ospitale

1410-06-25 Pro chuspite
Item in dicto consilio fuit captum de portando ad consilium maius pro dicto hospiti domum prout et sicut fuerunt date anno preterito. (Ref 33, f. 152r)

1410-06-27 Pro Catharina ospitatrice
Item captum fuit quod portetur ad maius consilium quod provideatur hospiti S. domine Katerine hospitatrici de quinquaginta perperis in tereno (?) domus et aliud subsciduum. (Ref 33, f. 152v)

1421-1-30 Pro Nicola Bezich
Captum fuit de portando ad maius consilium de dando Nicole Bezich affictum unius domus yperperorum triginta pro uno anno pro tenendo hospicium cum condicione quod ipse conducat Ragusium familiam suam et quod ipse non permittat ludere ad zaram in hospitio aliquem Raguseum. (CMin 2, f. 174r)
1421-02-08
[ball. CIII] Prima pars est de dando Nicole Berich pro affictu unius domus yperperos triginta pro uno anno pro tenendo hospicium in civitate Ragusii conditione habita quod ipse conducere teneatur et conducat familiam suam Ragusium. Et quod ipse ad ossillorum ludum in hospitio ludere non permittat aliquem Raguseum.
Non processit. (CMa 2, f. 56r)
1421-06-27 Pro Nicola Berich
[ball. LXXVIIII] Prima pars est de dando Nicole Berich pro tenendo hospicium pro affictu domus et provisione in totum pro uno anno dicti hospicii tenendi in Ragusio yperperos trigintasex, conditione tamen apposita quod in dicto hospicio neque ad ossilos ludi neque aliquam inhonestatem fieri permittat. Captum per LV, contra XXI, ex. III. (CMa 2, f. 63v)
1423-03-17 Pro Nicola Berich pro hospicio
[ball. LXXVIIII] Prima pars est de dando Nicole Berich pro tenendo hospicium in Ragusio pro uno anno proxime futuro pro affictu domus et provisionem in totum yperperi trigintasex, cum condicione quod in dicto hospicio non debeat permittere ad taxillos ludi neque alias inhonestates. Captum per LX, contra XVIII. (CMa 2, f. 122r)

1423-10-23 Pro Iohane Baptista hospitatore
Prima pars est de firmando Iohanem Baptistam Teotonicum ad tenendum ostariam pro uno anno proxime futuro incepturo hodie et ut sequitur finituro. Et pro dicto exercitio de dando sibi pro hoc anno domum illam in qua tenuit ostariam Nicola Berich ita tamen … .(CMa 2, f. 137v)
1426-05-07 Pro Iohanne Baptista hospitie
Captum fuit de eundo ad maius consilium pro dando Iohanni Baptiste yperperos triginta pro affictu domus in qua tenere debeat hospicium pro uno anno proxime futuro ita tamen quod in ipso domo hospicii nullam artem vel laborerium lane faceret vel fieri facere possit sed solummodo in ea teneri debeat hospitium et hospitare bene et diligenter. (CMin 4, f. 4r)
1426-05-10 Pro Iohane Baptista hospiti
[ball. LXXXIIII] Prima pars est de dando Iohanni Baptiste hospiti yperperos triginta pro affictu domus in qua tenere debeat hospicium pro uno anno proxime futuro ita tamen quod in ipsa domo nullum artem vel laborerium lane facere possit sed solummodo in ea tenere debeat hospicium … et diligenter hospitari. Captum per LXIIII (CMa 3, f. 113r)
1427-04-28 Pro Iohane Baptista hospiti
[ball. CV] (Prima pars est de dando Iohani Baptiste hospiti yperperi triginta pro affictu domus in qua tenere debeat hospicium pro uno anno proxime futuro, ita tamen quod in ipsa domo nullam artem lane vel laborerium lane facere sed solummodo in ea tenere debeat hospicium et bene et diligenter hospitari. cancell.)
Secunda pars est de non dando sibi dictos yperperos triginta. Capta per XLIII, contra LVIIII. (CMa 3, f. 166r)