{"id":3067,"date":"2015-09-03T08:03:20","date_gmt":"2015-09-03T07:03:20","guid":{"rendered":"http:\/\/ducac.ipu.hr\/project\/?page_id=3067"},"modified":"2016-09-13T09:32:28","modified_gmt":"2016-09-13T08:32:28","slug":"domus-dominorum","status":"publish","type":"page","link":"https:\/\/ducac.ipu.hr\/project\/mapping\/domus-dominorum\/","title":{"rendered":"domus dominorum"},"content":{"rendered":"<h5>domus dominorum<\/h5>\n<p style=\"text-align: justify;\"><strong>1402<\/strong>-10-22<br \/>\nIn conslio rogatorum ball. (XXVII cancell.) XXX. Prima pars est<strong> quod venientibus comitibus Sclavonie<\/strong> <strong>Ragusium de solvendo domum in qua debet recipi<\/strong> massariciis et lectis oportunis et aliis quibuscumque necesariis ad recipiendum ipsum honorifice et in principio eius adventus parandi eius mensam victualiis donec aliud videbitur presenti consilio. Captum per omnes. (Ref 32, f. 125r)<\/p>\n<p><strong>1412<\/strong>-12-29<br \/>\nCaptum fuit de portando die crastina ad consilium maius ordinem <strong>super possesionibus et domibus dominorum Bosne et Sclavonie<\/strong>. (Ref 34, f. 54r)<\/p>\n<p style=\"text-align: justify;\">1412-02-09<br \/>\n[in consilio rogatorum, ballotis XXXVIII]\n(Prima pars est de induciando super factis <strong>domorum <a href=\"http:\/\/ducac.ipu.hr\/project\/mapping\/d4-segment\/d4-chervoye\/\">Chervoye<\/a>, <a href=\"http:\/\/ducac.ipu.hr\/project\/mapping\/e5-segment\/e5-domus-voyvode-sandali\/\">Sandalis<\/a> et aliorum dominorum existentium in Ragusio<\/strong>. cancell.)<br \/>\nSecunda pars est de deliberando ad presens in presenti consilio rogatorum. Captum per XXIIII.<br \/>\nPrima pars est de faciendo quinque officiales ad ponendum in forma ordines super dictis rebus de quibus consultum est in dicto presenti consilio et quod adducant dictos ordines ad consilium rogatorum quando fiet. Captum per XXIIII. (Ref 34, f. 160v)<br \/>\n1412-11-16<br \/>\n[in consilio rogatorum, ball. XXX]\nPrima pars est de induciando super facto ordinationum adductarum per officiales electos <strong>super facto impetrationis domorum et aliarum possessionum donatarum per comune Ragusii aliquibus dominis et baronibus<\/strong>. Captum per XVIII.<br \/>\n(Prima pars est de induciando ad dies octo proximos. cancell.)<br \/>\nSecunda pars est de induciando ad dies quindecim proximos. Captum per XVI. (Ref 34, f. 176r)<br \/>\n1412-12-30<br \/>\n[in consilio maiori remanserunt ball. CXXI]\nPrima pars est de induciando super facto ordinum tangentium super domibus et possessionibus donatis per comune nostrum regi, dominis et baronibus Bosne et similiter dominis Zente et Sclavonie lectorum in presenti consilio.<br \/>\n(Secunda pars est de deliberando ad presens. cancell.)<br \/>\nPrima pars est de induciando ad diem mercurii proximam de mane. Captum per CII.<br \/>\n(Secunda pars est de induciando ad diem martis. cancell.)<br \/>\n(Ref 34, f. 253r)<\/p>\n<p style=\"text-align: justify;\"><strong>1413<\/strong>-01-04 Pro ser Francho di Basilio<br \/>\nCaptum fuit [in minori consilio] quod in ordinibus portatis isto die ad maius consilium <strong>super domibus regis et baronum<\/strong> et super denariis receptis a predictis dominis rege et baronibus Bosne Sclavonie et Gente non inteligatur ser Francho de Basilio pro hiis que tenetur domine Mare vel filiis suis. (Ref 34, f. 59v)<br \/>\n1413-01-04<br \/>\n[in antescripto consilio maiori in quo interfuerunt ball. CXVIII]\n(Prima pars est de deliberando ad presens super facto ordinum lectorum in presenti consilio <strong>super domibus et possessionibus dominorum<\/strong> et de non recipiendo denarios ad lucrum ab ipsis dominis et eorum baronibus. cancell.)<br \/>\nSecunda pars est de induciando. Captum per LXXXXI. (Ref 34, f. 253v)<br \/>\n1413-01-04<br \/>\n[in antescripto consilio maiori in quo interfuerunt ball. CXVIII]\n(Prima pars est de induciando usque ad diem martis proximam de..am (?) presentis et quod interim corigatur antedicti ordines per minus consilium et adducant correcti ad presentem consilium maius. cancell)<br \/>\nSecunda pars est de induciando ad diem iovis &#8230; proxime secuturam deudecimam presentis. Captum per LXXVII. (Ref 34, f. 253v)<br \/>\n1413-01-14<br \/>\nIn suprascripto maiori consilio in quo interfuerunt consiliarii CXXVI, ball. CXXVI<br \/>\nPrima pars est de firmando ordines infrascriptos loquentes <strong>super domibus datis per comune nostrum regibus et baronibus et dominis seu in futurum dandis<\/strong> et de denariis doctorum dominorum non accipiendis ad lucrum. Et quod denarii recepti ad lucrum ab ipsis dominis et baronibus restituantur infra annum prout in ipsis ordinibus plenius continetur. Captum LXVIIII.<br \/>\nCum comune nostrum Ragusii ob beneficia recepta et in futurum recipienda a dominis et baronibus in remunerationem dictorum beneficiorum dederit et donaverit dictis dominis et baronibus in civitate Ragusii domos et in eius districtu villas et possessiones vel in futurum daret domum aliquam seu alias possessiones in remunerationem dictorum beneficiorum, ea igitur pro bono et pacifico statu comuni et ad perpetuam rei memoriam statuimus ac firmiter ordinamus quo a modo in antea nullus noster civis Ragusii aut qui se pro Raguseo appellat seu alia quevis persona que modo quopiam intraret vel commoraretur in dicta nostra civitate Ragusii per se vel per alium modo aliquo vel ingenio possit de cetero accipere vel impetrare pro se, nec pro aliis, nec etiam possit per elapsum accepisse vel impetrasse aliquam dictarum domorum vel possessionum hactenus datarum sive dandarum de cetero per comune nostrum dictis dominis el baronibus aut alicui eorum salvo ad affictum annualem et quod conducentes ad affictum dictas domos vel possessiones aut aliquem ipsarum teneantur adducere omni anno literas locationis sive locationum aut affictuum predictorum ab illo seu illis a quibus habuissent dictas domos vel possessiones. Remanentibus semper dictis dominis et baronibus in dominio et plena possessione dictarum domorum sibi et eorum successoribus donatarum iuxta continentiam et tenorem privilegiorum suorum. Et si aliquis contrafaceret, solvat pro pena valorem dicti rei impetrate et ultra perperos mille. Et quilibet possit accusare et habeat medietatem ipsius pene si per eius accusationem poterit veritas reperiri, ex qua non possit fieri gratia, donum, remissio nec aliqua recompensatio nisi prius in minori consilio capta fuerit per omnes et postmodum similiter in maiori consilio capta fuerit per omnes. Statuimus etiam ac firmiter obtinendum sancimus quod nullus noster civis Ragusii aut qui per Raguseo se appellat modo aliquo pro se vel pro aliis audeat vel presumat recipere denarios aliquos ad partem lucri aut ad proficuum ab aliquo domino vel barono sive a barono aliquo regis vel dominii, nec ipsos denarios ab eis acceptos possint uti in aliqua sua utilitate sub pena nobili imposita cendi (?) privatur a nostris consiliis per tantum tempus seu donec tenuerent dictos denarios et ultra solvat pro pena tantum quantum accepisset ad partem lucri sive ad proficuum aut usus fuisse in suam utilitatem. Et si erit alia persona stet uno anno in carceribus et solvat in pecuniam numeratam penam supratactam totiens quotiens per eos seu aliquem ipsorum fuerit contrafactum. Qua pena soluta vel non nichilominus suprascripti contrafacientes teneantur suprascriptos denarios restituere ut prefertur. Et qualibet accusare possit et habeat medietatem ipsius pene pecuniarie si per eius denunciam sive accusam veritas poterit reperiri. Qui ordines suprascripti intelligantur solummodo cum rege Bose et eius baronibus et cum dominis Bosne et Sclavonie et Xente ac cum eorum baronis et cum aliis non. Et si aliquis ad presens haberet a suprascriptis rege, dominos vel baronis denariis ut prefertur, teneantur illos denarios restituere hinc ad unum annum proximum sub antedicta pena. (Ref 34, f. 255r-v)<br \/>\n1413-01-14<br \/>\n[in maiori consilio, ball. CXXVI]\nPrima pars est de firmando ordines factos <strong>super domibus datis per comune regibus et dominis seu infuturum dandis<\/strong> et super denariis dictorum dominorum non accipiendis ad lucrum ab eis. Et quod denarii recepti ad lucrum ab ipsis dominis et baronibus restituantur infra annum, prout in ipsis ordinibus continetur. Captum per 69.<br \/>\nPrima pars est de deliberando super odinibus portatis. Captum per 62. (Ref 34, f. 254v)<\/p>\n<p style=\"text-align: justify;\"><strong>1421<\/strong>-5-24 Pro domina regina<br \/>\nPrima pars est de dando domum unam expensis comuni domine regine Balse. Captum per xxxii contra i<br \/>\nSecunda pars est de non dando (cancell.)<br \/>\nPrima pars est de deliberando seu de portando deliberationem hinc ad consilium maius. Captum per xviiii contra xiiii<br \/>\nSecunda pars est de faciendo deliberationem ipsam in presenti consilio (cancell.)<br \/>\nPrima pars est de portando dandi eidem ypperperos decem mensuatim. Captum per xxiii contra x<br \/>\nSecunda est dandi eidem ypperperos octo mensuatim (cancell.)<br \/>\nPrima pars est de portando dandi domum predictam expense ab ypperperis quatraginta infra (cancell.)<br \/>\nSecunda est ab ypperperis treginta infra. Captum per xviiii contra xii. (CRog 3, f. 38r)<br \/>\n1421-9-26 Pro domibus domini regis Bosne<br \/>\nCaptum fuit de procedendo et inquirendo per quem modum et per quem affictate fuerunt a pluribus annis citra domus domini regis Bosne et quod hoc inquiratur per minus consilium. Et similiter <a href=\"http:\/\/ducac.ipu.hr\/project\/mapping\/d4-segment\/d4-chervoye\/\">de domo olim ducis Chervoye<\/a>. (CMin 2, f. 217v)<br \/>\n1421<br \/>\n\u2026 de dando domine regine domum unam expensis communis expendendo in affictu eius usque ad yperperorum triginta in anno. (CMa 2, f. 60r)<\/p>\n<p style=\"text-align: justify;\"><strong>1426<\/strong>-04-22 Pro domo concedenda uxori Pauli Radivoievich<br \/>\nPrima pars est de dando libertatem domino rectori et minori consilio<strong> concedendi domum unam in Ragusio uxori voivode Pauli Radivoievich pro infirmitate sua<\/strong>. Captum per omnes<br \/>\nSecunda pars est de deliberando in presenti concilio (cancell.) (CRog 3, f. 295v)<\/p>\n<p style=\"text-align: justify;\"><strong>1428<\/strong>-03-24 Pro eodem pro magistro petrario<br \/>\nPrima pars est de dando libertatem domino rectori et suo minori consilio <strong>respondendi suprascripto voivode Vochasino [Slatonosovich] et concedendi magistro petrario quem requirit pro cisterna, si conductus fuerit parte sua, quod ire ad eum possit<\/strong>. Captum per omnes<br \/>\nSecunda pars est de non dando (cancell.)(CRog 4, f. 52v)<\/p>\n<p style=\"text-align: justify;\"><strong>1441<\/strong>-08-01 Pro domo domini regis Bosne repizanda<br \/>\nCaptum fuit quod officiales laboreriorum facere fieri debeant unam lecticiam novam in domo domini regis Bosne et unam aliam veterem repizare, aquamque de puteo sive cisterna extrahere et fenestris repizare expensis comunis. Et hoc quia homine Raxie domini dispoti qui in dicta domo pro comuni steterunt predictam devastarunt. (CMin 9, f. 11r)<\/p>\n<p style=\"text-align: justify;\">See also:<br \/>\nDella mercatura et del mercante perfeto.Libri quattro di M. Benedetto Cotrugli Ragueo scritti gia piu di anni CX et hore dati in luce. In Vinegia all\u2019Elefanta MDLXXIII, <a href=\"http:\/\/ducac.ipu.hr\/project\/data\/hist\/cotrugli-2\/\">relevant parts<\/a>.<br \/>\nGoverno della Famiglia di M. Nicol\u00f2 Vito di Gozze, Gentil\u2019huomo Raguseo, Accademico occulto, In Venetia: Presso Aldo CI\u0186DXXCIX, <a href=\"http:\/\/ducac.ipu.hr\/project\/data\/hist\/gozze-2\/\">relevant parts<\/a>.<br \/>\nPhilippe du Fresne Canaye, Voyage du L\u00e9vant, M. H. Hauser,Paris: Ernest Leroux editeur MDCCCXCVII, <a href=\"http:\/\/ducac.ipu.hr\/project\/data\/hist\/fresne\/\">relevant parts<\/a>.<\/p>\n","protected":false},"excerpt":{"rendered":"<p>domus dominorum 1402-10-22 In conslio rogatorum ball. (XXVII cancell.) XXX. Prima pars est quod venientibus comitibus Sclavonie Ragusium de solvendo domum in qua debet recipi massariciis et lectis oportunis et aliis quibuscumque necesariis ad recipiendum ipsum honorifice et in principio eius adventus parandi eius mensam victualiis donec aliud videbitur presenti consilio. Captum per omnes. (Ref [&hellip;]<\/p>\n","protected":false},"author":2,"featured_media":0,"parent":64,"menu_order":0,"comment_status":"closed","ping_status":"closed","template":"","meta":{"_monsterinsights_skip_tracking":false,"_monsterinsights_sitenote_active":false,"_monsterinsights_sitenote_note":"","_monsterinsights_sitenote_category":0,"footnotes":""},"class_list":["post-3067","page","type-page","status-publish","hentry"],"_links":{"self":[{"href":"https:\/\/ducac.ipu.hr\/project\/wp-json\/wp\/v2\/pages\/3067","targetHints":{"allow":["GET"]}}],"collection":[{"href":"https:\/\/ducac.ipu.hr\/project\/wp-json\/wp\/v2\/pages"}],"about":[{"href":"https:\/\/ducac.ipu.hr\/project\/wp-json\/wp\/v2\/types\/page"}],"author":[{"embeddable":true,"href":"https:\/\/ducac.ipu.hr\/project\/wp-json\/wp\/v2\/users\/2"}],"replies":[{"embeddable":true,"href":"https:\/\/ducac.ipu.hr\/project\/wp-json\/wp\/v2\/comments?post=3067"}],"version-history":[{"count":20,"href":"https:\/\/ducac.ipu.hr\/project\/wp-json\/wp\/v2\/pages\/3067\/revisions"}],"predecessor-version":[{"id":5646,"href":"https:\/\/ducac.ipu.hr\/project\/wp-json\/wp\/v2\/pages\/3067\/revisions\/5646"}],"up":[{"embeddable":true,"href":"https:\/\/ducac.ipu.hr\/project\/wp-json\/wp\/v2\/pages\/64"}],"wp:attachment":[{"href":"https:\/\/ducac.ipu.hr\/project\/wp-json\/wp\/v2\/media?parent=3067"}],"curies":[{"name":"wp","href":"https:\/\/api.w.org\/{rel}","templated":true}]}}