponendum in monasterio Sancti Dominici
Captum fuit quod granum cuiusque condicionis existat decetero collocari nec poni possit in conventu nec in aliquo loco ipsius conventus habitationis fratrum predicatorum. (CMin 7, f. 197r)
1438-12-05 Pro subsidio dando fratribus predicatoribus
Prima pars est quod quia per comunitatem nostrum ocupatur una domus in conventu fratrum predicatorum pro milio et aliis opportunitatibus nostri comunis cuius domus coperta est fragida et minatur ruynam quod iuxta pre..s porectas per fratres dentur ex denariis nostri comunis in subsidium reaptandi dictam copertam yperperi centum. Cum hoc quod in ullam aliam denarii converti possint nixi in reaptatione ipsius coperte. Captum per ballotis CXXIII, contra I. (CMa 5, f. 229v)
1438-08-07 Pro sepultura Radono Iglize
Captum fuit quod sepultura Petrusse uxorie condam Michoe Mezolo posita in inclaustro monasterii fratrum predicatorum Ragusii ad angulum quod respicit versus levantem et super qua sculpitum est literis nomen Thome Albani et quam ipsa Petrussa tamquam illa que sucedere dicit in bonis dicti Thome Albani olim barrbani sui consensit et renuntiavit Radono Iglize petrario iuxta relationem factam superinde pro minori consilio quod ser Petrum de Menze et ser Dominicum de Ragnina consiliarios ipsius minoris consilii sit libera et francha dicto Radono non obstante quod in ea sepultura fuerint hinc retro facto aliquod laborerium reservato tam iure suo uniquaque persona que haberet meliora et potiora iura in dicto sepultura quam habuit vel habeat dicta Petrussa. (CMin 7, f. 243r)
1440-03-15 Quod Nicoleta possit vendere sepulcrum
Captum fuit quod Nicoleta soror olim Stipani Iohannis possit vendere Maroe Mirchovich sepulchrum que fuit dicti quondam Stipani eius fratris et sibi venit per successionem positum in sacristia ecclesie fratrum predicatorum Sancti Dominici et in qua nemo iacet. (CMin 8, f. 139v)
1440-06-06 Pro loca milii reaptanda
Captum fuit quod massarii nostri bladorum aptari facere debeant loca in quibus reconditum fuit milium nostri comunis venditum videlicet turrim regiminis, Spongiam et magazenum Sancti Dominici. Ita et taliter quod milium nostri comunis optime collocari, salvari et custodiri possit absque damno et detrimento nostri communis. (CMin 8, f. 165r)
1440-08-29 Pro Liubissa aurifice
Captum fuit de dando licentiam fratribus et conventui ordinis predicatorum Sancti Dominici quod cum consensu filii Galvai possint dare unam sepulturam dicti monsterii sita in eclesia apud altare Sancti Michaelis de versus portam sacrestie Liubisse Ivanovich aurifici in qua quidem sepultura sunt ossa corporis dicti Galuai. Et quod dictus Liubissa possit fieri facere signum et arma sua supra ipsa sepultura.
In margine: Publicatum. (CMin 8, f. 189r)
1440-11-24 Sententia pro sepultura in favorem Damiani et Liubisse
Captum fuit quod pro differentia si qua erat inter Damianum Obradovich et Liubissam Radisich <ex una parte et Ratchum Ipsscich ex altera> occasione sepulture in ecclesia fratrum predicatorum Sancti Dominici quod per sententiam et terminationem presentis consilii dicta sepultura sit et spectare debeat dictis Damiano et Liubisse. Et quod a modo in anthea ipse Ratchus se impendere non possit aliquo modo de ipsa sepultura. (CMin 8, f. 206r)
1441-01-21 Pro monasterio Sancti Dominici pro certis monumentis sententia
Audita differentia et lite vertente inter venerabilem virum fratrem Blaxium de Ragusio sacre pagine magisterum et conventus fratrum Sancti Dominici de Ragusio prioris necnon ser Federicum de Goze et ser Iohannem Mi. de Lucharis procuratoribus cuisdam conventus seu monasterii omnes nomine ipsius monasterii agentes ex parte una et Marinum de Dersa suo nomine et tamquam procuratorem Caterine eius uxoris et filie olim et successoris bonorum dicti (!) domini Zore se tuentem ex parte altera. Petebant namque prefati dominus prior et procuratores nomine dicti monasterii quod cum alias concessum fuerit prefato domino Zore possendi, construi et hedifficari facere in sacrastia veteri eclesie predicte a latere sinistre altaris mayoris unam capellam et in ipsam capellam unum monumentum quod esset pro ipso domino Zore et successoribus suis et sub pretextu huius talis concessionis ipsi Marinus et Caterina successores predicti plura allia monumenta existentia in ipsa seccrestia veteri in loco alias concesso dicti domino Zore occupent et usurpent quod minime de iure fieri potest. Ideo per presens minus consilium sententiari et terminari debet dictos Marinum de Dersa et Caterinam eius uxorem ac successorem predictam nec aliquem eorum non posse nec debere occupare nec possidere in ipsa sacrastia veteri preter unum monumentum tantum quod factum et fabricatum fuit pro ipso domino Zore et non plura. Ex adverso autem dictus Marinus suo et dicto nomine se deffendebat dicens ea monumenta in quibus pretendant habere ius ipse cum uxore sua constructa et hedificata fuisse per prefatum dominum Zore et tempore constructionis numquam contradictum fuisse eidem nec etiam per fratres aut priorem dicti monasterii non fuisse factam aliquam presentacionem laborerio eorum sicuti fieri debebat iuxta ordines terre. Et insuper dicens et alloquans dominam Marussam relictam prefati domini Zore prothovestiarii et tamquam epitropam et executorem voluntatis prefati domini Zore in vita sua duo monumenta concesisse in ipsa sacristia unum videlicet reverendo domino Ratcho olim episcopo Merchane et alterum domino Nicole Manzeto de quibus ipse nec uxor sua se non impedunt sed sicut ipsa domina Marussa ea monumenta divisit et dividere potuit, ita etiam ipsi Marinus cum uxore sua de restantibus monumentis posse facere et disponere. Ad que per ipsos dominum priorem et procuratores predictos respondebatur dictum dominum Zore ea monumenta fieri fuisse solum pro eo renunciatis dicti monasterii. Et nullum tempus nec preiudicium non emere nec prescribere de iure ecclesiis nec monasteriis. Et visis prius et examinatis tam diligenter inspecto concessiones alias factas prefato domino Zore quod dicta capella et monumenta construendo quam etiam omnibus aliis iuribus que ipse partes dicere et ostendere voluerunt. Tamdem per sententiam et terminationem ipsius presentis minoris consilii ad plenum existentis captum fuit quod dicti Marinus de Dersa et Caterina uxor sua et successor predicta solum habere et occupare possint in ipsa sacrestia videlicet in loco ipsius sacrestie alias dato et concesso dicti domini Zore prothovestiario unum monumentum tantum. Sed illud monumentum quod factum fuit pro ipso domino Zore secundum et prout in concessione alias ipsi domino Zore facta plene contineturet fit mentio. Declarando tamen quod in aliis monumentis existentibus in ipsa sacrastia et in loco alias concesso ipsi domino Zore in quibus sunt ossa mortuorum quod nulla novitas fieri possit per fratres ipsius monasterii sed stare debeant prout ad presens stant.
(CMin 8, f. 228r-228v)
1441-02-18 Declaratio suprascripte sententie
Captum fuit quod suprascriptum minus consilium ad plenum existens de declarando et declaratam habendo suprascriptam sententiam in hunc modum videlicet quod in duobus monumentis existentibus in sacrestia veteri suprascripte ecclesie alias datis et concessis per suprascriptam dominam Marussam uno videlicet suprascripto Ratcho olim domino episcopo Marchani et altero domino Nicole Manzeta et similiter in aliis monumentis existentis in ipsa sacrestia in quibus sunt ossa mortuorum ulla novitas fieri non possit per suprascriptos fratres nec procuratores suprascripti conventus sed stare debeant prout stant. Reliqua vero monumenta nova et in quibus non sunt aliqua ossa et similiter totus campus vacuus loci capelle alias concesse suprascripto domino Zore quod remaneat et sint in libertate fratrum et procuratorum dicti conventus ad faciendum de ipsis eorum voluntate. (CMin 8, f. 218v)
1442-01-19
Prima pars est quod cum fratribus et procuratoribus monasterii nostri Sancti Dominici qui faciunt fieri ad altare maius unam palam argenti magni valoris deficiant denarii pro faciendo compleri ipsam palam. Et ipsi fratres et procuratores habeant in communi nostro magnam denariorum quantitatem sibi olim dimisse per quondam donam Pervulam ser Michaelis de Lucaris ex qua omni et singulo anno habere debent et recipere ipp. 40 quam quidem solutionem pluris annis elapsis ipsi fratres et procuratores non habuerunt. Ideo ut ipsa pala compleri valeat ad honorem omnipotentis dei et Beati Dominici ibit pars de assignando ipsis fratribus et procuratoribus isti monasterii ad doanam maiorem comunis nostri ipp mille grossorum Ragusii qui sconputari debeant cum dictis paghis et ipp. 40 qui sibi anno singulo ut supra debentur tam de tempore preterito quam de futuro usque ad integram computationem et solidationem ipsorum ipp. mille, Et hoc non obstante parte olim videlicet 1436 die 30 maii capta superinde in qua ideo pro inffectu minime producta fuit pro cassa ut anullata habeatur vertente predictas partes. Per b. CVIIII, contra XIII.
(Secunda pars est de non assignando. Cancell.) (CMa 6, f. 164v)
1445-12-17 Terminatio pro sepultra
Audita petitione quam faciebat Dobros Millosevich de una sepultura existente ad eclesiam fratrum predicatorum <quam dicebat sibi dimissam fuisse per uxorem olim Cranchi Montochus> audita relatione consiliariorum minoris consilii ad examinandum de ipsa sepultura qui retulerunt ipsam sepulturam fuisse Cranchi Montochus et eius uxoris. Et attenta quod conquestum factum per uxorem in vita mariti sui intellegitur esse viri sui. Terminatum fuit et captum quod ipsa sepultura spectat et spectare debet ille cum ipse olim Cranchus Montichus dimissit bona sua. (CMin 10, f. 188v)
1446-02-19 Sententia pro sepultura in favorem heredum Radani
Captum fuit per sententiam minoris consilii audita lite et controversia existentis inter Marussam relictam Radonaz Tripsich et eius filios parte una agente et Migliam et Rugiam Stanisich ex altera se tuentes pro una sepultura quam dicebant dicta Marussa fuisse et esse de eius viri et succesorum suorum et dicti Miglia et Rugia aseruabant imo eis donatam fuisse per Nicolam Liubich nullam tamen probationem neque fidem facientes. Et visis et auditis iuribus ipsarum partium et quicquie dicentes allegare voluerunt coram domino recotre et eius consilio quod dicta sepultura sit et esse debeat heredum et succesorum dicti Radovaz Tripsich qui illa uti possint de ea omnem suam voluntatem facere tamquam de re propria. Et hoc attento maxime per dictum Radovaz fuit pacifice et quiete et sine aliqua contraditione sepulture in ea in tempore sue vite eam sepulturam tenuit et possedit ut suam propriam que sepultura sita et posita est extra ecclesiam fratrum predicatorum a latere versus Sanctum Lucam. (CMin 10, f. 218r)
1447-11-21 Pro fratribus predicatoribus pro aqua fontane
Prima pars est de induciando super peticione facta nostro dominio pro fratres sancti Dominici de Ragusio prohibendo aliquantulum aque fontane pro usu suo. Ita tamen et cum hoc quod officiales nostri aqueductus esse debeant cum procuratoribus dictorum fratrum et sui conventus et cum magistro Laurentio nostro salariato et videre et reperire monasterium in dando et dare possendo dictis fratribus de dicta aqua absque preiudicio et detrimento nostri comunis et civitatis. Et prout viderint reportare debeant consilio rogatorum.
Secunda pars est de deliberando. Per XVIIII contra XIII. (CRog 10, f. 138r)
1447-11-21 Pro dictis fratribus
Prima pars est de dando libertatem ser Marino de Restis et sociis officialibus aqueductus nostrarum fontanarum quod possint dare de aqua dicti aqueductus aliquantulum dictis fratribus predicatoribus pro eorum usu absque preiuditio et manchamento nostre civitatis. Per omnes.
Secunda pars est de non dando dictam libertatem. (cancell.) (CRog 10, f. 138r)
1448-01-15
Prima pars est de dando fratribus predicatoribus Ragusii de aqua aqueductus nostrorum fontanarum aliquantulum pro eorum usu cum ista conditione quod quando erit tempore estatis manchamentum aque, dicta aqua sub seratura claudi debeat et non dari ipsis fratribus durante tempore dicti manchamenti. Sed cessante dicto manchamento de dicta aqua dari debeat ipsis fratribus. Per XVIII contra XV.
Secunda pars est de dando dictis fratribus de dicta aqua libere absque aliqua conditione prout data fuit aliis (cancell.) (CRog 10, f. 152v)
1449-03-13 Pro sepultura Anuele Radosavi
Captum fuit quod Anua filia Radossavi Somocellaz possit donare Radaç pellizario et Vulcho Meolich eius sepulturam quam habet ante portam introitus claustri monasterii fratrum Sancti Dominici prout alias cognitum fuit prout apparet per partem captam in minori consilio sub die 28 iulii 1444. Et quod de ea possit facere omnem cautellam oportunam per notariam aut per cancellariam secundum quod ei videbitur. (CMin 12, f. 61r)
1449-05-22 Pro officialibus armamenti
Captum fuit quod officiales armamenti mutuare debeant procuratoribus monasterii Sancti Dominici unum caput et unam tartizam cum duabus tagliis pro trahendo campanam super campanili dando ipsis procuratoribus pignus argenti vel auri sufficiens pro ipsis rebus restituendis secundum ordines. (CMin 12, f. 64r)
See also:
de conventu Sancti Dominici: Philippi de Diversis de Quartigianis Lucensis artium doctoris eximii et oratoris Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii [1440], Pars secunda, Cap V, 31, 32
Serafino Razzi, La Storia di Ragusa, pr. Giuseppe Gelcich, Dubrovnik, 1903
Seraphinus Maria Cerva, Prolegomena in sacram metropolim Ragusinam [MDCCXLIV], editio princeps, prir. Relja Seferović. Caput XXXII. de paroeciis in Ragusina dioecesi, monasteriis ac insignioribus templis locisque piis. 427-434; Caput XXXVI. De sacris Ragusii reliquiis. 447-497